285. "Et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus." Quod significet sanctissimum quod procedit a Domino, constat ex significatione "requiem non habere die et nocte," cum de Divina providentia et custodia Domini, quae significantur per "quatuor cherubos" qui apparuerunt sicut "quatuor Animalia," quod sit universaliter et perpetuo, quoniam Divina Domini providentia et custodia in aeternum non requiescit et cessat; et ex significatione "Sanctus, sanctus, sanctus," quod sit sanctissimum quod procedit a Domino, nam per "sanctum" ter nominatum significatur sanctissimum, ex causa quia "tria" in Verbo significant plenum, completum et continuum (videatur n. 2788, 4495, 7715).
[2] Simile significatur per haec apud Esaiam, "Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes Templum; seraphim stantes desuper illo; sex alae cuivis; duabus tegebat facies suas, duabus tegebat pedes suos, et duabus volabat; et clamavit hic ad illum, Sanctus, sanctus, sanctus, Jehovah Zebaoth; plenitudo (omnis) terrae gloria Ipsius" ({1}vi. 1-3);
per "seraphim" hic similia significantur quae per "cherubos;" et per "thronum altum et elatum," Divinum procedens ex quo caelum; per "fimbrias" quae implebant Templum, significatur Divinum Verum procedens a Domino in ultimis caeli et in ecclesia; per "alas" quibus "tegebat facies" et "pedes," et quibus "volabat," significatur Divinum spirituale in primis, et in ultimis, et extensio ejus undequaque, ita omnipraesentia; per "Sanctus, sanctus, sanctus," significatur sanctissimum; quod hoc sit Divinum Verum quod implet omnia, significatur per quod "plenitudo (omnis) terrae gloria Ipsius." (Quod "gloria" sit Divinum Verum, videatur supra, n. {2}33; et quod Dominus sit solus Sanctus; et quod sanctum dicatur de Divino Vero, quod procedit ab Ipso, etiam supra, n. 204.)