269. "Et iris circuitus throni similis aspectu smaragdo." - Quod significet apparentiam Divini Veri in caelis circum Dominum, constat ex significatione "iridis similis aspectu smaragdo," quod sit apparentia Divini Veri in sua circumferentia; "iris" enim "circuitus throni" significat Divinum Verum circumcirca, "similis aspectu" significat apparentiam: quod apparentia fuerit instar "smaragdi," erat quia indicabat ultimum judicium; color enim hujus lapidis est viridis, et "viride" significat verum obscuratum. Divinum Verum in suo splendore apparet vel colore caelesti, vel colore vario in pulchro ordine sicut iris; at cum obscuratur, apparet colore smaragdino. Erat caelum quod vocatur "prius caelum," super quo judicium, et quod periturum (de quo Apoc. xxi. 1), quod obscurabat; inde est quod dicatur iris, et ejus circuitus "similis smaragdo." Quod "iris" significet Divinum Verum in caelis in suo ordine et inde in sua pulchritudine, est quia infinitae varietates veri ex bono in caelis sunt, et cum illae repraesentantur per colores, sistunt aspectum pulcherrimae iridis; inde est quod iris facta sit signum foederis post diluvium (Genes. (1)ix. 12-17). (Quod in caelis infinitae varietates sint, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 56, 405, 418, 486; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 13; et in Arcanis Caelestibus, n. 684, 690, 3744, 5598, 7236, 7833, 7836, 9002. Quod colores in caelo appareant ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes et variegationes, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742; et quod colores appareant varii secundum varietates statuum veri ex bono, et inde intelligentiae et sapientiae, n. 4530, 4922, 4677, 9466: quod irides in caelo appareant, unde et quid, n. 1042, 1043, 1623-1625.)