Apocalypse Explained (Whitehead) n. 408

Previous Number Next Number See English 

408. (Vers. 15.) "Et reges terrae, et magnates et divites, et chiliarchi et potentes." - Quod significent omnia bona et vera interna et omnia bona et vera externa, per quae sapientia et intelligentia, constat ex significatione "regum," quod sint vera ex bono in omni complexu (de qua supra, n. 31); ex significatione "magnatum et divitum," quod sint bona et vera interna (de qua sequitur); ex significatione "chiliarchorum et potentium," quod sint bona et vera externa, "chiliarchi" bona illa et "potentes" vera illa (de qua etiam sequitur). Dicitur etiam per quae sapientia et intelligentia, quia ex bonis et veris internis, quae sunt bona et vera spiritualia, est sapientia, et ex bonis et veris externis, quae sunt bona et vera naturalia ex spiritualibus, est intelligentia. Sapientia distinguitur ab intelligentia in eo, quod sapientia sit ex luce caeli, et quod intelligentia sit ex luce mundi illustrata ex luce caeli; inde est quod de bonis et veris spiritualibus praedicetur sapientia, et de bonis et veris naturalibus intelligentia, nam bona et vera spiritualia sunt ex luce caeli, quia mens spiritualis seu mens interna est in luce caeli, et bona et vera naturalia sunt ex luce mundi, quia mens naturalis seu externa est in luce mundi; sed quantum haec mens recipit lucem caeli per spiritualem mentem, tantum in intelligentia est. Qui credit quod intelligentia sit ex sola luce mundi, quae vocatur lumen naturale, multum fallitur. Per intelligentiam intelligitur videre vera et bona ex se, vel civilia vel moralia vel spiritualia sint; at videre illa ex alio, hoc non est intelligentia sed scientia. Ast ut sciatur quomodo haec intelligenda sunt, videantur quae in articulo praecedente (n. 406(a)) dicta sunt, nempe quod binae mentes homini sint, una spiritualis seu interna, altera naturalis seu externa; et quod mens spiritualis seu interna aperiatur apud illos qui bona et vera Verbi applicant vitae, ac non aperiatur apud illos qui non bona et vera Verbi applicant vitae, sed solum mens naturalis seu externa; hi inde vocantur naturales homines, illi autem spirituales. Quibus addendum est quod quantum aperitur mens spiritualis seu interna tantum per illam a Domino influat lux spiritualis, quae est lux caeli, in mentem naturalem seu externam, et illustrat eam, et dat intelligentiam. Bona et vera quae faciunt spiritualem seu internam mentem, intelliguntur per "magnates et divites," bona per "magnates," et vera per "divites;" ac bona et vera quae faciunt naturalem seu externam mentem, intelliguntur per "chiliarchos et potentes," bona illa per "chiliarchos" et vera illa per "potentes." Inde patet quod haec verba in sensu interno includant omnia quae apud hominem sunt, nam in sequentibus agitur de exstinctione omnium. Omnia apud hominem se referunt ad bonum et verum, sicut etiam omnia in universo; omnis sapientia et intelligentia est homini ex illis et secundum illa.

[2] Qui sensum litterae modo spectat, non videre potest aliter quam quod reges ac primarii in regnis illorum intelligantur, et quod tot nominentur ut sensus elevetur; sed in Verbo nulla vocula est inanis, quoniam Divinum est in omnibus et singulis ibi; quare per illa intelligenda sunt Divina, quae caeli et ecclesiae sunt, ac communi voce vocantur caelestia et spiritualia, ex quibus Verbum est Divinum, caeleste et spirituale. Verbum etiam datum est ut per id sit conjunctio caeli cum ecclesia, seu angelorum caeli cum hominibus ecclesiae (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 303-310); et illa conjunctio non dari potest si non aliud per illa verba intelligeretur quam quod in sensu litterae exstat, nempe quod reges terrae, magnates, divites, chiliarchi et potentes, tum omnis servus et omnis liber, absconderint se in speluncis et in petris montium; haec etiam sunt naturalia: sed tunc conjunctio est cum per illa intelliguntur simul spiritualia; aliter enim non conjungi possunt angeli cum hominibus, nam angeli spirituales sunt quia in spirituali mundo, et inde cogitant spiritualiter et quoque loquuntur spiritualiter; at homines naturales sunt quia in naturali mundo, et inde cogitant naturaliter et loquuntur naturaliter. Haec dicta sunt ut sciatur quod per "reges terrae, magnates, divites, chiliarchos et potentes significentur etiam spiritualia. Quod spiritualia per illos intelligantur, nempe per "magnates et divites" bona et vera interna, et per "chiliarchos et potentes" bona et vera externa, constare potest ex significatione eorum ubi nominantur in Verbo.

[3] Quod "magnates" in Verbo significent bona interna, quae sunt bona interni seu spiritualis hominis, est quia "magnum" et "magnitudo" in Verbo dicitur de bono, at "multum" et "multitudo" de vero (videatur supra, n. 336(a), 337): quod bona interna per "magnates" significentur, est quia per quatuor illos, nempe "magnates," "divites," "chiliarchos," "potentes," significantur omnia bona et vera quae apud hominem, ita bona et vera interni seu spiritualis hominis ut et externi seu naturalis hominis; per "magnates et divites" bona et vera interni seu spiritualis hominis, ac per "chiliarchos et potentes" bona et vera externi seu naturalis hominis; ideo etiam sequitur "omnis servus et omnis liber," et per "servum" significatur externum hominis quod vocatur naturalis homo, et per "liberum" internum hominis, quod vocatur spiritualis homo. Similia per "magnates" in Verbo etiam alibi significantur (Nempe apud Jeremiam, cap. v. 5; apud Nahum, cap. iii. 10; et apud Jonam, (cap.) iii. 7). Quod "divites" significent vera interna, quae sunt vera spiritualia, seu illos qui in illis veris sunt, constat ex illis quae supra (n. 118, 236) ostensa sunt; quod chiliarchi" significent bona externa, quae sunt bona naturalis hominis, etiam supra (n, {1}336) ostensum est; quare supersedetur plura de illis adducere: quod autem "potentes" significent vera externa seu vera naturalis hominis, constat ex pluribus locis in Verbo, ubi "potentes et fortes," tum "potentia et fortitudo" nominantur; causa est, quia omnis potentia est veris ex bono, et quidem veris quae in naturali homine. Quod veris ex bono sit omnis potentia, est quia bonum non ex se agit sed per vera, bonum enim se format in vera, et se induit illis sicut anima corpore, et sic agit; quod agat per vera in naturali homine, est quia ibi sunt omnia interiora simul et in suo pleno. (Quod omnis potentia sit veris ex bono, seu bono per vera, videatur supra, n. 209, 333: et in opere De Caelo et Inferno, n. 231, 232, 539: et quod omnis potentia sit in ultimis, quia Divinum ibi est in suo pleno, supra, n. 346, et in Arcanis Caelestibus, n. 9836, 10044.) Ex his constare potest quod per "potentes" intelligantur vera externa, seu vera naturalis hominis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church