250. "Et aperuerit ostium."--Quod significet receptionem corde seu vitam, constat ex significatione "aperire ostium," quod sit intromittere, per "ostium" enim significatur intromissio (videatur supra, n. 208); hic autem per "aperire ostium" significatur receptio corde seu vita, nam sequitur "et intrabo ad illum." Dicitur "si aperuerit ostium," sicut homo aperiret, cum tamen Ipse Dominus est qui aperit, secundum illa quae mox supra (n. 248) dicta et ostensa sunt; sed ita dicitur, quoniam ita apparet homini ex libero ei dato a Domino; et praeterea in sensu litterae Verbi plura secundum apparentias dicta sunt, sed apparentiae illae exuuntur in caelo ubi sensus internus seu spiritualis Verbi est. Sensus litterae Verbi in multis locis secundum apparentias est, ex causa ut serviat sensui Spirituali pro basi; alioqui non foret ei basis seu fundamentum. Quod plura in Verbo secundum apparentias dicta sint, constare potest solum ex eo, quod in Verbo dicatur quod malum sit a Deo, quod excandescentia, ira, et vindicta Deo sit, et similia alia; cum tamen Deus nemini malum faciat, nec Ipsi sit aliqua ira et vindicta; est enim ipsum Bonum et ipse Amor; sed quia ita apparet cum homo malum facit et punitur, ideo ill sensu litterae ita dicitur, sed usque hoc aliter in sensu Verbi spirituali intelligitur:
[2] simile est cum hoc, "si homo aperuerit ostium." Porro dicetur quid intelligitur per "aperire ostium," cum id dicitur fieri ab homine, ut hic; nempe, Dominus semper presens est cum bono et vero apud hominem, et conatur aperire ejus mentem spiritualem, quae est "ostium" quod Dominus aperire vult, et donare illum caelesti amore et fide; dicit enim, "Sto ad ostium et pulSo :` sed hic conatus seu haec perpetua voluntas Domini non appercipitur ab homine; putat enim homo quod bonum faciat a se, et quod ille conatus seu illa voluntas sit in illo: satis est tunc quod agnoscat ex doctrina ecclesiae quod omne bonum sit a Deo et nihil ab homine. Quod non appercipiatur ab homine, est etiam causa, ut ab homine sit receptio, et per receptionem appropriatio; aliter enim homo non reformari potest.
[3] Patet itaque quantum errant illi qui in doctrina de sola fide sunt, in eo quod dicant et credant quod fides salvet et non bonum vitae, seu quod homo justificetur per solam fidem, excludendo sic applicationem ad recipiendum. Sciunt quod homo explorabit se ipsum, videbit et agnoscet sua mala, non modo operum sed etiam mala cogitationum et intentionum, et quod postea abstinebit ab illis et fugiet illa, ac novam vitam, quae vita boni erit, aget, et nisi hoc faciat quod nulla ei remissio, sed quod damnatio: hoc doctores et antistites praedicant cum ex Verbo, et hoc docent unumquemvis qui ad Sanctam Cenam accedit; hoc tunc docent sicut ex fide: sed ut primum redeunt et spectant ad doctrinam suam de justificatione per solam fidem, tunc non amplius illa credunt, dicentes quod omnes a malo ad bonum ducantur a Deo postquam fidem receperunt; et quidam, ut connectant principia falsi cum veris, dicunt, quod postquam per fidem justificati sunt etiam a Deo ducantur ad explorandum se, ad confitendum sua peccata coram Deo, ad abstinendum ab illis, et sic porro: verum hoc fit apud neminem qui credit justificationem per solam fidem, sed fit apud illos qui charitatis vitam agunt. Per hanc vitam conjungitur quisque caelo, at per illam nullus. Qui conjungitur caelo per vitam charitatis, is a Domino ducitur ad videndum sua mala, tam mala cogitationis quam voluntatis; homo a bono videt mala, quia mala bono sunt opposita. At qui salvationem per solam fidem credit, dicit corde, "Habeo fidem quia credo quae dicuntur, nihil me damnat, justificatus sum;" et qui ita credit, nullatenus duci potest a Domino ad explorandum se, et ad resipiscendum a malis. Ita docent vera coram populo, qui inde credit quod vivere bene et credere bene intelligatur per justificari per fidem, nec introspicit altius in arcana doctrinae eorum. Hi sunt qui salvantur, illi autem qui damnantur. Quod damnentur, ipsi videre possunt, si velint; credunt enim ex doctrina quod bona vitae, quae sunt opera, nihil ad salutem faciant, sed sola fides, cum tamen opera sunt abstinere a malis et novam vitam agere, et si non, quod damnatio.
[4] Quod praedicationes quae non sunt ex arcanis doctrinae eorum haec doceant, et quoque receptae in ecclesia preces, constare potest ex illis quae coram omni populo, qui accedit ad altare ad fruendum Sacramento Cenae, leguntur, quae hic adducentur in vernacula in qua sunt scriptae. "The way and means to be received as worthy partakers of that Holy Table, is, first to examine your lives and conversations by the rule of God's commandments; and wherein soever ye shall perceive yourselves to have offended, either by will, word, or deed, there to bewail your own sinfulness, and to confess yourselves to Almighty God, with full purpose of amendment of life. And if ye shall perceive your offences to be such as are not only against God, but also against your neighbors, then ye shall reconcile yourselves unto them, being ready to make restitution and satisfaction according to the uttermost of your power, for all injuries and wrongs done by you to any other; and being likewise ready to forgive others that have offended you, as ye would have forgiveness of your offences at God's hand: for otherwise the receiving of the Holy Communion doth nothing else but increase your damnation. Therefore if any of you be a blasphemer of God, a hinderer or slanderer of His Word, an adulterer, or be in malice or envy, or in any other grievous crime, repent you of your sins, or else come not to that Holy Table; lest after the taking of that Holy Sacrament the devil enter into you, as he entered into Judas, and fill you full of iniquities, and bring you to destruction both of body and soul. ........ "Judge therefore yourselves, that ye be not judged of the Lord; repent ye truly for your sins past; have a lively and steadfast faith in Christ our Saviour; amend your lives, and be in perfect charity with all men. ........ "Ye that do truly and earnestly repent you of your sins, and are in love and charity with your neighbors, and intend to live a new life following the commandments of God, and walking from henceforth in His holy ways; draw near with faith, and take this Holy Sacrament to your comfort, and make your humble confession to Almighty God."
[5] Ex his nunc videri potest quod doctores et antistites ecclesiae sciant, et non sciant, quod haec via sit via ad caelum, et non via fidei absque illa: sciunt cum illa quae allata sunt coram populo orant et praedicant, sed non sciunt cum ex doctrina sua docent. Illam viam vocant Religionem practicam, hanc autem Religionem Christianam; sed hanc credunt esse pro sapientibus, illam autem pro simplicibus. Verum asseverare possum quod qui vivunt secundum doctrinam de sola fide et de justificatione per illam, prorsus nullam fidem spiritualem habeant, et quod post vitam in mundo in damnationem veniant; at qui vivunt secundum doctrinam ex orationibus illis allatam, quod fidem spiritualem habeant, et quod post vitam in mundo in caelum veniant; quod etiam prorsus consentit cum Fide in universo Christiano orbe recepta, quae Athanasiana Fides vocatur ubi haec de Domino, "At whose coming all men shall give account for their own works; and they that have done good shall go into life everlasting; and they that have done evil, into everlasting fire: this is the Catholic faith."
[6] Quae quod prorsus consentanea sint Verbo, patet a sequentibus his locis:
"Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus" (Matth. xvi. 27);
"Qui bona fecerunt, exibunt in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt in resurrectionem condemnationis" (Joh. v. 28, 29); "Beati mortui qui in Domino moriuntur; immo dicit Spiritus ut requiescant ex laboribus suis, opera illorum sequuntur illos" (Apoc. xiv. (1)13);
"Ego dabo unicuique vestrum secundum opera sua" (Apoc. ii. 23);
"Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo, et libri aperti sunt,....et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris secundum opera eorum: dedit mare eos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus dedit illos qui in iis sunt (mortuos), et judicati sunt quilibet secundum opera illorum" (Apoc. xx. (2)12, 13); "Ecce venio (cito), et merces mea Mecum, ut dem unicuivis secundum opera ejus" (Apoc. xxii. 12). In scriptis ad septem Ecclesias dicitur ad unamquamvis, "Novi opera tua:" ut, "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe, Haec dicit qui tenet septem stellas in dextra sua,....Novi opera tua" (Apoc. ii. 1, 2);
"Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe, Haec dicit Primus et Ultimus,.... Novi opera tua" (Apoc. ii. (3)8, 9);
"Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe, Haec dicit habens romphaeam, ....Novi opera tua" (vers. (4)12, 13):
"Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe, Haec dicit Filius Dei,....Novi opera tua et charitatem" ((vers.) 18, 19);
"Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe, Haec dicit habens septem spiritus Dei,....Novi opera tua" (cap. iii. 1); "Angelo Philadelphiensis Ecclesiae scribe, Haec dicit Sanctus et Verus,....Novi opera tua" (vers. 7, 8);
"Angelo Laodicensium Ecclesiae scribe, Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus,....Novi opera tua" (vers. 14, 15):
apud Jeremiam, "(5)Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum" (xxv. 14):
apud eundem, Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominum, ad dandum cuivis secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus" (xxxii. 19):
apud Hoscheam, "Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi" (iv. (6)9):
apud Sachariam, "Jehovah....juxta vias nostras, juxta opera nostra facit nobiscum" (i. 6). Praeterea etiam in sequentibus:-Apud Johannem, "Si hoc scitis, beati estis si feceritis illa" (xiii. 17):
apud Lucam, "Quid vocatis Me Domine, et non facitis quae dico?" (vi. 46:) apud Matthaeum, "Qui facit et docet, magnus vocabitur in regno caelorum" (v. {1}19);
apud eundem, "Omnis arbor {2}quae non fert fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur;....non quisquis dicit Mihi, Domine, [Domine,] intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in caelis. .....Qui audit verba mea et facit illa, comparabo viro prudenti;....qui autem audit verba mea et non facit illa, comparabo viro stulto" (vii. 19-27). Apud eundem, "Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui verbum audit et intelligit, qui fructum fert et facit" (xiii. 23;) (Apud Marcum, "Hi sunt qui in terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et recipiunt, et fructum ferunt," iv. {3}20;) (Apud Lucam, "Semen quod in terram bonam cecidit, sunt qui corde simplici et bono audiunt verbum, retinent, et fructum faciunt," viii. 15):
Cum Dominus illa dixit, clamavit dicens, "Qui habet aures ad audiendum audiat" (Matth. xiii. 9; Marc. {4}iv. 9; Luc. viii. 8). Apud Matthaeum, "Amabis Dominum Deum [tuum] ex toto corde tuo, et ex tota anima tua....; illud est primum et magnum mandatum; secundum simile est huic, Amabis proximum tuum ut te ipsum: ex his duobus mandatis pendent Lex et Prophetae" (xxii. 37-40);
"Lex et Prophetae" sunt Verbum in omni complexu.
[7] Quod "amare Dominum Deum," sit facere verba seu praecepta Ipsius, Ipse docet apud Johannem, "Qui amat Me, Verba mea servat, et Pater meus amabit eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud illum faciemus; qui vero non amat Me, Verba mea non servat" (xiv. 21, 23, 24);
et quoque apud Matthaeum, Dominus dixit ad hircos qui erant a sinistris, quod abirent in ignem aeternum; et ad oves quae erant a dextris, quod irent in vitam aeternam (xxv. 31-46);
quod "hirci" sint qui non faciunt bona charitatis, et quod "oves" qui faciunt, patet a verbis ibi: ambo dixerunt quod nesciverint quod facere bonum proximo sit facere Domino; sed instruuntur, si non prius usque die judicii, quod facere bonum sit amare Dominum. Per "quinque virgines fatuas quae non habebant oleum in lampadibus," etiam intelliguntur illi qui in fide sunt et non in bono charitatis; et per "quinque virgines prudentes quae oleum habebant in lampadibus," intelliguntur qui etiam in bono charitatis sunt ("lampas" enim significat fidem, et "oleum" bonum charitatis);
De his dicitur quod "intromissi sint:" de illis autem dicentibus "Domine, Domine, aperi nobis," quod responsum tulerint, "Amen dico vobis, non novi vos" (Matth. xxv. 1-12). Quod ultimo tempore ecclesiae nulla esset fides in Dominum quia non charitas, significatum est per Quod Petrus ter abnegaverit Dominum, antequam gallus cecinit (Matth. xxvi. 34, 69-74). Simile significatum est per Quod Dominus dixerit ad Petrum, cum Petrus videret Johannem sequi Dominum, "Quid ad te" Petre? "Tu sequere Me," Johannes; Petrus enim dixit de Johanne, "Hic quid?" (Joh. xxi. 21, 22;) "Petrus" enim in sensu repraesentativo significat fidem, et "Johannes" bonum charitatis: et quia "Johannes" significabat bonum charitatis, ideo ille accubuit ad pectus Domini (Joh. xxi. 20).
[8] Quod id bonum faciat ecclesiam, significatur per verba Domini e cruce ad Johannem, "Jesus vidit matrem suam, et discipulum quem amabat, qui adstabat; et dixit matri suae, Mulier, ecce filius tuus; et dixit discipulo, Ecce mater tua: et ex illa hora accepit illam discipulus ille ad se" (Joh. xix. 26, 27);
per "matrem" et per "mulierem" ibi intelligitur ecclesia, et per "Johannem" bonum charitatis; et sic per illa verba, quod ecclesia erit ubi bonum charitatis. (Sed haec amplius explicata videantur in locis citatis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 122; et praeterea quod non fides sit ubi non charitas, in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39; et quod homo sit post mortem qualis ejus vita fuit in mundo, et non qualis ejus fides, in opere De Caelo et Inferno, n. 470-484; et quid charitas et quid fides in sua essentia, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-122.)
[9] Ex his nunc adductis expende num fidem habere sit aliud quam vivere illam, et vivere illam non est solum scire et cogitare, sed etiam velle et facere; fides enim non est in homine dum solum est in ejus scire et cogitare, sed cum etiam est in ejus velle et facere; fides in homine est fides vitae, fides autem nondum in homine est fides memoriae et inde cogitationis: fides vitae intelligitur per credere in Deum; credere autem illa quae a Deo, et non credere in Deum, est fides historica, quae non est salvans. Quis est qui verus sacerdos et bonus pastor qui non vult ut homines bene vivant, et qui non scit quod fides cognitionum quia alius dixit non sit fides vitae sed fides historica?
[10] Fides vitae est fides charitatis, nam charitas est vita. Sed tametsi ita est, usque praevideo quod illi qui se confirmaverunt in doctrina de sola fide et de justificatione per illam, non {1}recedent ab ea, ex causa quia connectunt falsa veris; docent enim vera cum ex Verbo, at docent falsa cum ex doctrina, ac inde confundunt illa per quod dicant quod fructus fidei sint bona vitae, et quod haec sequantur ex fide, et tamen quod bona vitae nihil ad salutem faciant, sed sola fides: ita conjungunt et separant; et cum conjungunt docent vera, sed coram populo qui non scit quod invertant, et quod haec dicant ex necessitate ut cohaereat doctrina eorum cum Verbo; at cum separant docent falsa, nam dicunt fidem salvare et non charitatis bona quae sunt opera, tunc non scientes quod charitas et fides unum agant, et quod charitas sit agere bene et fides credere bene, et credere bene absque agere bene impossibile sit, ita nulla fides absque charitate; tum quod charitas sit esse fidei et anima ejus: quare sola fides est fides absque anima, ita fides mortua; et quia haec fides non est fides, inde justificatio per illam est res nihili.