Apocalypse Explained (Whitehead) n. 296

Previous Number Next Number See English 

296. CAPUT |V| 1. Et vidi in dextra Sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem. 2. Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire librum, et solvere sigilla ejus? 3. Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum nec inspicere eum. 4. Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus aperire et legere librum nec inspicere eum. 5. Et unus ex senioribus dicit mihi, Ne fleto; ecce vicit Leo qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire librum et solvere septem sigilla ejus. 6. Et vidi, et ecce in medio throni, et quatuor Animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram. 7. Et venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno. 8. Et cum accepisset librum, quatuor Animalia et viginti quatuor seniores prociderunt coram Agno, habentes unusquisque citharas, et phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum. 9. Et canebant canticum novum, dicentes, Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus, quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et gente. 10. Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terra. 11. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum circum thronum et Animalia et seniores; et erat numerus eorum myriades myriadum et chiliades chiliadum. 12. Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam et benedictionem. 13. Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum. 14. Et quatuor Animalia dicebant Amen; et viginti quatuor seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.

EXPLICATIO. VERSUS 1. "Et vidi in dextra Sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem." 1. "Et vidi in dextra Sedentis super throno," significat Dominum quoad omnipotentiam et quoad omniscientiam [n. 297, 298]; "librum scriptum intus et a tergo," significat statum vitae omnium in caelo et in terra, in communi et in particulari [n. 299]; "obsignatum sigillis septem," significat prorsus reconditum [n. 300].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church