404. (Vers. 14.) "{1}Et caelum abscessit tanquam liber convolutus." - Quod significet quod spiritualis homo occlusus sit, constat ex significatione "caeli," quod sit ecclesia in communi et in particulari, nam ecclesia est caelum Domini in terris, etiam ecclesia unum facit cum caelo per conjunctionem: (quare cum in Verbo dicitur "caelum et terra" intelligitur ecclesia interna et externa, internum enim hominum ecclesiae est caelum apud illos, et externum est mundus apud illos: et quia per "caelum et terram" significatur ecclesia interna et externa, inde quoque significatur homo internus et externus, seu homo spiritualis et naturalis; nam homo est ecclesia, in quo bonum amoris et fidei est, quare ex hominibus in quibus est ecclesia, existit ecclesia in communi: inde patet unde est quod per "caelum" hic intelligatur homo internus seu spiritualis: homo spiritualis dicitur, et intelligitur mens spiritualis, quae est mens superior seu interior hominis; mens autem inferior seu exterior vocatur homo naturalis:) et ex significatione "abscessit sicut liber convolutus," quod sit quod occlusus sit; nam mens spiritualis, quae est, ut dictum, mens superior seu interior apud hominem, aperitur per vera applicata vitae, ita per bona, at vero occluditur per falsa applicata vitae, ita per mala, et occlusio est sicut convolvitur volumen libri. Quod ita sit, patuit manifeste ex apparentiis in mundo spirituali, cum ultimum judicium factum est; ibi enim tunc apparuerunt montes et colles quandoque convolvi sicut volumen libri convolvitur, et tunc illi qui super iis erant devolvebantur in infernum; quae apparentia trahit causam ex eo, quod interiora mentis eorum, per quae aliquid lucis e caelo prius influxit, occlusa fuerint; quod fit in communi apud plures, hoc fit apud unumquemvis talem in particulari; nam in mundo spirituali quale est commune tale est particulare (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 73). Per "librum" intelligitur volumen, quoniam antiquis temporibus non erant typi et inde libri quales hodie, sed erant volumina ex membranis; inde per "libros" in Apocalypsi intelliguntur volumina, et per "abscessit caelum tanquam liber convolutus" intelligitur tanquam volumen convolutum: similiter apud Esaiam, "Contabescet omnis exercitus caelorum; et convolventur, sicut liber, caeli" (xxxiv. 4).