Apocalypse Explained (Whitehead) n. 341

Previous Number Next Number See English 

341. "Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum." 13. "Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes," significat agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis qui in infimis caeli [n. 342]; "Sedenti super throno et Agno," significat Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum [n. 343]; "{1}benedictio," significat agnitionem, glorificationem et gratiarum actionem quod omne bonum et verum et inde caelum et felicitas aeterna sit illis qui recipiunt [n. 344]; "et honor et gloria," significat quod Ipsi soli sit omne Divinum Bonum et Divinum Verum, et inde omne bonum amoris et verum fidei, ex quibus omnis sapientia et intelligentia quae est angelis et hominibus [n. 345]; "et robur [in saecula saeculorum]," significat quod Ipsi soli sit omnipotentia, in aeternum [n. 346].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church