309. "Ecce vicit Leo."-Quod significet Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit inferna, et redegerit omnia ibi et in caelis in ordinem, constat ex significatione "vincere," cum de Domino, quod, cum in mundo fuit, subjugaverit inferna, ac redegerit ibi et in caelis omnia in ordinem, et hoc per tentationes in Humanum suum admissas et per continuas tunc victorias (de qua re videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293, 294, 301, 302); hoc itaque significatur per "vincere," cum de Domino: et quia Dominus illa fecerat ex propria potentia, dicitur "Leo," nam "leo" significat potentiam (videatur supra, n. 278). Quod Dominus illa fecerit ex propria potentia, notum est ex Verbo; sed quia pauci id sciunt, velim aliquid de eo dicere. Fecit id Dominus ex Divino, quod in Ipso ex conceptione erat, quod erat Ipsi sicut anima est homini ex patre; et anima cujusvis operatur per corpus, corpus enim est ejus obedientia. Divinum, quod Ipsi inerat ex conceptione, erat suum Divinum, quod in Fide Athanasiana dicitur aequale Divino quod ibi Pater vocatur; dicitur enim, Quod sicut Pater etiam Filius, infinitus, increatus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, et quod nemo Eorum maximus et minimus, nec primus et ultimus, sed prorsus aequales;
et quoque dicitur, Quod Divinum et Humanum Domini non sint duo, sed unica Persona, et quod sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Divinum et Humanum est unus Christus. Inde sciri potest, etiam ab illis qui fidem habent Athanasio, quod Dominus ex propria potentia, quia ex suo Divino, illa fecerit. Ex his manifeste constare potest quomodo intelligenda sunt quae Dominus dicit apud Johannem, "Pater, qui in Me manet, Ipse facit opera; credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me " (xiv. 10, 11);
et alibi apud eundem, "Amen dico Vobis, Non potest Filius facere quicquam a Se Ipso, nisi quid viderit Patrem facientem; quae namque Ipse facit, haec etiam Filius similiter facit:....quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat;....quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita etiam dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 19, 21, 26);
quia Divinum, quod Dominus vocat "Patrem," fuit suum Divinum, et non aliud Divinum, inde constare potest, quod quicquid ex Patre fecerat ex Se fecerit, et quoque quicquid ex Humano, quod vocat "Filium;" et sic quod omnia, quia ex suo, ex propria potentia fecerit.