406. Hactenus ostensum est quid significat "mons;" sequitur ut ostendatur quid significat "insula," nam dicitur, "Omnis mons et insula e locis suis emota sunt;" et alibi, "Omnis insula fugit, et montes non inventi sunt" (Apoc. xvi. 20). Per "insulas" in Verbo non intelliguntur insulae, nec illi qui habitant super insulis, sed intelligitur naturalis homo quoad vera quae in illo, et inde abstracte significantur vera naturalis hominis. Vera naturalis hominis sunt vera scientifica, quae sub intuitione rationalis hominis sunt, et sunt cognitiones veri, quae sub intuitione spiritualis hominis sunt; cognitiones veri sunt quae scit naturalis homo ex Verbo, et vera scientifica sunt quae videt naturalis homo ex rationali, per quae etiam solet confirmare vera ecclesiae. Sunt apud hominem binae mentes; una superior seu interior, quae mens spiritualis vocatur, et altera inferior seu exterior, quae mens naturalis vocatur. Mens naturalis primum apud homines aperitur et excolitur, quia haec proxime exstat mundo; mens autem Spiritualis postea aperitur et excolitur, sed quantum homo vita recipit cognitiones veri quae ex Verbo seu ex doctrina e Verbo; quare non aperitur apud illos qui non applicant illas vitae. Et cum aperitur mens spiritualis, tunc influit lux caeli per illam mentem in naturalem et illustrat eam, ex quo haec mens fit spiritualis naturalis; nam tunc videt mens spiritualis in naturali paene sicut homo faciem suam in speculo, et agnoscit illa quae concordant secum. At cum spiritualis mens non aperta est, ut fit apud illos qui non vitae suae applicant cognitiones veri et boni quae in Verbo, tunc formatur usque mens apud illum interius in naturali, sed haec mens consistit ex meris falsis et malis, ex causa quia mens spiritualis non aperta est, per quam lux caeli immittitur in naturale per viam rectam, sed solum per rimas circumcirca; unde ei facultas cogitandi, ratiocinandi et loquendi, et quoque facultas intelligendi vera, sed usque non facultas amandi illa, seu ex affectione faciendi illa; nam facultas amandi vera quia vera sunt datur solum per influxum lucis caeli per spiritualem mentem: lux enim caeli per spiritualem mentem conjuncta est cum calore caeli, qui est amor, qualis est comparative lux mundi tempore veris; at lux caeli influens per rimas in naturale, est lux separata a calore caeli, qui est amor, qualis est comparative lux mundi tempore hiemis. Inde patere potest quod homo, apud quem spiritualis mens aperta est, sit sicut hortus et paradisus; et quod homo, apud quem spiritualis mens non aperta est, sit sicut solitudo, et sicut terra nive obtecta. Quoniam mens facit hominem, mens enim ejus est intellectus et voluntas, inde idem est sive dicas mentem sive hominem, ita Sive dicas mentem spiritualem et naturalem sive dicas hominem spiritualem et naturalem. Mens naturalis seu homo naturalis quoad vera ejus et quoad falsa ejus significatur per "insulas" in Verbo; quoad vera apud illos apud quos Spiritualis mens aperta est, et quoad falSa apud illos apud quos spiritualis mens occlusa est.
[2] Quod illa significentur per "insulas," constare potest ex sequentibus locis in Verbo:- Apud Ezechielem, "Sic dixit Dominus Jehovih Tyro, Nonne ob sonum casus tui, cum gemet confossus, cum peragetur caedes in medio tui, contremiscent insulae? et descendent {1}desuper thronis suis omnes principes maris:... contremiscent insulae die casus tui, et perturbabuntur insulae quae in mari ob exitum tuum.... Omnes habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum cohorruerunt horrore; turbatae sunt facies" ejus (xxvi. 15, 16, 18; cap. xxvii. 35):
agitur in binis illis capitibus de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde significantur cognitiones veri et boni abstracte; et primum ibi agitur de intelligentia et sapientia hominum ecclesiae per cognitiones veri et boni ex Verbo, et postea de ecclesia vastata quoad illas. Ecclesia vastata quoad illas, seu ubi cognitiones veri et boni perierunt, describitur per illa quae apud Prophetam in illis versibus: vastatio cognitionum veri et boni per "cum gemet confossus, et cum peragetur caedes in medio tui;" per "confossos" enim intelliguntur illi apud quos exstincta sunt vera, et per "caedem" intelligitur ipsa exstinctio veri et boni: quod tunc omnes cognitiones quas homo hausit ex Verbo ab infantia, et omnia vera scientifica per quae confirmavit illas, perturbentur, emoveantur loco, et recedant, significatur per quod "contremiscent insulae, et descendent desuper thronis suis omnes principes maris," tum per "tremiscent insulae die casus tui, et mari; in perturbabuntur insulae quae in mari;" "insulae" sunt illae cognitiones et illa scientifica quae in naturali homine, "principes maris" sunt primaria ibi ("mare" significat naturalem hominem et omnia ibi in communi): quod omnia bona veri naturalis hominis ex vastatis cognitionibus veri quoad statum suum mutabuntur, significatur per quod "omnes habitatores insularum obstupuerunt, et reges earum cohorruerunt, turbatae sunt facies;" "habitatores insularum" sunt bona veri naturalis hominis, per "habitare" enim in Verbo significatur vivere, et per "habitatores" bona vitae; "reges" sunt omnia vera ex bono; "facies" significant interiora et affectiones; "obstupescere," "cohorrere" et "turbari," significant prorsus mutari quoad statum. Ex his patet quid illa in sensu interno involvunt, nempe quod omnes cognitiones veri et boni, ac scientifica confirmantia, quae homo ex Verbo et ex magistris ab infantia hausit, mutent sua loca et suum statum in naturali homine, et pereant e conspectu, quando falsa intrant.
[3] Apud Esaiam, "Ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi;... tunc consternabuntur et erubescent ob Kuschum exspectationem eorum, et ob Aegyptum decus eorum: et dicet habitator insulae hujus in die illo, Ecce sic exspectatio nostra quo fugimus in auxilium, ut eriperemur a coram rege Aschuris, et quomodo liberabimur nos?" (xx. 4-6:) nemo aliquid ecclesiae ex his percepturus est, sed modo aliquod obscurum historicum, quod non scitur num exstiterit; ut quod rex Assyriae in captivitatem abducet Aegyptum et Kuschum, et quod habitatores alicujus insulae corde dolerent super id. At usque hic ut alibi de re ecclesiae agitur; quae res patet cum scitur quod "rex Aschuris" significet rationale perversum, et inde ratiocinationem ex scientificis falsis faventibus jucundo amorum naturalium, super quo dolet naturalis homo quia per id pervertitur: nam per "{2}Ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi," significatur quod rationale perversum sibi addicet scientifica naturalis hominis, et se confirmabit per illa et per jucunda ejus quibus favent; "rex Aschuris" est rationale perversum, "captivitatem ducere" et "turbam deportare" est per ratiocinationes addicere sibi et confirmare se, "Aegyptus" est scientificum naturalis hominis, et "Kusch" est jucundum cui favet: quod bona veri naturalis hominis propter illa doleant, seu quod naturalis homo, in quo sunt bona veri, doleat, significatur per omnia illa quae sequuntur, nempe quod "consternabuntur et erubescent propter Kuschum exspectationem illorum, et propter Aegyptum decus eorum, et dicet habitator insulae in die hoc," seq.; "habitator insulae" est bonum veri naturalis hominis, seu naturalis homo in quo est bonum veri, "habitator" enim significat bonum, et "insula" verum, utrumque in naturali homine (ut supra). Quod talis sensus illis verbis insit, vix creditur, cum tamen inest.
[4] Apud eundem, "Illi extollent vocem suam, jubilabunt, ob magnificentiam Jehovae clamabunt a mari; propterea in urim honorate Jehovam, in insulis maris nomen (Jehovae) Dei Israelis" (xxiv. 14, 15):
agitur in eo capite de vastatione ecclesiae, et in his versibus de instauratione ecclesiae novae apud gentes: harum gaudium est quod describitur per quod "extollent vocem suam, jubilabunt, ob magnificentiam Jehovae clamabunt a mari," seu ab occidente; per "mare" enim, cum per illud intelligitur occidens, significatur naturale, ex causa quia illi qui in occidentali plaga in mundo spirituali habitant, in bono naturali sunt, at in orientali plaga qui in bono caelesti: et quia gentes, ex quibus ecclesia, in bono naturali fuerunt, ideo dicitur "In urim honorate Jehovam, in insulis maris nomen Dei Israelis," per quae significatur quod adoraturi Dominum ex bonis et veris quae in naturali homine; "urim" enim significat ignem et focum, per quos significatur bonum amoris naturalis hominis; "insulae maris" significant cognitiones veri et boni, quae sunt vera naturalis hominis; et "honorare" significat colere et adorare; per "Jehovam" et "Deum Israelis" intelligitur Dominus, qui vocatur "Jehovah" ubi agitur de bono, ac "Deus Israelis" ubi de vero: ideo dicitur "in urim honorate Jehovam," hoc est, ex bono, et "in insulis maris nomen Dei Israelis," hoc est, ex veris; inde etiam patet quod per "insulas maris" significentur vera naturalis hominis.
[5] Apud eundem, "Non exstinguet neque confringet, donec posuerit in terra judicium, et in lege Ejus insulae sperent... Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ejus extremitas terrae, descendentes mare, plenitudo ejus, insulae et habitatores {3}earum. Extollant desertum et urbes ejus, villae quas inhabitat Arabia; cantent habitatores petrae, e capite montium clament; ponant Jehovae gloriam, et laudem Ejus in insulis annuntient" (xlii. (4,)10, 11(, 12)):
agitur etiam ibi de Domino, et de nova ecclesia ab Ipso instauranda; et per "insulas" intelliguntur qui solum in veris ex naturali homine, et inde qui remoti adhuc a vero cultu: inde per "donec posuerit in terra judicium, et in lege Ejus insulae sperent," significatur dum intelligentiam dederit illis qui ab ecclesia, et cognitiones veri illis qui remotiores ab ecclesia; "ponere judicium" est dare intelligentiam, "in lege sperare" est dare cognitiones veri; nam "terra" significat illos qui ab ecclesia, et abstracte ipsam ecclesiam quoad intelligentiam ex veris spiritualibus, et "insulae" illos qui remoti ab ecclesia, et abstracte ecclesiam quoad cognitiones veri et boni, seu ecclesiam quoad vera naturalis hominis correspondentia veris spiritualibus: per "cantate Jehovae canticum novum, laudem Ejus extremitas terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum," significatur cultus Domini ab illis qui remoti ab ecclesia, et in sensu abstracto cultus naturalis hominis ex veris et bonis; "cantare canticum" et "laudare" significat cultum ex laeto animo, "extremitas terrae" significat illos qui in ultimis ecclesiae, et in sensu abstracto ultima ejus; "mare et plenitudo ejus" significant naturalem hominem et omnia quae ibi; "insulae et habitatores" significant vera et bona naturalis hominis, "insulae" vera ejus et "habitatores" bona ejus (ut supra): quid significatur per "extollant desertum et urbes ejus et villae quas inhabitat Arabia, cantent habitatores petrae, e capite montium clament," vide supra (n. 405(b)), ubi explicata sunt: per "ponant Jehovae gloriam, et laudem Ejus insulae annuntient" significatur cultus ab internis et externis; "ponere gloriam" est cultus ab internis, et "annuntiare laudem" est colere ab externis, externa enim annuntiant; et "insulae" sunt vera naturalis hominis ex quibus cultus.
[6] Apud eundem, "Attendite ad Me, popule mi, et gens mea ad Me advertite aures, nam lex a Mecum exibit, et judicium meum in lucem populorum excitabo; propinqua justitia mea, exivit salus mea, et brachia mea populos judicabunt; in Me insulae sperabunt et super brachio meo confident" (li. {4}4, 5):
haec de Domino; "attendite ad Me, popule mi, et gens mea advertite aures," significat omnes qui ab ecclesia qui in veris et bonis sunt; "populus" sunt qui in veris, et "gens" qui in bonis; dicitur "attendite" et "advertite aures," in plurali quia intelliguntur omnes: "lex a Mecum exibit, et judicium meum in lucem populorum excitabo," significat quod ab Ipso Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo illustratio; "lex" significat Divinum Bonum Verbi, et "judicium" Divinum Verum Verbi, "in lucem populorum" significat illustrationem: "propinqua justitia mea, exivit salus mea," significat judicium quando salvantur qui in bono amoris et qui in veris inde sunt; "justitia" dicitur de salvatione illorum qui in bono, die judicii, et "salus" de salvatione illorum qui in veris; "brachia mea populos judicabunt" significat judicium super illos qui ab ecclesia in falsis (hic "populi" in opposito sensu): "in Me insulae sperabunt, et super brachio meo confident," significat accessum illorum ad ecclesiam qui remoti a veris ecclesiae sunt, et eorum fiduciam in Dominum; "insulae" significant illos qui remoti a veris ecclesiae sunt, quia in lumine naturali sunt, et nondum in luce spirituali ex Verbo; et "confidere super brachio Ipsius" significat fiduciam in Dominum cui omnis potentia ("brachium," cum de Domino, est omnipotentia).
[7] Apud eundem, "Audite insulae..., et auscultate populi e longinquo" (xlix. 1):
"insulae" pro illis qui in veris, ac "populi e longinquo" pro illis qui in bonis, et abstracte vera et bona, utraque in naturali homine; "e longinquo" dicitur de bonis quae in naturali homine, "propinquum" autem de bonis quae in spirituali homine; "populi" hic significant bona, quia ex alia voce in lingua originali dicuntur quam "populi" per quos significantur vera; ex hac voce enim denominantur etiam "gentes," per quas significantur bona (ut patet ex voce illa, cap. xxv. {5}23 Genes.).
[8] Apud Jeremiam, "Audite Verbum Jehovae gentes, et annuntiate in insulis e longinquo" xxxi. 10):
"gentes" pro illis qui in bonis, et abstracte pro bonis; ac "insulae" pro illis qui in veris, et abstracte pro veris in naturali homine; "e longinquo" significat remotum ab ecclesiae veris quae sunt spiritualia (quod "e longinquo" id significet, videatur n. 8918): sed illa verba in spirituali sensu puro significant quod internus homo docebit externum, seu spiritualis naturalem totum vera Verbi, hoc enim est ut "gentes annuntient in insulis e longinquo;" sed hic sensus purus, qui est angelis, aegre percipitur ab hominibus, quoniam homines aegre cogitare possunt abstracte a personis et a locis, ex causa quia cogitatio hominum est naturalis, et cogitatio naturalis in eo differt a cogitatione spirituali, quod alligata sit locis et personis et inde est finita prae spirituali; quae etiam causa est quod plura quae explicata sunt, aegre forte cadant in ideas cogitationis illorum qui fixe tenent visum mentis in sensu vocum.
[9] Apud Davidem, "Reges Tharschisch et insularum munus adducent, reges Schebae et Sebae munus adferent" (Ps. lxxii. 10):
haec de Domino; et per "munus adducere" et "adferre," intelligitur colere; et per "reges Tharschisch et insularum" intelliguntur vera interiora et exteriora naturalis hominis, per "reges Tharschisch" vera interiora ejus, et per "insulas" vera exteriora ejus; per "reges Schebae et Sebae" intelliguntur bona interiora et exteriora naturalis hominis, per "Schebam" bona interiora ejus, et per "Sebam" bona exteriora ejus; per vera naturalis hominis intelliguntur cognitiones veri, et per bona naturalis hominis intelliguntur cognitiones boni: (quod hae per" Schebam "et "Sebam" intelligantur, videatur n. 1171, 940: et quod illae per "Tharschisch," videbitur mox infra:) et quia illae intelliguntur, etiam intelliguntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt.
[10] Apud Esaiam, "Qui illi sicut nubes advolant, et sicut columbae ad fenestras suas? quia Mihi insulae confident, et naves Tharschisch in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo" (lx. 8, 9):
haec quoque de Domino dicta sunt; et per illa significatur quod Ipsum recepturi et agnituri qui in simplici vero et bono sunt, qui sunt qui vera Verbi percipiunt naturali modo, quod est secundum sensum litterae, et faciunt illa; "insulae" significant illos qui Verbum naturali modo, hoc est, secundum sensum litterae percipiunt; et "naves Tharschisch in principio" sunt bona quae ferunt et faciunt; "Tharschisch enim significat naturalem hominem quoad cognitiones, et "Tharschisch in principio naturalem hominem quoad cognitiones boni, quoniam in Tharschisch erat aurum et argentum, et naves inde portabant illa (1 Reg. x. 22), ac in principio aurum, per quod significatur bonum; et quia ex bono sunt vera, ideo etiam dicitur, "ad adducendum filios tuos e longinquo;" et quia per "insulas et naves Tharschisch" significantur cognitiones veri et boni naturalis hominis, ideo dicitur, "Qui hic sicut nubes volant, et sicut columbae ad fenestras suas?" "nubes" significant vera sensus litterae Verbi, "columbae" bona ibi, ac "fenestrae" vera ex bono in luce. (Quod "naves" significent cognitiones veri et boni ex Verbo, videatur n. 1977, 6385: et quod "fenestrae" significent vera in luce, et inde intellectuale, n. 655, 658, 3391.)
[11] Apud eundem, "Ejulate naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus, ut non sit domus, nec intret quisquam, e terra Kitthim manifeste Veniet illis; silent habitatores insulae, mercator Zidonis transiens mare, impleverunt te. ...Erubesce Zidon, nam dicit mare, munimentum maris, Non parturivi, nec peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines; cum fama ex Aegypto, dolore corripientur, sicut ad famam Tyri; transite in Tharschisch, ejulate habitatores insulae" (xxiii. 1, 2, 4-6):
ita describitur desolatio veri in ecclesia, nam per "naves Tharschisch" significantur cognitiones boni e Verbo, et per "Tyrum" cognitiones veri inde: quod non sit bonum quia non vera, significatur per "ejulate naves Tharschisch, quia devastata est Tyrus ut non sit domus, nec intret quisquam;" quod falsa tunc intrent, usque ut non amplius aliqua bona veri et vera boni sint in naturali homine, significatur per "e terra Kitthim manifeste veniet illis, silent habitatores insulae, mercator Zidonis transiens mare, impleverunt te;" "terra Kitthim" significat falsa, "habitatores insulae" significant bona veri in naturali homine (ut supra), "mercator Zidonis" significat cognitiones ex Verbo, "transiens mare" significat quae in naturali homine, "qui impleverunt te," nempe naves Tharschisch, significat qui ditarunt te illis: vastatio veri et boni in naturali homine ulterius describitur per "Erubesce Zidon, nam dixit mare, munimentum maris, Non parturivi et non peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines;" per "Zidonem" significantur aeque ac per "Tyrum" cognitiones veri et boni in ecclesia; per "mare, munimentum maris" significatur naturalis homo totus; per "Non parturivi, non peperi," significatur non aliquid ecclesiae conceptum et generatum; per "juvenes" significantur affectiones veri, et per "virgines" affectiones boni; quod hoc factum sit quia cognitiones ex Verbo et scientifica confirmantia applicata sunt falsis et malis, significatur per "cum fama ab Aegypto, dolore corripientur sicut ad famam Tyri;" "Aegyptus significat scientifica, "Tyrus" cognitiones ex Verbo, hic illa vastata per falsa et mala quibus applicata; {6}et quia lamentum est propterea, ideo dicitur "dolore corripientur:" quod sic perierit omne bonum in naturali et verum ibi, significatur per "Transite in Tharschisch, ejulate habitatores insulae;" "Tharschisch" significat bona et vera interiora in naturali, "habitatores insulae" bona et vera exteriora ibi (ut quoque supra), "ejulare" significat dolorem ob vastationem.
[12] Apud Jeremiam, "Accepi calicem e manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes ad quas me misit Jehovah... omnes reges Tyri et omnes reges Zidonis, et reges insulae quae in transitu maris" (xxv. 17(, 22)):
recensentur ibi plures gentes quae hic non inde adferuntur, per quas omnes significantur bona et vera ecclesiae in genere et in specie quae vastata sunt; et per "reges Tyri et Zidonis "significantur cognitiones veri et boni e Verbo in naturali homine, nam omnes cognitiones veri et boni, quatenus cognitiones, sunt in naturali homine, quae fiunt vera et bona cum vivitur secundum illas, quia per vitam recipiuntur in spirituali homine; per "reges insulae quae in transitu maris" significantur cognitiones veri in ultimo naturalis hominis, quod vocatur naturale sensuale, quia per hoc est transitus in interiora naturalis hominis; "mare" significat naturalem hominem in communi (videatur supra, n, 275, 342): vastatio illorum intelligitur per "calicem Jehovae quem bibere fecit gentes."
[13] Apud eundem, "Propter diem Venientem ad vastandum omnes Philisthaeos, ad excidendum Tyro et {7}Zidoni omnem residuum auxiliantem, quia vastans Jehovah Philisthaeos, reliquias insulae Caphthor" (xlvii. 4):
per "Philisthaeos" intelliguntur qui in sola fide, seu in fide separata a charitate; quare etiam "praeputiati "vocabantur, per quod significatur quod non illis charitas (videatur n. 2049, 3412, 3413, 8093, 8313): per "(ad) excidendum Tyro et Zidoni omnem residuum auxiliantem" significatur quod illis non aliqua cognitio veri et boni; "residuus auxilians" significat non concordans amplius: simile quod per "residuum auxiliantem" etiam per "reliquias insulae Caphthor" significatur.
[14] Apud eundem, "Transite in insulas Kitthaeorum et Videte, in Arabiam mittite et attendite probe. et videte num factum sit sicut hoc, num mutaverit gens deos" (ii. 10, 11):
quod "transirent et mitterent in insulas Kitthaeorum et in Arabiam" non significat quod illuc mitterent, sed ad omnes qui naturaliter in veris et bonis secundum religiosum suum vivunt; "insulae Kitthaeorum" sunt ubi qui naturaliter vivunt in veris, et "Arabia" ubi qui naturaliter vivunt in bonis, nempe secundum religiosum suum; "Kitthaei" et "Arabia" illos ac illa significant, omnes enim qui non habent Verbum, aut aliquam revelationem e caelo, et vivunt secundum religiosum suum, naturaliter vivunt; nam spiritualiter vivere est unice secundum vera et bona e Verbo, et ex revelatione e caelo.
[15] Apud Zephaniam, "Formidabilis Jehovah super illis, quia emaciabit omnes deos {8}terrae ut adorent Ipsum quisque e loco suo; omnes insulae gentium, etiam Vos, Kuschii, confossi gladio meo erunt" (ii. 11, 12):
per haec in sensu interno significatur quod falsa mali dissipabuntur et quod vera et bona dabuntur illis qui quidem in falsis sunt, sed non in falsis mala: per "deos gentium" quos emaciabit, significantur falsa mali, per "deos" falsa, per "gentes" mala, et per "emaciare" significatur ex falsis amovere mala: per "insulas gentium" et per "Kuschios" significantur qui quidem in falsis sunt sed non in falsis mali, et abstracte falsa sed non falsa mali; et quia falsa non mali sunt in naturali homine, ideo per "insulas gentium" significatur naturalis homo quoad illa, seu quoad illa in naturali homine; haec falsa significantur per "confossos gladio meo." (De falsis mali et de falsis non mali videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)
[16] Apud Davidem, "Dominabitur a mari ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae; coram Ipso incurvabunt se insulae, et hostes Ejus pulverem lambent" (Ps. lxxii. 8, 9):
haec de Domino; et per "dominari a mari ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae," intelligitur dominium Ipsius super omnia caeli et ecclesiae; in mundo enim spirituali sunt maria termini, ac intermedia sunt terrae ubi habitationes pro angelis et spiritibus; inde per "a mari ad mare" significantur omnia caeli; et quia omnia caeli, significantur etiam omnia ecclesiae; sunt enim bona amoris et inde vera quae faciunt caelum et quoque ecclesiam, ideo per "a mari ad mare" significantur etiam omnia ecclesiae; omnia caeli et ecclesiae significantur per "a fluvio ad fines terrae," sed per haec significantur omnia caeli et ecclesiae quoad vera, at per "a mari ad mare" omnia caeli et ecclesiae quoad bona; nam maria in mundo spirituali sunt termini terrae orientalis et occidentalis ibi, et in terris ab oriente versus occidentem habitant qui in bono amoris sunt; "fluvius" autem significat primum terminum, ac "fines terrae" ultimos, a meridie ad septentrionem, ubi habitant qui in veris ex bono sunt; quos terminos etiam repraesentabant fluvii Jordanes et Euphrates respective ad terram Canaanem: loca quae circa ultimos terminos sunt, intelliguntur per "insulas," per quas ideo significantur vera in ultimis; quae tametsi non vera sunt usque ut vera acceptantur; vera enim genuina diminuuntur a medio versus fines, ex causa quia circa fines sunt qui in luce naturali, et non ita in luce spirituali: per "hostes" significantur mala, de quibus dicitur quod "pulverem lambent," hoc est, quod damnati sint.
[17] Apud eundem, "Jehovah regnat, exultabit terra, gaudebunt insulae multae" (Ps. xcvii. 1):
per haec significatur quod ecclesia ubi Verbum et ecclesia ubi non Verbum, proinde qui in veris spiritualibus et in veris non spiritualibus, gaudebunt propter regnum Domini: per "terram" significatur ecclesia ubi Verbum, et per "insulas" ubi non Verbum, proinde qui remoti a veris spiritualibus sunt, nam vera Verbi sunt solum spiritualia; apud illos autem qui extra ecclesiam sunt, quia non habent vera ex Verbo, sunt solum vera naturalia; inde est quod "insulae" dicantur.
[18] Per "insulas" in Verbo non intelliguntur aliquae insulae maris, sed intelliguntur loca in mundo spirituali habitata ab illis qui in naturali scientia cognitionum aliquatenus concordantium cum cognitionibus veri et boni quae in Verbo, quae loca ibi quandoque apparent sicut insulae in mari; inde in sensu abstracto per "insulas" significantur vera naturalis hominis; denominatio illa est ex mari in quo insulae, nam "mare" significat communia veri, seu vera naturalis hominis in communi. Haec per "insulas" significantur in Genesi, "Filii Javan erant Elischah et Tharschisch, Kitthim et Dodanim: ex his dispersae sunt insulae gentium in terris suis, quisque juxta linguam suam, juxta familias suas, in gentibus suis" (x. 4, 5):
et apud Esaiam, "Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas, ut veniant et videant gloriam meam et ponam inter illos signum, et mittam ex illis evasores ad gentes Tharschisch, Pul et Lud trahentes arcum, Thubal et Javan, insulas longinquas, quae non audiverunt famam meam, nec viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam inter gentes (lxvi. 18, 19; tum cap. xi. 10, 11).
[19] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "insulae;" in quo sensu "insulae" significant falsa opposita veris quae in naturali homine. In hoc sensu dicuntur "insulae" in sequentibus his locis:- Apud Esaiam, "Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam; et ponam fluvios in insulas, et stagna exsiccabo" (xlii. 15, 16);
quae explicata videantur in praecedente articulo (n.405(h)). Apud Ezechielem, "Mittam ignem in Magogum, et in habitatores insularum securos" (xxxix. 6):
apud Esaiam, "Iram inimicis suis, retributionem hostibus suis, insulis retributionem retaliabit" (lix. 18):
apud eundem, "Ecce gentes sicut gutta de situla, et sicut scoriae librae reputantur; ecce insulas sicut minutissimum tollit" (xl. {9}15):
"gentes" pro malis, et "insulae" pro falsis. Apud eundem, "Tacete insulae, populi innovent vires, appropinquent, tunc loquantur, una ad judicium accedamus;... viderunt insulae et timuerunt, fines terrae trepidarunt" (xli. 1, 5).