Apocalypse Explained (Whitehead) n. 294

Previous Number Next Number See English 

294. "Quia Tu creasti omnia." Quod significet quod ab Ipso omnis existentia et vita sit, ac caelum illis qui recipiunt, constat ex significatione "creare," quod sit quod omnia non solum a Domino exstiterint, sed etiam quod ab Ipso omnis vita sit; et quia in spirituali sensu Verbi non nisi quam de caelo et ecclesia agitur, ideo per "creare" hic primario significatur reformare, ita caelum dare illis qui recipiunt, hoc enim est reformare. Quod omnium existentia a Domino sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 7-12, et {1}137); et quod omnis vita (n. 9 ibi; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 278): sed hic per "creare" non significatur existentia et vita naturalis, sed existentia et vita spiritualis; haec per "creare" in Verbo ubivis significatur. Causa est quia existentia caeli et terrae non est finis creationis, sed est medium ad finem; finis creationis est ut humanum genus existat, ut ex eo sit caelum angelicum; et quia hoc finis est, ideo per "creare" significatur reformare, quod est caelum dare illis qui recipiunt. Fines sunt qui in sensu spirituali Verbi intelliguntur, sed in sensu litterae dicuntur modo media quae involvunt fines; hoc modo spirituale reconditum latet in littera Verbi.

[2] Quod "creare" significet reformare et regenerare homines et sic instaurare ecclesiam, constare potest ex locis in Verbo ubi dicitur, ut in sequentibus: Apud Esaiam, "Dabo in deserto cedrum schittae, et myrtum et lignum olei, ...ut videant et cognoscant et attendant et intelligant una, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis creaverit hoc" (xli. 19, 20);

agitur ibi de instauratione ecclesiae apud gentes; "desertum" significat non bonum quia in ignorantia veri, omne enim bonum, in quod reformatur homo, non datur nisi per vera; "cedrus schittae" significat genuinum verum; "myrtus et lignum olei" significant bonum spirituale et bonum caeleste; inde patet cum de gentibus qui non in bono ecclesiae aut caeli sunt quia in ignorantia veri, quid significat "Dabo in deserto cedrum schittae, et myrtum et lignum olei:" "ut videant, cognoscant, attendant et intelligant una," significat cognitiones, intellectum, perceptionem et affectionem quae amoris boni et veri; haec quia significantur, patet quod "Sanctus Israelis creaverit hoc" significet reformationem, ita quod "creare" sit reformare.

[3] Apud eundem, "Sic dixit Jehovah Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel, ...nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu; ...adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae; omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi, et feci; ...Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis, Rex vester" (xliii. 1, 6, 7, 15);

agitur etiam ibi de instauratione ecclesiae apud gentes; ex reformatione eorum Jehovah dicitur "Creator et Formator;" quare dicitur "Redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu." "Adduc filios meos e longinquo et filias meas ab extremitate terrae," significat gentes quae extra ecclesiam, quae recipiunt vera et bona ecclesiae a Domino; "longinquum" et "extremitas terrae" significat qui extra ecclesiam, "terra" est ecclesia; "filii" sunt qui recipiunt vera, et "filiae" qui recipiunt bona: hi dicuntur "creati, formati et facti in gloriam;" "gloria" est Divinum Verum quod recipiunt.

[4] Apud Davidem, "Cor mundum crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei" (Psalm. li. 12 [B. A. 10]);

"cor mundum creare" significat reformare quoad bonum amoris; "spiritum firmum innovare in medio mei" significat reformare quoad verum fidei; "cor" enim significat bonum amoris, et "spiritus" vitam secundum Divinum Verum, quae est fides veri.

[5] Apud eundem, "Quare frustra creasti filios hominis? ...Ubi misericordiae tuae priores?" (Psalm. lxxxix. 48, 50 [B. A. 47, 49];) "creare filios hominis" significat reformare per Divinum Verum; "filii hominis" sunt illi qui in Divinis veris, ita abstracte Divina vera.

[6] Apud eundem, "Timebunt gentes nomen Jehovae, et omnes reges terrae gloriam tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem: ...scribetur hoc in generationem (posteriorem), et populus qui creabitur laudabit Jah" (Psalm. cii. 16, 17, 19 [B. A. 15, 16, 18]);

agitur ibi de reformatione; per "gentes quae timebunt nomen Jehovae" intelliguntur qui in bono sunt; et per "reges terrae," qui in veris ex bono sunt; per "aedificare Zionem" significatur instaurare ecclesiam ("Zion" est ecclesia); per "populum qui creabitur et laudabit Jah" significantur omnes illi qui reformantur.

[7] Apud eundem, "Das illis, colligunt, aperis manum tuam, saturantur bono; ...emittis spiritum tuum, creantur, et renovas facies terrae" (Psalm. civ. 28, 30);

quod hic "creare" sit reformare, patet; nam per "dare illis, colligunt," significatur quod recipiant vera quae dantur a Domino; per "aperis manum, saturantur bono," significatur quod recipiant bonum quod a Domino influit; per "emittere spiritum, creantur," significatur quod quoad vitam secundum Divinum Verum reformentur; et per "renovas facies terrae" significatur instauratio ecclesiae.

[8] Apud Esaiam, "Tollite in altum oculos, et videte, quis creavit haec? qui educit in numerum exercitum eorum, omnes nomine vocat: ...Deus ab aeterno, Jehovah creans fines terrae non fatigatur" (xl. 26, 28);

agitur etiam hic de reformatione, quae significatur per "creare;" per "exercitum" quem educet, significantur omnia vera et bona; per "nomine vocare," significatur receptio secundum quale cujusvis; per "creare fines terrae," significatur instaurare ecclesiam, ita reformare illos qui ibi.

[9] Apud Ezechielem, "In Eden horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, ...in die quo creatus es praeparata sunt: ...perfectus tu in viis tuis {1}a die quo creatus es, donec inventa est perversitas in te" (xxviii. 13, 15);

haec dicta sunt de rege Tyri, per quem significantur illi qui in veris sunt et per illa in bono; de illis dicitur quod "in horto Dei fuerint," et quod "omnis lapis pretiosus tegumentum eorum;" per "hortum Dei" significatur intelligentia, et per "lapides pretiosos," qui ibi etiam nominantur, significantur cognitiones veri et boni; hae dicuntur "tegumentum" quia in naturali homine sunt, ac naturalis homo tegit spiritualem: haec dicuntur "praeparata in die quo creati sunt," hoc est, in die quo reformati: inde patet quid significatur per "Perfectus tu in viis tuis a die quo creatus es."

[10] Apud Esaiam, "Creabit Jehovah super omne habitaculum (montis) Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ...et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum" (iv. 5);

per "Zionem significatur ecclesia quoad Verbum; sensus Verbi internus seu spiritualis quoad bonum intelligitur per "habitaculum ejus;" sensus externus seu litteralis quoad vera intelligitur per "nubem interdiu," et quoad bonum per "splendorem ignis flammae noctu;" hic sensus, quia tegit et recondit spiritualem, vocatur "tegumentum super omni gloria" ("gloria" est sensus spiritualis): haec quoque dicuntur "creata," quia sunt vera caeli et ecclesiae.

[11] Apud Malachiam, "Nonne Deus unus creavit nos? Quare perfide agimus?" (ii. 10;) quia per "creavit nos" significatur reformavit ut essent ecclesia, ideo dicitur "Quare perfide agimus?"

[12] Apud Esaiam, "Sic dixit Deus Jehovah, creans caelos et expandens illos, extendens terram, ...dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa" (xlii. 5);

per "creare caelos, et expandere illos," et per "extendere terram" significatur reformare; per "caelos" significantur et caeli et interna ecclesiae, interna etiam ecclesiae sunt caeli apud homines ibi; et per "terram" significatur externum ecclesiae; quae "expandi et extendi" dicuntur cum multiplicantur vera ex bono; quod reformatio per illa significetur, patet, nam dicitur "dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa."

[13] Apud eundem, "Jehovah creans caelos, ...formans terram et faciens illam, ...non inanitatem creavit eam, ad habitandum formavit eam" (xlv. 12, 18);

per "caelos" et per "terram" et per "creare" hic similia quae in loco supra allato significantur; per "non inanitatem creavit eam" significatur quod non sit absque vero et bono, in quibus sunt reformati; carentia eorum est "inanitas;" per "ad habitandum formavit eam" significatur quod ad vivendum secundum illa et ex illis, "habitare" enim significat vivere.

[14] Apud eundem, "Ecce Ego creans caelum novum et terram novam; ...laetamini et exultate in aeternum quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam" (lxv. 17, 18);

per "creare caelum novum et terram novam" non intelligitur caelum aspectabile et terra habitabilis, sed nova ecclesia interna et externa; "caelum" est internum ecclesiae, et "terra" est externum ejus; (quid internum ecclesiae et quid externum ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 246;) ideo dicitur, "Ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem et populum ejus laetitiam;" "Hierosolyma" est ecclesia, "exultatio" est jucundum ejus ex bono, et "laetitia" est jucundum ejus ex vero.

[15] Simile per "caelum novum et terram novam" significatur apud eundem prophetam, cap. lxvi. 22; et simile per "caelum novum et terram novam" in Apocalypsi, cap. xxi. 1; et simile per illa in capite primo Geneseos, In principio creavit Jehovah caelum et terram; "et terra erat vacua et inanis, et tenebrae super faciebus abyssi; et Spiritus Dei se movebat super faciebus {1}aquarum: et dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux; ...et creavit Deus hominem in imaginem suam, in imaginem Dei creavit eum: masculum et feminam creavit eos" (i. 1-3, 27);

agitur ibi de instauratione Ecclesiae Primae in hac Tellure; reformatio hominum illius ecclesiae quoad internum et quoad externum eorum, intelligitur per creationem caeli et terrae, in eo capite; quod prius nulla ecclesia, quia homines absque bono et vero erant, significatur per quod "terra esset vacua et inanis;" et quod in densa ignorantia et quoque in falsis prius fuerint, significatur per quod "tenebrae super faciebus abyssi;" prima eorum illuminatio significatur per quod "Spiritus Dei se moverit super faciebus {1}aquarum; et dixerit Deus, Fiat lux, et facta est lux:" per "Spiritum Dei" significatur Divinum Verum procedens a Domino, et per "movere se super faciebus {1}aquarum" significatur illustratio; simile per "lucem" significatur, et per "facta est lux" significatur receptio Divini Veri. Quod "Deus creaverit hominem in imaginem suam," significat ut esset in amore boni et veri, et corresponderet caelo ut ejus instar; amor enim boni et veri est "imago Dei," et inde quoque caelum angelicum est imago Dei; quare etiam caelum angelicum in conspectu Domini est sicut unus Homo (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-67, 68-72, 73-77, 78-86, 87-102); quod "masculum et feminam creaverit eos," significat quod reformaverit quoad verum et bonum; "masculus" est verum et "femina" est bonum. Ex his patet quod non creatio caeli et terrae, sed quod nova creatio seu reformatio hominum Ecclesiae Primae, in eo capite et sequente describatur; et quod similia ibi intelligantur per "novum caelum et novam terram" et per creationem eorum, quae in locis mox supra allatis.

[16] Quod "creatio" in Verbo significet reformationem et instaurationem ecclesiae, quae fit per Divinum Verum quod procedit a Domino, etiam patet ex his apud Johannem, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. ...Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae non comprehenderunt: ...erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum; ...et mundus per Ipsum factus est; et mundus Ipsum non cognovit; ...et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis et vidimus gloriam Ipsius" (i. 1-5, 9, 10, 14);

per "Verbum" ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; quod omnia per illud creata sint, intelligitur per quod "omnia per Ipsum facta sint, et sine Ipso factum sit nihil quod factum est," et quod "mundus per Ipsum factus sit;" quia per "Verbum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ideo dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominem, ...erat lux vera;" "lux" significat Divinum Verum, ac "vita" omnem ex Divino Vero intelligentiam et sapientiam, nam haec facit ipsam vitam hominis, et quoque secundum illam est vita aeterna: praesentia Domini apud unumquemvis cum Divino suo Vero, ex quo vita et lux, intelligitur per "Lux in tenebris lucet, ...et illuminat omnem hominem venientem in mundum:" sed quod illi qui in falsis mali sunt non percipiant ita nec recipiant illud, intelligitur per quod "tenebrae non comprehenderint," et quod "mundus Ipsum non cognoverit;" "tenebrae" significant falsa mali. Quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, qui hic per "Verbum" intelligitur, patet clare, nam dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius;" "gloria" etiam significat Divinum Verum. (Quod omnia per Divinum Verum procedens a Domino, quod hic intelligitur per "Verbum," creata sint, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 137, 139; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 263.) Inde quoque patet quod "facere" aut "creare" hic quoque significet facere hominem novum seu reformare; nam similiter hic ut in Libro Geneseos dicitur statim de "Luce," quae quod significet Divinum Verum procedens, per quod omnes reformantur, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 126-140), et in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 49).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church