Apocalypse Explained (Whitehead) n. 388

Previous Number Next Number See English 

388. "Et a feris terrae."- Quod significet mala vitae, quae sunt cupiditates et inde falsitates oriundae ab amore sui et mundi, quae vastant omnia ecclesiae apud hominem, constat ex significatione "ferarum," quod sint cupiditates et falsitates oriundae ex amore sui et mundi; et quia illa sunt ipsa mala vitae, nam mala vita est cupiditatum et falsitatum vita, ideo per "feras terrae" hic illa intelliguntur; quod "ferae" significent talia, videbitur in sequentibus: et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29, 304): et quia per "feras" significantur mala vitae, et haec vastant ecclesiam apud hominem, et per "terram" ecclesia, ideo per "feras terrae" significantur mala vitae quae vastant ecclesiam apud hominem. Dicitur Ecclesia apud hominem, quoniam ecclesia est in homine; ecclesia enim est ecclesia ex charitate et fide, et hae sunt in homine, et si non ibi sunt, non est ecclesia apud illum. Creditur quod ecclesia sit ubi Verbum, et ubi Dominus est notus, sed usque ecclesia non est nisi ex illis qui corde agnoscunt Divinum Domini, et qui discunt vera a Domino per Verbum, et faciunt illa; reliqui non constituunt ecclesiam. Quod per "feras terrae" hic in specie significentur mala vitae, constare potest ex serie rerum in sensu interno: dicitur quod "data sit illis potestas interficiendi super quartam partem terrae gladio, fame, morte et feris terrae;" per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, per "mortem" exstinctio vitae spiritualis, inde per "feras terrae significantur mala vitae, quoniam haec regnant quando vita spiritualis exstincta est; ubi enim non vita spiritualis, ibi est vita mere naturalis, et haec vita absque illa est plena cupiditatibus ex amore sui et mundi, ita infernalis; quare illa vita est quae intelligitur per "feram malam,"

[2] Quod porro vitam malam, quae significatur per "feram malam," attinet; illa aeque datur apud eos qui moralem vitam agunt bonam, si non illis vita spiritualis sit; nam illi bonum agunt, et verum loquuntur, ac sinceritatem et justitiam exercent, sed modo propter famam, honores, lucra et leges, ita propter apparentiam ut aemulentur spirituales; intus autem nihil boni volunt, nec veri cogitant, et ad sinceritatem et justitiam nisi propter illas causas rident, quapropter intus sunt infernales: hoc etiam apud illos manifestatur quando fiunt spiritus, quod fit statim post mortem; tunc cum vincula illa externa, quae memorata sunt, illis auferuntur, ruunt absque freno in mala omnis generis; aliter vero illi qui moralem vitam bonam egerunt ex origine spirituali. (Sed de hac re plura videantur in opere De Caelo et Inferno, n. 484. 529-531, 534; ac supra, n. 182.) Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per malam vitam; quod nempe non externa vita, quae est corporis et pro mundo ubi homines, qui mundus naturalis vocatur; sed interna, quae est spiritus (et) quae est pro mundo ubi angeli, qui mundus spiritualis vocatur: homo enim quoad corpus, ejus gestus, et loquelam, est in mundo naturali; at quoad spiritum, nempe quoad cogitationem et affectionem, est in mundo spirituali; quippe sicut visus corporis extensionem habet in mundum naturalem, et ibi circumfertur, ita visus spiritus, qui est cogitatio ex affectione, extensionem habet in mundum spiritualem, et ibi circumfertur. Quod ita sit, pauci sciunt, et inde putant quod cogitare male et velle male nihil faciat, modo non faciat male et loquatur male; sed usque omnis cogitatio et voluntas afficit spiritum hominis, et facit ejus vitam post mortem.

[3] Quod "ferae malae" significent cupiditates et inde falsitates oriundas ex amore sui et mundi, quae vastant omnia ecclesiae apud hominem, et quoque (quod "ferae") in opposito sensu affectiones veri quae vivificant omnia ecclesiae, constare potest a sequentibus his locis in Verbo:- Apud Jeremiam, "Ite, congregate omnem feram agri, venite ad comedendum; pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii (mei) in desertum solitudinis" (xii. 9, 10):

agitur hic de vastatione ecclesiae quoad ejus vera et quoad ejus bona; vastatio describitur per quod "pastores perdiderint vineam" Domini, et "conculcaverint agrum" Ipsius; per "pastores" intelliguntur qui docent vera et per illa ducunt ad bonum vitae, hic qui docent falsa et per illa ducunt ad malum vitae; per "vineam" intelligitur ecclesia quoad vera, et per "agrum" ecclesia quoad bonum; vastatio ejus intelligitur per quod "perdiderint" et "conculcaverint," tum per quod "redegerint agrum in desertum solitudinis:" et quia cupiditates et falsitates oriundae ex amore sui et mundi vastant eam, dicitur, "Ite, congregate omnem feram agri, venite ad comedendum;" "omnis fera agri" significat falsitates et cupiditates inde oriundas, et "comedere" significat vastare et consumere: quod per "feram agri" non intelligatur fera agri patet, nam dicitur quod "pastores perdiderint vineam, et conculcaverint agrum," et per "pastores" intelliguntur pastores ecclesiae, et non pastores gregis.

[4] Apud Davidem, "Quare conculcat" vitem tuam "aper {1}e silva, et fera agrorum depascit illam" (Ps. lxxx. 14 (B.A. 13)):

per "vitem" hic simile significatur quod per "vineam" supra, nempe ecclesia quoad verum, quae vocatur ecclesia spiritualis: vastatio ejus per cupiditates et per falsitates naturalis hominis separati a spirituali intelligitur per quod "aper e silva conculcet illam;" "aper e silva" significat cupiditates malas naturalis hominis, et "fera agrorum" falsitates.

[5] Apud Hoscheam, "Devastabo vitem ejus et ficum ejus,... et ponam ea in silvam, et comedet illa fera agri" (ii. 12):

per "vitem et ficum" significatur ecclesia, per "vitem" ecclesia interna quae est spiritualis hominis, et per "ficum" ecclesia externa quae est naturalis hominis; vastatio utriusque significatur per "Devastabo illas et ponam illas in silvam, et comedet illas fera agri;" "silva" significat sensualem hominem qui in meris fallaciis et inde falsis est, et "fera agri" significat falsitates inde et cupiditates malas: cum enim vastatur ecclesia apud hominem, hoc est, cum non amplius creditur verum ecclesiae, tunc fit homo sensualis, qui non credit alia quam quae oculis videt et manibus tangit, et talis homo se dat totum amori sui et amori mundi, ita cupiditatibus. Quod ecclesia ibi per "vitem" et per "ficum" intelligatur, patet ex versu secundo istius capitis, ubi dicitur quod contenderent cum matre sua, "quoniam illa non uxor mea, et Ego non maritus ejus;" et per "matrem" et "uxorem" in Verbo significatur ecclesia.

[6] Apud Mosen, "Paullatim expellam" gentes, "ne fiat terra solitudo, et multiplicetur contra te fera agri" (Exod. xxiii. (30,) 29; Deutr. vii. 22):

quid haec significant, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 9333-9338); quod nempe per "gentes" significentur mala quae homini, etiam ex hereditario; et quod illa paullatim apud hominem removeantur, quoniam si festino, antequam bonum per vera formatum est apud illum, intrarent falsitates quae destruerent: "ferae agri" significant falsitates ex jucundis amorum naturalium oriundas.

[7] Apud eundem, "Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis, et feceritis ea,... dabo pacem in terra, ita ut secure cubetis, et non perterrefaciens; et cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per terram vestram:... si Vero non obediveritis Mihi et feceritis omnia praecepta mea,... mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, imminuetque vos, ut vastentur viae vestrae" (Levit. xxvi. 3, 6, 14, 22):

describitur hic status vitae eorum qui in charitate et qui non in charitate: vita charitatis intelligitur per "ambulare in statutis, observare praecepta et facere illa," hoc enim est charitas; status vitae eorum describitur per "pacem," per quod "secure cubent, et non perterrefaciens," per quae significatur beatum cordis et animae oriundum ex conjunctione boni et veri, unde non pugna mali et falsi amplius contra illa; tum describitur per "cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per illam," per quae significatur quod non amplius cupiditates et falsitates oriundae ex amore sui et mundi; "fera mala" significat cupiditates quae destruunt affectiones bonas, et "gladius" significat falsitates quae destruunt veritates: quod contrarius status sit illis qui non in charitate sunt, describitur per "si non obediveritis Mihi et feceritis omnia praecepta mea, mittam in vos feram agri, quae orbabit vos, et exscindet bestiam vestram, imminuetque vos, ut vastentur viae vestrae," per quae significatur quod per cupiditates et inde falsitates depriventur omni bono et vero; cupiditates et inde falsitates quae deprivaturae sunt, significantur per "feram agri quae orbabit vos," affectiones bonae quibus deprivabuntur {2}significantur per "bestiam quae exscindetur," et ipsa vera inde per quod "vastabuntur viae eorum" ("viae" sunt vera quae ducunt ad bonum).

[8] Apud Ezechielem, "Tunc excidam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis;... non erunt amplius praeda gentibus, et fera agri non devorabit illos, sed habitabunt confidenter et non terrefaciens" (xxxiv. 25, 28):

haec de adventu Domini et de regno Ipsius tunc; quid haec in sensu interno significant, constare potest ex nunc supra explicatis, quia plura hic similia sunt; per "feram malam in terra" significantur cupiditates, et per "feram agri" falsitates.

[9] Apud Hoscheam, "Occurram illis sicut ursus orbatus, et discindam clausuram cordis eorum, et comedam eos sicut immanis leo, fera agri diffindet eos" (xiii. 8):

agitur hic de vastatione boni per falsum: "ursus orbatus" significat potentiam mali ex falso, et "immanis leo" potentiam falsi ex malo, et "fera agri" cupiditates et falsitates; quae quod perdent eos, significatur per quod "fera illa diffindet eos;" separatio veri a bono per falsum et malum, significatur per "discindere clausuram cordis eorum."

[10] Apud Esaiam, "Non erit ibi leo, et rapax ferarum non ascendet illuc" (xxxv. 9):

agitur in eo capite de adventu Domini, et de statu eorum qui in regno Ipsius: quod "non erit ibi leo," significat quod non falsum destruens verum; quod "non rapax ferarum ascendet illuc," significat quod nulla cupiditas destruendi; haec quia est ex inferno, dicitur "non ascendet illuc."

[11] Apud Zephaniam, "Extendet" Jehovah "manum suam super septentrionem, et perdet Aschurem ut requiescant in medio ejus greges, omnis fera gentis, tam platea quam anataria in malogranatis ejus pernoctent;... talis... habitans secure; dicendo in corde suo, Ego et praeter me non amplius; quomodo facta est in vastitatem, cubile ferae" (ii. (13,) 14, 15):

agitur ibi de intelligentia propria, quae falsa et mala confirmat per ratiocinationes ex scientificis, et per applicationes ex sensu litterae Verbi: per "septentrionem" significatur naturalis et sensualis homo ac scientificum quod ibi est, et per "Aschurem" significatur ratiocinatio ex illo; et per quod "in corde suo dicat, Ego et praeter me non amplius," significatur intelligentia propria: ex his patet quid singula ibi in serie involvunt, nempe quod per "extendet Jehovah manum suam super septentrionem et perdet Aschurem," significetur quod deprivaturus omni perceptione boni et intellectu veri naturalem hominem talem et intellectualem seu ratiocinantem inde; per quod "requiescent in medio ejus greges, omnis fera gentis, tam platea quam anataria in malogranatis ejus pernoctent," significatur quod ubique ibi erunt falsa mali, et in cognitionibus ex Verbo falSa cogitationis et perceptionis; "fera gentis" est falsum mali, "platea et anataria" est falsum cogitationis et perceptionis, et "malogranata" sunt cognitiones ex Verbo: per quod "talis urbs habitet secure, dicendo in corde suo, Ego et praeter me non amplius," significatur quod talis intelligentia sibi fidat, et ex proprio desumat; "urbs" significat doctrinam ex tali intelligentia: per "quomodo facta est in vastitatem, cubile ferae," significatur quod ibi nihil veri, sed plenum falsis.

[12] Apud Ezechielem, "Dic ad Pharaonem regem Aegypti, et ad multitudinem ejus,... Aschur cedrus in Libano alta facta est prae omnibus arboribus agri:... sed quoniam elatus est altitudine, et dedit fastigium suum inter implexa,... ideo exscindent eum alieni, violenti gentium, et dejicient eum;... super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri" (xxxi. 1-3, (5,) 10, 12, 13):

per haec significantur similia quae nunc supra; per "Pharaonem regem Aegypti simile quod supra per "septentrionem," nempe naturalis homo et scientificum quod ibi est; per "Aschurem" ratiocinatio ex illo; et per quod "elatus sit ex altitudine, et dederit fastigium inter implexa," significatur gloriatio ex intelligentia inde, ita ex intelligentia propria. Ex communi hac notione de contento, videri potest quid singula ibi involvunt, nempe quod "Dic ad Pharaonem regem Aegypti, et ad multitudinem ejus," significet de naturali homine et de scientificis ibi; "Pharao rex Aegypti" est naturalis homo, ac "multitudo ejus" est scientificum ibi: quod "(Aschur) cedrus in Libano alta facta sit prae omnibus arboribus agri, significat rationale per scientifica crescens; "Aschur" est rationale, et "cedrus" est intellectuale, "alta fieri prae omnibus arboribus agri significat ex cognitionibus veri et boni immensum crescens: "sed quoniam elatus est altitudine, et dederit fastigium inter implexa," significat quia gloriatus est ex intelligentia, et ex scientia quae est naturalis hominis, quae gloriatio, quae est elatio animi ex amore sui, est ex proprio, effert enim se naturalis homo separatus a spirituali, quia separatus a spirituali in proprio est, et sibi tribuit omnia et nihil Deo; "dare fastigium" est se efferre, et "implexa" sunt scientifica quae naturalis hominis (videatur n. 2831, 8133): quod "exscindent eum alieni et violenti gentium, et dejicient eum," significat quod falsa et mala inde destruent rationale; "alieni" sunt falsa, et "violenti gentium" sunt mala inde: "unde super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri," significat quod tunc erunt falsa cogitationis et mala affectionis; "aves" enim significant cognitiones tam veri quam falsi, "fera" significat mala affectionis inde, et "ager" significat ecclesiam, nam non alia falsa et mala intelliguntur quam quae sunt in ecclesia. (Quod "aves" significent cogitationes, ideas et ratiocinia in utroque sensu cum varietate secundum earum genera et species, videatur n. 776, 778, 866, 988, {3}991, 3219, 5149, 7441.)

[13] Apud eundem, "Derelinquam te in deserto, te et omnem piscem fluviorum tuorum, super facies agri cades, non {4}colligeris neque congregaberis; ferae terrae et avi caeli dedi te in cibum" (xxix, 5; cap. xxxii. 4):

haec etiam dicta sunt de Pharaone et Aegyptio, per quos significatur naturalis homo separatus a spirituali, qui cum separatus in meris falsis et malis est, est enim tunc absque luce caeli, quae dat omnem intelligentiam: quare per "Derelinquam te in deserto" significatur absque veris et bonis; per "piscem fluviorum ejus" significatur scientificum sensuale (videatur supra, n. 342(b, c)); per "super facies agri cades" significatur quod periturum ei omne ecclesiae; per "non {4}colligeris nec congregaberis" significatur quod non videbitur bonum et verum, spiritualis enim homo videt illa in naturali, ille enim colligit et congregat scientifica et concludit; per quod "ferae terrae et avi caeli dedi te in cibum" significatur hic ut supra quod periturum per falsa cogitationis et inde mala affectionis. Quoniam naturalis homo separatus a spirituali fertur in falsa omnis generis et nocet, ideo dicitur Aegyptus Fera arundinis (Psalm. lxviii. 31 (B.A. 30, in margine)).

[14] Apud Ezechielem, "Super montibus Israelis cades, tu et omnes alae tuae, et populi qui tecum; avi volucris omnis alae, et ferae agri dedi te in cibum" (xxxix. 4):

haec de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, qui in se est nullus cultus, nam est cultus naturalis hominis separati a spirituali; "super montibus Israelis cades" significat quod illis non aliquid {5}boni charitatis; "montes Israelis" significant bona charitatis, et "cadere ibi" significat perire; "tu et omnes alae tuae, et populus qui tecum," significant quod cultus ille cum suis doctrinalibus et falsis periturus sit: "avi volucris omnis alae, et ferae agri dedi te in cibum," significat exstinctionem veri et boni per falsa omnis generis et per mala; mala quae significantur per "feram agri" sunt mala vitae, quae sunt cupiditates oriundae ex amore sui et mundi.

[15] Apud Davidem, "Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctitatis tuae, posuerunt Hierosolymam in acervos; dederunt cadaver servorum tuorum cibum avi caelorum, carnem sanctorum tuorum ferae terrae" (Ps. lxxix. 1, 2):

per "gentes" hic non intelliguntur gentes sed mala vitae et falsa doctrinae, nam per "hereditatem Dei" significatur ecclesia in qua Dominus est omne bonum et verum, quia ab Ipso; per "polluere templum sanctitatis et ponere Hierosolymam in acervos," significatur profanare cultum et pervertere doctrinam ecclesiae; "templum sanctitatis" significat cultum quia ibi cultus, et "Hierosolyma" significat ecclesiam quoad doctrinam, ita quoque doctrinam ecclesiae: et per "dare cadaver servorum tuorum cibum avi caelorum, et carnem sanctorum tuorum ferae terrae," significatur destruere omnia vera per falsa et bona per mala; "avis caelorum" hic quoque sunt cogitationes falsi, et "fera terrae" sunt affectiones mali inde.

[16] Apud eundem, "Ne des ferae animam turturis tui; vitae miserorum tuorum ne obliviscaris in perpetuum" (Ps. lxxiv. 19):

per "turturem" significatur bonum spirituale, ita quoque illi qui in eo bono sunt, et per "feram" significatur falsum mali cupiens destruere, ita quoque illi qui in falso mali sunt et cupiunt destruere; inde patet quid significatur (per) "Ne des ferae animam turturis tui;" per "miseros" intelliguntur qui infestantur a falsis, et inde in anxietate sunt et exspectant liberationem.

[17] Apud Ezechielem, Oves "dispersae sunt sine pastore, et factae sunt in cibum omni ferae agri, ac dispersae sunt" (xxxiv. 5, 8):

per haec significatur quod bona charitatis per falsa destructa sint, et prorsus consumpta per omnis generis mala inde; "fera agri" sunt mala vitae oriunda ex falsis doctrinae; per "oves" in Verbo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, sed quia genuinus sensus spiritualis est abstractus a personis, per "oves" significantur bona charitatis; per "pastores" significantur qui per vera ducunt ad bonum, et abstracte ipsa vera per quae bonum, ideo "sine pastore" significat non verum per quod bonum, ita falsum; per "fieri in cibum" significatur consumi, similiter ac per "comedi" cum de feris; per "feram agri" significantur mala ex falsis.

[18] Apud Hiobum, "Beatus homo quem castigat Deus in fame redimet te a morte, et in bello a manibus gladii,... vastitatem et famem ridebis, et a fera terrae non timebis" (v. 17, 20, 22):

haec de tentationibus; "beatus homo quem castigat Deus" significat qui tentatur; "in fame redimet te a morte" significat liberationem a malis cum tentatur per defectum et non perceptionem boni; "in bello a manibus gladii" significat liberationem a falsis cum tentatur per defectum et non intellectum veri ("bellum" est tentatio); "vastitatem et famem ridebis" significat quod non ei defectus boni; "et a fera terrae non timebis" significat quod ei non falsum.

[19] Apud Ezechielem, "Sic dices ad eos,... qui in vastitatibus gladio morientur, et qui super faciebus agri ferae dabo eum ad devorandum; et qui in munitionibus et cavernis peste morientur; dabo enim terram desolationem et vastitatem" (xxxiii. 27, 28):

agitur hic de desolatione omnis veri et de vastatione omnis boni in ecclesia, ut quoque dicitur, "Dabo terram in desolationem et vastitatem;" "terra" significat ecclesiam: "qui in vastitatibus gladio morientur" significat quod qui in scientificis perituri sint per falsa, scientifica enim naturalis hominis absque luce ex spirituali intelliguntur hic per "vastitates:" "qui super faciebus agri ferae dabo eum ad devorandum" significat quod qui in cognitionibus ex Verbo perituri sint per mala falsi; "facies agri" sunt illa quae ecclesiae, hic cognitiones ex Verbo, "fera" est malum falsi: "qui in munitionibus et cavernis peste morientur" significat qui se confirmaverunt in falsis et malis ex Verbo, et qui ex scientificis, quod prorsus ex malis et falsis perituri sint; "munitiones" sunt confirmationes ex Verbo, "cavernae" sunt confirmationes ex scientificis: quod haec significentur per illa verba, non videri potest nisi ex serie in sensu interno, agitur enim, ut dictum est, de totali vastatione ecclesiae.

[20] Apud eundem, "Mittam super vos famem et feram malam, et orbam {6}faciam te, et pestis et sanguis transibit per te, imprimis gladium adducam super te" (v. 17):

apud eundem, "Quando misero in" terram "famem, et exscindam (ex ea) hominem et bestiam;... quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram;... et quando adduxero gladium,... et misero pestem:... ita quando quatuor judicia mea mala, gladium, famem, feram malam et pestem, misero super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam" (xiv. 13, 15, 17, 19, 21):

in sensu interno per "exscindere hominem et bestiam" significatur deprivare omni affectione boni et veri tam interna seu spirituali quam externa seu naturali; (quod hoc per "hominem et bestiam" in Verbo significetur, videatur n. 7424, 7523, 7872;) per "famem" significatur deprivatio boni amoris, per "gladium" deprivatio veri fidei, utrumque per falsum; per "feram malam" deprivatio utriusque per mala amoris sui et mundi; et per "pestem" deprivatio vitae spiritualis inde: haec vocantur ibi "quatuor judicia, quia homo judicatur ex illis.

[21] Ex horum et antecedentium explicatione constare potest quid per singula ibi in serie intelligitur. Per "feram malam" intelliguntur omnes bestiae noxiae, quae rapiunt, discindunt animalia bona, sicut agnos, oves, juvencos, boves et cetera; quae sunt leones, ursi, tigrides, pantheri, apri, lupi, dracones, serpentes et plures. Quod per illas feras, et in genere per "feram malam" significantur cupiditates oriundae ex amore sui et mundi, ex quibus omnia mala vitae et falsa doctrinae, est ex correspondentia, ut constare potest ex apparentiis in mundo spirituali: ibi omnes cupiditates mali et falsi apparent sicut ferae varii generis; sunt etiam illi, ex quibus talia apparent, similes feris, summum enim eorum jucundum est bonos aggredi et perdere; hoc jucundum est jucundum infernale, ac inest amoribus sui et mundi, in quibus sunt inferna. Ex his constare potest unde est quod per "feram malam" in genere significentur mala vitae, seu cupiditates et inde falsitates oriundae ex amoribus sui et mundi, quae vastant omnia ecclesiae apud hominem.

[22] Hactenus ex Verbo ostensum est quod "ferae" significent cupiditates malas ac falsitates, in specie cupiditates perdendi et destruendi bona et vera per falsa, ita vitam spiritualem hominis; nunc etiam ostendetur quod "ferae" etiam in Verbo significent affectiones veri et boni, quae sunt oppositae affectionibus falsi ex malo, quae cupiditates vocantur. Causa quod "ferae" in Verbo etiam affectiones veri et boni significent, est quia vox ex qua denominantur et vocantur, in lingua originali significat vitam, "fera" enim in illa lingua vocatur chajah, et chajah significat vita in, ac in affectione veri et boni est ipsa vita spiritualis homini; quapropter dum "fera" in bono hoc sensu nominatur in Verbo, potius vertendum et dicendum est animal, quod significat animam viventem: at cum in hoc sensu dicitur "fera," tunc omnino exuenda est idea quae adhaeret voci ferae in lingua Latina, nam voci ferae in hac lingua adhaeret idea feri et ferocis, ita idea sinistra et mala; aliter in lingua Hebraea, ubi "fera" significat vitam, et in genere animam viventem seu animal. In hoc sensu "chajah" seu "fera" non vocari potest bestia, quoniam passim in Verbo dicitur "fera et bestia," et per "feram" ibi significatur affectio veri et per "bestiam" affectio boni. Quia "fera" seu "chajah" in opposito hoc sensu significat affectionem veri et boni, ideo Evah uxor Adami vocatur "Chavah" ex illa voce, ut patet apud Mosen, "Et vocavit Homo nomen uxoris suae Chavah, quia illa futura esset mater omnis chaj," hoc est, Viventis (Gen. iii. 20):

et quoque "quatuor animalia," quae fuerunt cherubi, dicuntur ex eadem voce "chajah" in plurali; et quia voci "ferae" in Latino sermone adhaeret idea feri et ferocis, ut dictum est, ideo interpretes dixerunt "animalia;" quod ex illa voce cherubi, qui apparuerunt sicut animalia dicantur, videatur apud Ezechielem (cap. i. vers. 5, 13, 14, 15, 22; cap. x. 15; et alibi).

[23] Similiter animalia quae comedenda sunt, sicut agni, oves, caprae, arietes, haedi, hirci, juvenci, boves, vaccae, ut quoque animalia quae non comedenda, communi voce dicuntur ferae; et tamen omnia animalia quae comedenda significant affectiones bonas, sunt enim mitia et utilia, proinde non fera et ferocia: ita apud Mosen, "Haec fera quam comedetis de omni bestia inter omnes feras incedentes super quatuor,... ad distinguendum... inter feram quae comeditur et inter feram quae non comeditur" (Levit. xi. 2, 27, 47);

et alibi, "Qui venatur venationem ferae {7}aut avis, quae comeditur" (Levit. xvii. 13). Etiam animalia quae sacrificabantur, quae fuerunt supra memorata, dicuntur ferae:- Ut apud Esaiam, "Libanus non sufficit ad incendendum, et fera ejus non sufficit in holocaustum" (xl. 16):

et apud Davidem, "Non sumam e domo tua juvencum, e caulis tuis hircos" in sacrificium," quia Mihi omnis fera silvae, bestiae in montibus millium: novi omnem avem montium, et fera agrorum meorum Mecum; si esurirem non dicerem tibi, quia Mihi orbis et plenitudo ejus;... sacrifica Deo confessionem" (Ps. l. 9-14).

[24] Quod "fera" significet affectionem veri et boni, constare ulterius potest ex sequentibus his locis:- Apud Mosen, "Septimo anno," qui est annus sabbatharius, "intermittes" terram" et relinques eam, ut comedant eam pauperes populi tui, et residuum eorum comedat fera agri" (Exod. xxiii. 11):

et alibi, In anno sabbathi, "erit omnis proventus, qui in terra tua, bestiae tuae et ferae ad comedendum" (Levit. xxv. 7) per "bestias et feras" ibi intelliguntur agni, oves, caprae, haedi, arietes, hirci, juvenci, boves, vaccae, equi et asini; non autem leones, ursi, apri, lupi et similes ferae rapaces; quare per "feras" ibi intelliguntur ferae domesticae, quae utiles, per quas significantur affectiones veri et boni.

[25] Apud Davidem, "Laudate Jehovam e terra, balaenae et abyssi,... fera et omnis bestia, reptile et avis alae, reges terrae et omnes populi" (Ps. cxlviii. 7, 10, 11):

per haec significantur omnis generis bona et vera quae apud hominem, ex quibus homo colit Deum; et quia homo colit Deum ex illis, et illa non sunt hominis sed Domini apud illum, ideo intelligendum est quod illa colant Deum; nemo enim rite colere potest Deum a se, sed a Deo, hoc est, a bonis et veris quae sunt Dei apud illum: quod nemo possit nominare Jesum a se, sed ab Ipso, notum est aliquibus in ecclesia, et notissimum in caelo. Per "laudare Jehovam" significatur colere Ipsum; per "balaenas et abyssos" significantur scientifica et cognitiones in communi seu in omni complexu; per "feram et omnem bestiam" significantur affectiones veri et boni; per "reptile et avem omnis alae" significatur jucundum boni et veri naturalis et spiritualis hominis: ideo etiam dicitur, "Laudate Jehovam, reges terrae et omnes populi," per quos significantur vera boni omnis generis: quod talia significentur per illa verba, patet ex significatione eorum in sensu interno, et ex Verbo in caelo, ubi id est spirituale quia pro angelis qui spirituales. (Quod etiam Verbum in Caelis sit, et id secundum sensum internum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 250-261.)

[26] Apud eundem, "Pluviam benevolentiarnm stillare facis, Deus, hereditatem tuam laborantem confirmabis; fera tua habitabunt in ea" (Ps. lxviii. 10, 11(B.A. 9, 10)):

hic quoque "fera" seu "animal" pro illis qui in affectionibus veri et boni sunt, seu abstracte ipsae illae affectiones; nam per "pluviam benevolentiarum" quam stillare facit Deus, significatur Divinum Verum ex Divino Bono: per "hereditatem laborantem" quam confirmabit Deus, significatur ecclesia quae in Divino Vero est quoad doctrinam et quoad vitam; "hereditas" est ecclesia ubi illa, quae "laborans" dicitur ex studio faciendi bonum: quod "ferae" habitabunt in illa, nempe in hereditate seu ecclesia, significat quod affectiones veri et boni; quod non aliud per "feram" hic intelligatur, patet, non enim potest fera rapax, hoc est, cupiditas falsi et mali, habitare in hereditate in quam Deus pluviam benevolentiarum stillare facit.

[27] Apud Hoscheam, In die illo feriam illis foedus cum fera agri et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum et gladium et bellum frangam de terra, et,cubare faciam eos secure, et desponsabo {8}Me tibi in aeternum (ii. 18, 19):

haec dicta sunt de nova ecclesia a Domino; et per "feram agri, avem caelorum et reptile terrae" simile significatur quod per illa supra apud Davidem (Ps. cxlviii. 7, 10, 11), quae explicata sunt: per "foedus" significatur conjunctio, ita per "foedus ferire" significatur conjungi (videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632); non enim potest Jehovah foedus ferire seu conjungi cum affectionibus mali et falsi seu cum cupiditatibus quae significantur per "feras" in priori sensu, ac in genere non potest ferire foedus cum fera, ave et reptili, sed cum talibus quae significantur per illa; sed videantur haec plenius explicata supra (n. 357(d)).

[28] Apud Ezechielem, "Dic ad Pharaonem regem Aegypti;... Ecce Aschur cedrus in Libano, pulchra ramo, et silva umbrosa, et alta altitudine;... aquae crescere fecerunt eam;... unde facta est altitudo ejus prae omnibus arboribus agri,... in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis pepererunt omnis fera agri; et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae:... omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine" (xxxi. 2-9):

per "Pharaonem" et "Aegyptum" hic significatur scientificum quod naturalis hominis, et per "Aschurem" rationale cui scientificum inservit; hujus crescentia per vera scientifica et cognitiones describitur per "cedrum in Libano," per quam etiam rationale significatur: per "aquas" quae crescere illam fecerunt significantur vera; et per "ramos" significatur extensio, qualis est cogitationis rationalis hominis: inde constare potest quid significatur per quod "in ramis ejus nidificaverint omnes aves caelorum, sub ramis ejus pepererint omnis fera agri, et in umbra ejus habitaverint omnes gentes magnae," quod nempe vera rationalia et spiritualia omnis generis, affectiones veri, et bona; per "aves" enim "caelorum" significantur vera rationalia et spiritualia omnis generis; per "feram" affectiones veri, per "parere" significatur multiplicare, ex affectionibus enim veri fit omnis partus spiritualis seu multiplicatio, et per "gentes magnas" significantur bona. (Quod "aves" significent cogitationes, rationalia, intellectualia et spiritualia, ita vera, nam omnia cogitationis sunt vel vera vel falsa, videatur n. 745, 776, 866, 988, {9}991, 3219, 5149, 7441: quod parere "significet multiplicare vera et bona, at quod id sit partus spiritualis, n. 3860, 3868, 9325; quod "gentes" significent illos qui in bonis, et inde abstracte bona, n. 1059, 1159, 1258, 1260, 1416, 1849, 6005; et supra, n. 175 (a), 331: quod "Pharao" et Aegyptus "significent scientificum in utroque sensu, bono et malo, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6683, 6692, 7296, 9340, 9391: et quod "Aschur," significet rationale in utroque sensu, n. 119, 1186.)

[29] Quod "Aegyptus" significet verum scientificum, et "Aschur" rationale, et quod omne rationale hominis nascatur per scientifica, seu quod haec inserviant illi, ut supra dictum est, constare potest ex his apud Esaiam, "In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, serviantque" Jehovae "Aegyptii cum Aschure: in die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae; cui benedicet Jehovah Zebaoth dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, opus manuum mearum Aschur, et hereditas mea Israel" (xix. 23-25):

ibi "Aegyptus" significat scientificum, "Aschur" rationale, et "Israel" spirituale.

[30] Ex his nunc allatis constare potest quid significatur per "avem" et per "feram agri" apud Ezechielem, "Sic dixit Dominus Jehovih, Dic avi omnis alae, et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem; carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis,... et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrificabo vobis: et satiabimini super mensa meo, equo et curru, forti et omni viro belli:... sic dabo gloriam meam inter gentes" (xxxix. (17,) 18-21):

quod haec dicta sint de ecclesia a Domino instauranda apud gentes, patet a singulis ibi; quare per "avem omnis alae," et per "omnem feram agri," quae congregandae ac invitandae sunt ad sacrificium, significantur omnes qui in affectione veri et boni sunt; nam per "carnem" quam comederent significatur bonum amoris, et per "sanguinem" quem biberent verum ex illo bono, ac per "sacrificium" significatur ipse cultus ex illis; sed haec amplius explicata videantur supra (n. 329(d)).

[31] Aliquoties in Verbo dicitur "fera et bestia," aliquoties solum "fera," ac solum "bestia," et aliquoties "fera terrae," aut "fera agri;" et quando dicitur "fera et bestia," tunc significatur affectio seu amor falsi et mali, per "feram" affectio seu amor falsi et per "bestiam" affectio seu amor mali, vel in opposito sensu per "feram" affectio seu amor veri, et per "bestiam" affectio seu amor boni: at cum solum "fera" dicitur, ac cum solum "bestia," tunc per "feram" intelligitur affectio tam falsi quam mali, et in opposito sensu affectio tam veri quam boni, per "bestiam" autem affectio mali et inde falsi, et in opposito sensu affectio boni et inde veri; (sed de significatione "bestiae," videbitur infra in suo loco;) quum autem dicitur "fera terrae," intelligitur fera quae devorat animalia et homines; cum autem dicitur "fera agri," intelligitur fera quae consumit sementes; ita "fera terrae" significat illa quae destruunt bona ecclesiae, et "fera agri" significat illa quae destruunt vera ecclesiae; nam per "terram" significatur ecclesia, et similiter per "agrum," sed per "terram" significatur ecclesia ex gente et populo ibi, et per "agrum" ecclesia ex semente et ex receptione seminum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church