Apocalypse Explained (Whitehead) n. 261

Previous Number Next Number See English 

261. "Et vox prima quam audivi," - Quod significet revelationem nunc de futuris, constat ex significatione "vocis," quod sit quicquid procedit a Domino et percipitur ab angelis et ab hominibus; hic imprimis revelatio de futuris quae ante ultimum judicium, quae circa illud, et quae post illud, quia de illis in nunc sequentibus agitur. Quod "vox Jehovae" in Verbo significet Divinum procedens, quod est Divinum Verum, a quo omnis intelligentia et sapientia, videatur (in Arcanis Caelestibus) (n. 219, 220, 375, 3563, 6971, 8813, 9926), et quoque constat a sequentibus his locis: - Apud Davidem, "Vox Jehovae super aquis,... vox Jehovae in virtute, vox Jehovae cum honore, vox Jehovae frangit,... cedros vox Jehovae incidens ut flamma ignis, vox Jehovae trepidare facit desertum vox Jehovae parturire facit cervas;... sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam" (Psalm. xxix. (1)3-9);

agitur in illo psalmo de Divino quod a Domino procedit, quod una voce vocatur Divinum Verum; effectus ejus apud bonos et apud malos per talia ibi describitur: inde patet quid "vox Jehovae."

[2] Apud Johannem, "Qui... Pastor ovium est, huic ostiarius aperit, et oves vocem Illius audiunt;... alienum non sequuntur quia non sciunt alienorum vocem:... et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, et vocem meam audient:.... sed vos... non estis ex ovibus meis nam oves meae vocem meam audiunt, et Ego cognosco illas et Me sequuntur" (x. 2-5, 16, 26, 27);

per "oves" in Verbo intelliguntur qui in veris ex bono sunt, ita qui in fide ex charitate: per "vocem" ibi non intelligitur vox, sed Divinum procedens, quod est Divinum Verum; hoc influit apud illos qui in bono charitatis sunt, et dat illis intelligentiam, et quantum in bono sunt dat sapientiam; intelligentia est veri, et sapientia est veri ex bono.

[3] Apud Jeremiam, "Factor terrae... per intelligentiam suam extendit caelos; ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis" (x. 12, 13; cap. li. 16):

apud Davidem, "Vox Jehovae super aquis Jehovah super aquis magnis" (Psalm. xxix. 3):

in Apocalypsi, Vox Filii hominis "sicut sonitus aquarum multarum" (i. 15);

et alibi, "Audivi vocem e caelo, tanquam Vocem aquarum multarum" (xiv. 2):

"vox Jehovae" et "vox e caelo" est Divinum procedens seu Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia; quod dicatur audita "sicut vox aquarum multarum," est quia "aquae" significant Divina Vera in ultimis (quod "aquae" illa significent, videatur supra, n. 71).

[4] Apud Davidem, "Regna terrae,... psallite Domino, equitanti super caelo caeli antiquitatis; ecce dabit in voce (sua) vocem roboris" (Psalm. lxviii. 33, 34 (B.A. 32, 33)):

apud Johannem, "Dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii (1)Dei, et qui audient, vivent" (v. 25):

apud Joelem, "Jehovah... ex Hierosolyma dabit vocem suam, ut contremiscant caeli et terra" (iv. (B.A. iii.) 16):

apud eundem, "Jehovah edidit vocem suam coram exercitu suo quia innumerus qui facit Verbum Ipsius" (ii. 11):

quod Divinum Verum hic sit "vox Jehovae," patet. Praeter plurimis aliis in locis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church