Apocalypse Explained (Whitehead) n. 281

Previous Number Next Number See English 

281. "Et quartum Animal simile aquilae volanti." Quod significet in ultimis apparentiam Divinae custodiae et providentiae quoad intelligentiam et quoad perspectionem undequaque, constat ex significatione "aquilae" quod sit intelligentia, hic intelligentia Divina quae est custodiae et providentiae Domini. Quod "aquila" sit intelligentia, est quia intelligentia est in luce caeli, et aquila alte volat ut ibi sit, et circumspiciat undequaque; inde est quod haec facies cherubi apparuerit similis "aquilae volanti," "volare" enim significat praesentiam et perspectionem circumcirca, et cum de Divino omnipraesentiam: quod "aquila" significet intelligentiam, est etiam quia "aves caeli" in bono sensu significant intellectualia et rationalia, et aquila prae ceteris, quia non modo alte volat sed etiam acutae aciei est. (Quod aves caeli" significent intellectualia et rationalia in utroque sensu, videatur n. 745, 776, 866, 988, (1)991, 3219, 5149, 7441.)

[2] Quod "aquila" significet intelligentiam, constat ex his locis in Verbo: Apud Ezechielem, "Aquila magna, magna alis, longa pennis, plena plumis, cui acupictura, venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri; caput surculorum ejus decerpsit; et deduxit in terram negotiationis, in urbe aromatoriorum posuit id. Sumpsit de semine terrae, et posuit id in agro sementis; accepit ad aquas magnas, circumspecte posuit id; et germinavit, et factum est in vitem luxuriantem humili statura; ita ut respicerent palmites ejus ad illam, et radices ejus sub illa essent; sic facta est in vitem quae fecit palmites et emisit ramos. Et fuit aquila altera magna, magna alis et plena plumis, ad quam ecce vitis haec applicuit radices suas, et palmites suos misit ad illam, ad irrigandum eam ex areolis plantationis ejus, in agro bono apud aquas multas illa plantata, ad faciendum ramum, et ad portandum fructum, ut esset in vitem magnificentiae" (xvii. 1-8):

agitur ibi de instauratione ecclesiae spiritualis a Domino, et describitur ibi in sensu interno processus instaurationis ejus seu regenerationis hominum ejus a principio ad finem; et per primam aquilam describitur processus regenerationis naturalis seu externi hominis per scientifica et per cognitiones ex Verbo; et per alteram aquilam describitur processus regenerationis spiritualis seu interni hominis per vera ex bono: inde per primam aquilam significatur intelligentia naturalis hominis, et per alteram intelligentia spiritualis hominis. Paucis etiam dicetur quid singula significant. Aquila prima dicitur "magna alis, longa pennis, plena plumis," et per illa significatur copia scientiarum et cognitionum veri et boni, ex qua prima intelligentia quae est intelligentia naturalis hominis; ideo dicitur "cui acupictura," per "acupicturam" enim significatur scientificum et cognitivum (videatur n.9688): "venit super Libanum et accepit ramusculum cedri," significat quod ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo acceperit aliquas cognitiones veri; per "Libanum" significatur illa doctrina, et per "ramusculum cedri" significantur cognitiones: "caput surculorum ejus decerpsit, et deduxit in terram negotiationis," significat primarias cognitiones inde, ad quas applicuit scientias (per "caput surculorum" significantur primariae cognitiones, et per "terram negotiationis" significatur naturalis homo cui scientiae): "in urbe aromatoriorum posuit id," significat inter vera ex bono ibi; per "aromata" significantur vera quae grata quia ex bono (n. 4748, 5621, 9474, 9475, 10199, 10254): "sumpsit de semine terrae, et posuit id in agro sementis, accepit ad aquas magnas, circumspecte posuit id," significat multiplicationem; "semen terrae" est verum ecclesiae, "ager sementis" est bonum ex quo crescit, "aquae magnae" sunt cognitiones veri et boni, "circumspecte ponere" est separare a falsis: "germinavit et factum est in vitem luxuriantem, ...ut respicerent palmites ejus ad illam, et radices ejus sub illa essent," significat nascentem ecclesiam ex ordinatione cognitionum veri et ex applicatione earum ad usum: "sic facta est in vitem quae fecit palmites et emisit ramos," significat initiamentum ecclesiae spiritualis, et crescentiam verorum continuam (quod "vitis" sit ecclesia spiritualis, videatur n. 1069, 6375, 9277). Huc usque descripta est initiatio ecclesiae apud hominem quae fit in naturali seu externo homine; describitur nunc instauratio ejus quae fit in spirituali seu interno homine per "aquilam alteram," per quam quia significatur intelligentia spiritualis, dicitur quod "vitis ad illam," nempe aquilam, "applicuerit radices suas et miserit palmites;" per "radices" enim significantur scientiae, et per "palmites" cognitiones veri et boni, quae omnes applicantur veris quae sunt in spirituali seu interno homine; sine earum applicatione spirituali homo nihil sapit: multiplicatio et fructificatio veri ex bono, ita incrementum intelligentiae, describitur per quod "illa plantata fuerit in agro bono, apud aquas multas, ad faciendum ramum, et ad portandum fructum, ut esset in vitem magnificentiae;" "ager bonus" est ecclesia quoad bonum charitatis, "aquae multae" sunt cognitiones boni et veri, "facere ramum" est multiplicare vera, "portare fructum" est producere bona quae sunt usus, "vitis magnificentiae" est ecclesia spiritualis, sic interna et externa. (Sed haec, quia arcana regenerationis et instaurationis ecclesiae apud hominem sunt, melius perspici possunt ex illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae, ex Arcanis Caelestibus, De Scientiis et Cognitionibus, n. 51, tum quae De Regeneratione, n. 183 ibi, allata sunt.)

[3] Quod "aquila" intelligentiam significet, etiam constare potest apud Esaiam, "Exspectantes Jehovam innovantur robore, et ascendunt ala sicut aquilae" (xl. 31);

"ascendere ala sicut aquilae," est in lucem caeli, ita in intelligentiam.

[4] Apud Davidem, "Jehovah qui saturat os tuum, ut renoveris sicut aquila..." (Psalm. ciii. 5);

"renovari sicut aquila" est quoad intelligentiam.

[5] Apud Mosen, "Vidistis... quomodo tulerim vos sicut alis aquilarum, et adduxerim vos ad Me" (Exod. xix. 4);

"ferre sicut alis aquilarum et adducere" est quoque in intelligentiam, quia in caelum et ejus lucem.

[6] Apud eundem, Jehovah "invenit eum in terra deserti,... circumduxit eum, instruxit eum, custodivit eum sicut pupillum oculi; sicut aquila excitat nidum suum, super pullis motitat se, expandit alas suas, accipit eum, portat eum super ala sua; sic Jehovah solus ducit eum" (Deutr. xxxii. 10-12):

agitur ibi de instauratione Ecclesiae Antiquae, ac de prima reformatione eorum qui ab ea ecclesia; primus status eorum intelligitur per "terram deserti" in qua invenit illos; "terra deserti" est ubi non bonum quia non verum; instructio eorum in veris, custoditio a falsis, ac aperitio interiorum quae mentis eorum ut venirent in lucem caeli, et sic in intellectum veri et boni qui est intelligentia, describitur per "aquilam," ejus "nidum in alto," ejus "motitationem super pullis, et portationem eorum super alis;" comparatio fit cum aquila quia "aquila" significat intelligentiam.

[7] In Libro Secundo Samuelis, "Saul et Jonathan... prae aquilis veloces, et prae leonibus validi" (i.23);

per "Saulem" ut regem et per "Jonathanem" ut filium regis significatur verum ecclesiae; et quia inde est intelligentia et quoque potentia, dicitur quod "prae aquilis essent veloces et prae leonibuS validi;" "velocitas" in Verbo, cum de intelligentia, significat affectionem veri: inscripsit enim David suum lamentum super Saulem et Jonathanem "Ad docendum filios Jehudae arcum," et per "filios Jehudae" significantur vera ecclesiae, et per "arcum" doctrina veri pugnantis contra falsa.

[8] Apud Hiobum, "Num per intelligentiam tuam volat accipiter, et expandit alas suas versus austrum? Num juxta os tuum attollit se aquila, et in alto ponit nidum suum? In petra habitat et pernoctat, ...inde pervestigat cibum, in longinquum oculi ejus prospiciunt; ...et ubi sunt confossi ibi illa" (xxxix. 26-30):

agitur ibi de intelligentia, quod nemo illam ex se seu ex proprio comparare possit; quare dicitur "Num per intelligentiam tuam volat accipiter, et expandit alas suas versus austrum?" (per quod) significatur inducere semet in lucem intelligentiae (hanc significat "austrum"), hic autem non posse. Ipsa intelligentia quae spiritualis hominis describitur per quod "aquila se attollat, in alto ponat nidum, in petra habitet et pernoctet, inde pervestiget cibum, et oculis in longinquum prospiciat:" quod nulli talis intelligentia ex se sit, significatur per "Num ad os tuum" hoc facit aquila? At quod ex propria intelligentia non prodeant nisi quam falsa, significatur per "Ubi sunt confossi ibi illa;" "confossi" in Verbo significant illos apud quos vera exstincta sunt per falsa (videatur n. 4503).

[9] Ex his constare potest quid significatur per Domini verba quando interrogaverunt Ipsum ubinam ultimum judicium: apud Lucam, Dixerunt discipuli, "Ubi Domine? Ipse dixit eis, Ubi corpus ibi congregabuntur aquilae" (xvii. 37);

per "corpus" ibi significatur mundus spiritualis, ubi omnes homines simul sunt tam boni quam mali; et per "aquilas" significantur qui in veris et qui in falsis, ita qui in intelligentia vera et qui in intelligentia falsa; haec intelligentia est ex proprio hominis, intelligentia vera autem est ex Domino per Verbum.

[10] Falsa quae sunt ex propria intelligentia etiam describuntur per "aquilas" in Verbo, ut in sequentibus his locis: Apud Jeremiam, "Ecce sicut nubes ascendit, et sicut procella currus ejus, celeres sunt prae aquilis equi ejus; vae nobis quia devastati sumus" (iv. 13);

agitur ibi de desolatione veri in ecclesia, et per "nubem" quae ascendit, significantur falsa; per "currum" qui sicut procella, significatur doctrina falsi; cupiditas et voluptas eorum ratiocinandi contra vera et destruendi illa significatur per quod "celeres sint prae aquilis equi eorum;" per "velox" et "festinum" in Verbo significatur excitatum ab affectione et cupidine (videatur n. 7695, 7866); et per "equos" intellectus veri, et in opposito sensu intellectus falsi seu ratiocinatio ex falsis contra vera (n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6400, 6534, 7024, 8146, 8148, 8381): et quia equi hoc significant, et "aquilae" intelligentiam, hic intelligentiam propriam quae est ratiocinatio ex falsis, ideo dicitur "Celeres sunt prae aquilis equi illorum."

[11] In Threnis, "Veloces fuerunt persecutores nostri prae aquilis caelorum" (iv.{1}19);

et apud Habakuk, "Cujus leves sunt prae pardis equi, et acuti sunt prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus; unde equites ejus e longinquo adveniunt, advolant sicut aquila festinans ad comedendum; tota ad violentiam venit" (i. 8, 9):

similiter hic "aquila" pro ratiocinatione ex falsis contra vera, quae est ex propria intelligentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church