Apocalypse Explained (Whitehead) n. 274

Previous Number Next Number See English 

274. "Et septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei." - Quod significet ipsum Divinum Verum unitum Divino Bono procedens ex Divino Amore Domini, constat ex significatione "septem," quod sint omnia in complexu; ex significatione "lampadum igne ardentium coram throno," quod sint Divinum Verum unitum Divino Bono procedens a Divino Amore Domini: "lampades" enim significant vera, inde "septem lampades" omne verum in complexu quod est Divinum Verum, et "ignis" significat bonum amoris; et quia lampades visae erant "ardentes coram throno" super quo Dominus, significatur quod illud ex Domino. Quia per "septem spiritus Dei," significantur omnia vera caeli et ecclesiae a Domino (ut supra, n. 183(a), ostensum videatur), ideo dicitur, "quae sunt septem spiritus Dei." (Quod "septem" significent omnia, videatur supra, n 256: quod "ignis" significet bonum amoris, n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 10055.)

[2] Quod "lampades" significent vera, quae vera fidei vocantur, constare potest ex his locis in Verbo: - Apud Davidem, "Lampas pedi meo Verbum tuum, et lux semitae meae" (Psalm. cxix. 105);

Verbum dicitur "lampas," quia est Divinum Verum. Apud eundem, "Tu illuminas lampadem meam, Jehovah Deus splendere facit tenebras meas" (Psalm. xviii. (1)29 (B.A. 28));

"illuminare lampadem" significat illustrare intellectum per Divinum Verum; et "splendere facere tenebras," significat dissipare luce veri falsa ignorantiae. Apud Lucam, "Sunto lumbi vestri cincti, et lampades lucentes" (xii. 35);

per "lumbos" qui erunt cincti significatur bonum amoris (videatur n. 3021, 4280, 4462, 5050-5052, 9961); et per "lampades lucentes" significantur vera fidei ex bono amoris.

[3] Apud Matthaeum, "Lucerna corporis est oculus; si oculus bonus, totum corpus est lucidum; si oculus malus, totum corpus est obtenebratum; si ergo lumen tenebrae, quantae tenebrae" (vi. 22, (2)23);

oculus dicitur hic "lucerna" seu lampas lucens, quia "oculus" significat intellectum veri et inde quoque verum fidei, et quia intellectus omne suum trahit a voluntate, nam qualis haec talis ille, sicut verum fidei omne suum trahit a bono amoris; quando itaque intellectus veri est a bono voluntatis, tunc totus homo est spiritualis; hoc significatur per "Si; oculus bonus, totum corpus est lucidum:" contrarium autem est cum intellectus formatur ex malo voluntatis; quod tunc ille sit in meris falsis significatur per "Si oculus tuus malus, totum corpus est obtenebratum; si ergo lumen tenebrae, tenebrae quantae." (Quod "oculus" significet intellectum, videatur supra, n. 152: et quod "tenebrae" significant falsa, in Arcanis Caelestibus, n. 1839, 1860, 3340, 4418, 4531, 7688, 7711, 7712.) Qui non scit quod "oculus" significet intellectum, sensum istorum verborum nullatenus capit.

[4] Apud Jeremiam, "Abrogabo iis vocem gaudii et vocem laetitiae, et Vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et lucem lampades" (xxv. 10);

abrogare "vocem gaudii et vocem laetitiae," significat interiorem felicitatem ex bono amoris et veris fidei; abrogare "vocem sponsi et vocem sponsae," significat omnem conjunctionem boni et veri, quae facit caelum et ecclesiam apud hominem; abrogare "vocem molarum et lucem lampades," significat doctrinam charitatis et fidei. (Quid "mola" et "molere," videatur n. 4335, 7780, 9995, 10303.) Similiter in Apocalypsi, "Lux lucernae non lucebit in" Babylone "amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur" ibi "amplius" (xviii. 23). Apud Esaiam, "Salus (1)ejus sicut lampas ardeat" (lxii. 1), significat ut verum fidei sit ex bono amoris. Apud Matthaeum, "Regnum caelorum simile est decem virginibus, quae accipientes lampadas exiverunt in occursum Sponsi:.... quinque stultae acceperunt lampadas sed non oleum, quinque autem prudentes acceperunt etiam oleum;"... quare veniente Sponso prudentes intrarunt in nuptias, stultae autem non admissae sunt (xxv. (2)1-12);

per "lampadas" hic significantur vera fidei, et per "oleum" bonum amoris; quid reliqua hujus parabolae significant, videatur supra (n. 252(b)) ubi singula explicata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church