303. "Quis est dignus aperire librum et solvere sigilla ejus?"-Quod significet num ullus ibi talis est ut sciat et percipiat status vitae omnium, constat ex significatione "Quis est dignus?" quod sit cui meritum et justitia, et cui omniscientia, ita num ullus talis sit. Quod per "dignum," cum de Domino, significetur meritum et justitia, quae Ipsi soli, videatur supra (n. 293); et quod omniscientia, patet a sequentibus, ubi dicitur quod "Agnus acceperit a dextra Sedentis super throno librum, et aperuerit illum ;" per "dextram" enim significatur omniscientia et omnipotentia (videatur supra, n. 297): ex significatione "libri," quod sit status vitae omnium in communi et in particulari (de qua mox supra, n. 299); et ex significatione "aperire illum et solvere sigilla ejus," quod sit scire et percipere; nam cum "liber" significat status vitae omnium, tunc "aperire et solvere sigilla," significat scire et percipere illos, scire enim et percipere praedicatur de statu vitae, at aperire et solvere sigilla de libro; ita verba in sensu interno accommodantur rebus quae significantur per verba in sensu litterae, correspondent namque; quare "aperire" significat scire, ac "solvere sigilla" significat percipere quae aliis prorsus recondita sunt (ut supra, n. 300).