Apocalypse Explained (Whitehead) n. 381

Previous Number Next Number See English 

381. (Vers. 8.) "Et vidi, et ecce aquus pallidus." - Quod significet intellectum Verbi nullum, et malis vitae et inde falsis tunc(, constabit ex sequentibus). Agitur in hoc et sequente capite de successivis statibus ecclesiae, hoc est, hominum ecclesiae quoad spiritualem eorum vitam; ac primus status eorum descriptus est per "equum album," secundus per "equum rufum," tertius per "equum nigrum," et quartus per "equum pallidum." Quod per "equum album" significatus sit intellectus veri ex Verbo, videatur Supra, n. 355; quod per "equum rufum" significatus sit intellectus Verbi deperditus quoad bonum, n. 364; quod per "equum nigrum" significatus sit intellectus Verbi deperditus quoad verum, n. 372; inde nunc patet quod per "equum pallidum" significetur intellectus Verbi nullus ex malis vitae et inde falsis: cum enim intellectus Verbi deperditus est quoad bonum et quoad verum, sequitur quod intellectus Verbi nullus sit; et quod nullus sit, est quia malum vitae et inde falsum regnat. Dicitur malum vitae et inde falii~m, nam ubi malum vitae est ibi etiam falsum est, unum enim faciunt in spiritu hominis; in spiri'u hominis dicitur, quoniam malus homo potest aeque ac bonus homo bonum facere et verum loqui, sed hoc a malo homine fit solum ex naturali homine et inde corpore; at intus apud illum; hoc est, in Spiritu ejus, non est voluntas boni et inde nec intellectus veri, ita non bonum nec verum, quod imprimis patet ex iisdem cum fiunt spiritus; tunc quia in spiritu sunt, non aliud volunt quam malum, nec aliud loquuntur quam falsum: hoc nunc intelligitur per "equum pallidum." Quod "equus" significet intellectum, videatur supra (n. 355); hic intellectum Verbi, quia per "sedentem super equo" significatur Verbum (n. 373).

[2] Quod "pallidus" significet malum vitae et inde falsum, ita "equus pallidus" intellectum Verbi nullum ex malis vitae et inde falsis, est quia pallor indicat et inde significat absentiam vitae seu deprivationem ejus; hic absentiam et deprivationem vitae spiritualis, quae est quando loco boni vitae est malum vitae, et loco veri fidei est falsum fidei, tunc enim non est vita spiritualis. Per vitam Spiritualem intelligitur vita caeli, quae etiam in Verbo simpliciter "vita" vocatur; at vita non spiritualis est qualis est illis qui in inferno sunt, quae etiam in Verbo vocatur "mors." Quod per "equum pallidum" mors spiritualis significetur, patet quoque ex sequentibus hujus versus, nam dicitur, "Sedens super equo illo nomen illi mors, et infernus sequebatur cum illo."

[3] Simile significatur per "pallorem" seu per "pallidum" apud Jeremiam, "Interrogate, quaeso, et videte num pariens mas; (quare) video omnem virum manus ejus super lumbis ejus sicut parturientis, et conversae sunt omnes facies in pallorem" (xxx. 6):

quid haec involvunt, nemo scire potest nisi sciat quid significat "parere," quid "mas" et "vir," quid "manus super lumbis," et quid "facies;" haec dicta sunt de illis qui ex propria intelligentia sibi comparare volunt amorem et fidem; illa sibi comparare significatur per "parere;" per "marem" et "virum" significatur intelligentia, hic propria; per "manus super lumbis" significatur excludere illa; et per "facies" significatur amor et fides; nam qualis est amor et fides, talis est facies angelis et spiritibus; affectio enim boni quae est amor, et affectio veri quae est fides, se manifestant prorsus in faciebus illorum: inde per "num pariens mas" significatur num aliquis ex propria intelligentia comparet sibi bonum amoris et verum fidei; per "video omnem virum, manus ejus super lumbis ejus, sicut parturientis," significatur quod quisque connitatur ex proprio excludere illa; et per "conversae sunt omnes facies in pallorem" significatur quod inde non bonum et verum, sed malum et falsum, ita non vita sed mors spiritualis; hoc significatur per "pallorem faciei." (Quod "conceptiones," "partus" et "nativitates" in Verbo significent conceptiones, partus et nativitates spirituales, quae sunt amoris et fidei, videatur n. 3860, 3868, 3915, 3965, 3919, 9325; quod "mas" seu "masculus" significet verum, et inde intelligentiam, n. 749, 2046, 4005, 7838; similiter "vir," n. 749, 1007, 3134, 3309, 3459, 9007; quod "facies" significet interiora quae mentis, ita quae amoris et fidei, n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 5102, 9306, 9546; quod facies apud angelos sint formae affectionum eorum, In opere De Caelo et Inferno, n. 47, 457, 459, 481, 552, 553.)

[4] Simile per "pallescere" significatur apud Esaiam, "Non (jam) pudefiet Jacobus, et non (jam) facies ejus pallescent" (xxix. 22):

per "Jacobum" intelliguntur illi qui ab ecclesia; et per quod "facies ejus non pallescent," quod non in malis et falsis sed in bonis et veris erunt. Quod "pallor" significet absentiam et deprivationem vitae spiritualis, quae est quando non est bonum et verum, sed malum et falsum, est quia cum homo deprivatur calore vitali, tunc pallescat, ac fiat imago mortis, sicut fit in maximis terroribus, pariter cum moritur; cum autem spiritualiter moritur, tunc facies ejus vel fit rubra instar ignis carbonarii, vel pallida instar cadaveris; tales apparent infernales in luce caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church