Apocalypse Explained (Whitehead) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. "Sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius."-Quod significet comparative sicut Divinum [Bonum] est unitum Divino Vero in caelo, constat ex significatione "vincere," cum de Ipso Domino, quod sit unire Divinum Bonum Divino Vero: hoc quia factum est per tentationes et victorias, ideo dicitur "Sicut Ego vici." (Quod Dominus univerit Divinum Bonum Divino Vero per tentationes in Humanum suum admissas, et per continuas tunc victorias, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 201, 293, 302.) Quod "sedere cum Patre meo in throno Ipsius," significet Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelo, est quia per "Patrem" a Domino intelligitur Divinum Bonum quod in Ipso a conceptione fuit, ac per "Filium" Divinum Verum, utrumque in caelo, ac per" thronum" caelum (ut supra). Hoc Divinum Domini in caelis vocatur Divinum Verum, sed est Divinum Bonum unitum Divino Vero. (Quod ita sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 133, 139, 140.)

[2] Quod comparatio fiat hominum ecclesiae cum Ipso Domino, dicendo, "Vincens dabo illi sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici et sedeo cum Patre in throno Ipsius," est quia vita Domini in mundo fuit exemplar secundum quod victuri homines ecclesiae, ut quoque Ipse dicit apud Johannem, "Exemplum dedi vobis, ut sicut Ego feci vobis, etiam vos faciatis:.... si hoc scitis, beati estis si feceritis illa" (xiii. 15, 17). Inde est quod Dominus comparationem Secum fecerit etiam aliis in locis; ut in his:-Apud Johannem, Jesus dixit, "Quemadmodum dilexit Me Pater, ita Ego dilexi vos; manete in dilectione mea,....sicut Ego mandata Patris mei servavi, et maneo in Ipsius dilectione" (xv. 9, {2}10); apud eundem, "Ex mundo non sunt, sicut Ego ex mundo non sum;....sicut Me misisti in mundum, etiam Ego misi illos in mundum" (xvii. 16, 18);

apud eundem, "Sicut misit Me Pater, etiam Ego mitto vos" (xx. 21);

apud eundem, "Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut nos unum sumus, Ego in illis, Tu in Me:....Pater, quos dedisti Mihi, volo ut ubi sum Ego etiam illi sint Mecum, ut videant gloriam meam, quam dedisti Mihi. .....Notum feci illis nomen tuum, et notum faciam; ut dilectio, qua dilexisti Me, in illis sit et Ego in illis" (xvii. 22-24, 26). Quod Dominus de Sui conjunctione cum hominibus sicut de Sui conjunctione cum Patre, hoc est, Humani sui cum Divino quod in Ipso, locutus sit, est causa, quia Dominus non conjungitur cum proprio hominis, sed cum suo apud illum; Dominus proprium hominis removet, et dat ex suo, et in eo habitat: quod ita sit, etiam in ecclesia notum est, ut patet ex solenni prece et exhortatione ad illos qui accedunt ad Sacramentum Cenae, ubi haec verba:

"If with a true penitent heart, and lively faith, we receive that holy Sacrament, for then we spiritually eat the flesh of Christ and drink His blood, then we dwell in Christ and Christ in us, and we are one with Christ and Christ with us;" et Joh. vi. 56. (Sed haec melius comprehendi possunt ex illis quae in opera De Caelo et Inferno, n, 11, 12, ostensa sunt.) Inde nunc quia Divinum Domini receptum ab angelis et ab hominibus facit caelum et ecclesiam apud illos, unum sunt cum Domino, sicut Ipse et Pater unum sit.

[3] Ut adhuc sciatur quomodo intelligendum est quod Dominus dicat, quod sedeat cum Patre suo in throno Ipsius, sciendum est quod "thronus Dei" sit caelum (ut in superiori articulo ostensum est), ac caelum est caelum ex Divino quod procedit a Domino; et hoc Divinum vocatur Divinum Verum, sed est Divinum Bonum unitum Divino Vero (ut supra dictum est). Ipse Dominus non est in caelo, sed est supra caelos, et apparet illis qui in caelis sunt ut Sol. Quod appareat ut Sol, est quia est Divinus Amor; ac Divinus Amor apparet angelis ut Ignis solaris; unde quoque "ignis sacer" in Verbo significat Amorem Divinum. Ex Ipso ut Sole procedit Lux et Calor: Lux quae procedit, quia est Lux spiritualis, est Divinum Verum; et Calor, quia est Calor spiritualis, est Divinum Bonum: hoc, nempe Divinum Bonum, intelligitur per "Patrem in Caelis." (Quod Dominus sit Sol Caeli, et quod Lux et Calor inde, sint Divinum Verum unitum Divino Bono, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125, ac 126-140; et quod Caelum sit Caelum ex Divino quod procedit a Domino n. 7-12.) Inde constare potest quid in Verbo intelligitur per "Patrem in Caelis," et per "Patrem Caelestem:"-Ut apud Matthaeum, Benefacite inimicis, "ut sitis filii Patris vestri qui in caelis" (v. 44, 45);

apud eundem, "Sitis perfecti, sicut Pater vester in caelis est perfectus" (v. 48);

apud eundem, "Vos qui mali estis, nostis bona dare liberis vestris; quanto magis Pater vester qui est in caelis dabit bona iis qui petunt ab Ipso" (vii. 11);

apud eundem, "Faciens voluntatem Patris qui est in caelis, intrabit in regnum caelorum" (vii. 21);

apud eundem, "Omnis plantatio, quam non plantavit Pater Caelestis, eradicatur" (xv. 13). Et praeterea alibi (Ut Matth. v. 16; cap. vi. 1, 6, 8; cap. xii. {1}50; cap. xvi. 17; cap. xviii. 14, 19, 35: Marc. xi. 25, 26: Luc. xi. 13).

[4] Quod Divinum Bonum intelligatur per "Patrem," constare etiam potest ex hoc apud Matthaeum:

"Ne contemnatis ullum ex pusillis his, nam angeli eorum....semper vident faciem Patris mei qui in caelis est" (xviii. 10):

quod "videant faciem Patris qui in caelis est," significat quod recipiant Divinum Bonum a Domino; quod non videant faciem Ipsius, constat a Domini verbis apud Johannem, Patrem nemo vidit usquam (i. 18; cap. v. 37; cap. vi. {2}46). Idem constare potest ex hoc apud Matthaeum, "Patrem ne vocetis vestrum in terra, unus namque Pater vester qui in caelis est" (xxiii. 9);

quod nemini interdictum sit patrem suum in terra vocare "patrem," patet; nec id a Domino hic interdicitur, sed hoc dictum est quia per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum, et "Nullus est bonus nisi unus Deus" ( [Matth.] xix. 17). (Quod Dominus ita locutus sit, est quia per" Patrem"in Verbo utriusque Testamenti in sensu spirituali intelligitur bonum, videatur n. 3703, 5902, 6050, 7833, 7834; et quoque caelum et ecclesia quoad bonum, n. 2691, 2717, 3703, {1}5581, 8897; et per "Patrem" ubi a Domino, Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church