Apocalypse Explained (Whitehead) n. 410

Previous Number Next Number See English 

410. Absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium."- Quod significet illa deperdita per mala vitae et per falsa in de, constat ex significatione "abscondere se," quod sit quod deperdita sint, nempe bona et vera interna et externa, seu quae in naturali et spirituali homine, quae significantur per "reges terrae," "magnates," "divites," "chiliarchos," "potentes" et per "omnem servum et omnem liberum," ut supra ostensum est; inde sequitur quod per quod "hi absconderint se" significetur quod illa deperdita sint; quae deperdita sunt etiam in abscondito sunt: ex significatione "speluncarum," quod sint mala vitae (de qua sequitur); et ex significatione "petrarum montium," quod sint falsa inde; "petrae" enim significant vera fidei, et in opposito sensu falsa fidei, hic falsa ex malis, nam "montes" significant mala ex amoribus sui et mundi scaturientia (ut mox supra, n. 405(g-i), ostensum est); sed de significatione "petrarum" in mox sequente articulo videbitur;

[2] hic nunc de "speluncis." Supra dictum est quod in mundo spirituali sint montes, colles, petrae, valles, terrae, sicut in tellure nostra, et quod super illis habitent angeli et spiritus: sed in mundo spirituali usque est alia facies illorum; super montibus ibi habitant qui in summa luce sunt, infra illos in eodem monte habitant qui in minore luce, et infra hos qui in adhuc minore, et in infimis habitant qui in tenebris et caligine respective ad lucem quae est superioribus; proinde caeli sunt in superiore parte montium, ac inferna sunt in infimis, ita stratim succedunt montium expansa. Causa est, ut inferiores regantur per superiores a Domino; influit enim Dominus immediate a Se in omnia mundi spiritualis, ac mediate per caelos superiores in inferiores, et per hos in inferna; haec ordinatio est ob illam causam, ut omnes teneantur in nexu per influxum: talis est dispositio coordinata et subordinata per totum mundum spiritualem. In inferna quae sub montibus et in petris sunt, patent aditus vel in imis lateribus vel per cavernas e vallibus; ac aditus in imis lateribus apparent sicut aditus in speluncas ubi ferae, prorsus caliginosi, qui aperiuntur quando immittuntur infernales spiritus, at occluduntur quando immissi sunt; aditus illi in Verbo vocantur "portae inferni:" in petris autem apparent aditus illi sicut fissurae in rupe, et in quibusdam locis sicut foramina variae aperturae. Caliginosum in portis illis seu ostiis apparet caliginosum bonis spiritibus et angelis, sed ut luminosum malis spiritibus; causa est quia non lux caeli ibi est, sed lumen fatuum, quod est lumen naturale absque spirituali: at luminosum illorum non est sicut luminosum in mundo interdiu, sed sicut nocturnum pro bubonibus, talpis, noctuis et vespertilionibus, quae in luce diei nihil vident, et inde illis lux diei caligo est, sed tenebrae noctis lumen; visus illorum talis est quia formatus ex falsis et malis, quae in se sunt tenebrae et caligo; quapropter etiam per "tenebras" in Verbo significantur falsa omnis generis, et per "caliginem" falsa mali. Ex his constare potest quid significatur per quod "absconderint se in speluncis," quod nempe in malis vitae, bonis apud illos deperditis. Quod mala vitae per "speluncas" significentur, est ex eadem causa ex qua "montes" significant bona vitae, nempe quia tales sunt qui ibi; nam sensus spiritualis modo spectat mala aut bona abstracte a locis et personis, qualia sunt in illis et apud illos, ut quoque supra aliquoties dictum est.

[3] Ex his constare potest quid in Verbo significatur per "speluncas," "cavernas," "cryptas," "foramina," "fissuras et rimas petrarum et montium," in sequentibus locis:- Apud Esaiam, "Intra in petram, et absconde te in pulvere, propter pavorem Jehovae, et prae gloria magnificentiae Ipsius... nam dies Jehovae Zebaoth super omnem magnificum et altum, et super omnem elatum et humilem, et super omnes cedros Libani altas et elatas, et super omnes quercus Baschanis, et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos, et super omnem turrim excelsam, et super (omnem) murum munitum, et super omnes naves Tharschisch, et super omnes imagines desiderii, ut deprimatur superbia hominis, et humilietur altitudo virorum, et exaltetur Jehovah solus in die illo; et idola in fumum abibunt, et intrabunt in speluncas petrarum, et in fissuras pulveris, propter pavorem Jehovae, et prae gloria magnificentiae Ipsius, quando surget ad terrendum terram: in die illo projiciet homo idola argenti et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus, ad intrandum in scissuras petrarum, et in fissuras rupium" (ii. 10-21):

haec omnia non intellecturus est quisquam nisi ex sensu interno, et nisi sciat qualis est facies rerum in mundo spirituali; nam quis absque sensu interno sciturus est quid sit quod "dies Jehovae erit super cedros Libani et quercus Baschanis, super montes et colles, super turrim et murum, super naves Tharschish et imagines desiderii?" et quid sit "incurvare se talpis et vespertilionibus?" Et quis nisi ex cognita facie rerum in mundo spirituali sciturus est quid sit quod "intrarent in petram, et absconderent se in pulvere," "intrarent in speluncas petrarum et in fissuras pulveris," tum "in scissuras petrarum et fissuras rupium"? At ex sensu interno scitur quod per illa omnia describatur status illorum qui in amore sui et mundi sunt et inde in malis et falsis tempore ultimi judicii. Quare dicitur quod "dies Jehovae erit super omnem magnificum et altum, et super omnem elatum et humilem;" "dies Jehovae" est ultimum judicium, "omnis magnificus et altus" sunt qui in amore sui et mundi; et "omnis elatus et humilis" sunt qui in amore propriae intelligentiae. Hoc describitur amplius per quod "dies Jehovae erit super omnes cedros altas et elatas, et super omnes quercus Baschanis, super omnes montes altos et colles elatos, super omnem turrim excelsam, et murum munitum, et super omnes naves Tharschisch et imagines desiderii:" per "cedros Libani" et per "quercus Baschanis" significatur fastus ex propria intelligentia, fastus interior per "cedros Libani" et exterior per "quercus Baschanis;" per "montes" et "colles" significantur amores sui et mundi, et inde scaturientia mala et falsa (ut supra, n. 405(g-i) ostensum est); per "turrim" et "murum" significantur falsa doctrinae confirmata; per "naves Tharschisch" et "imagines desiderii" significantur cognitiones et perceptiones falsi ex malo; cultus eorum ex malis et falsis significatur per "idola quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus," cultus ex talibus quae sunt ex propria intelligentia significatur per "idola quae fecerunt sibi ad incurvandum se," mala et falsa doctrinae ex quibus cultus significantur per "talpas et vespertiliones," quia visus eorum est in tenebris et fugiunt lucem; judicium super illos describitur per quod "intrabunt in speluncas petrarum et in fissuras pulveris," tum "in scissuras petrarum et in fissuras rupium," ac per "intrare in speluncas petrarum et fissuras pulveris significatur damnatio illorum qui in malis et falsis ex amoribus sui et mundi, et ex fastu propriae intelligentiae sunt, inferna enim eorum apparent ut speluncae in petris, ac aditus in illa ut scissurae petrarum et fissurae rupium; "petrae" et "rupes" etiam significant falsa fidei et doctrinae, ac "pulvis" significat damnatum.

[4] Apud Jeremiam, "Terror tuus decepit te, superbia cordis tui, habitans in foraminibus petrarum, tenens altitudinem collis; si exaltares sicut aquila nidum tuum, inde dejicerem te" (xlix. 16):

haec dicta sunt de Esavo et Edomo, et per "Esavum" hic significatur amor sui et inde malum perdens ecclesiam, et per "Edomum" fastus propriae intelligentiae et inde falsum perdens ecclesiam: quod amor sui et fastus ille intelligatur, patet ex eo, quod dicatur, "Superbia cordis tui decepit te;... si exaltares sicut aquila nidum tuum, inde dejicerem te." Illi qui in falsis ex propria intelligentia sunt infra in petris habitant, et aditus ad illos apparent sicut foramina ibi, quae etiam mihi quoque visa sunt; intus tamen sunt cellae lacunatae et camerae, ubi sedent in phantasiis suis; sed antequam illuc injiciuntur, apparent illi supra montes et colles, evehunt enim se in altitudines per phantasias; et quia non in veris sunt, putant quod corpore ibi sint, cum tamen corpore sunt in cavernis petrarum: hoc itaque est quod intelligitur per "habitans in foraminibus petrarum, tenens altitudinem collis." Inde constat quale est Verbum, quod nempe multis in locis secundum facies et apparentias in mundo spirituali ignotas homini, sed notas spiritibus et angelis; ex quo patet quod Verbum etiam sit pro illis scriptum.

[5] Apud Obadiam, "Superbia cordis tui decepit te, qui habitans in fissuris petrae, altitudine sedis tuae, qui dicit corde suo, Quis detrahet me in terram? Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponis nidum tuum, inde detraham te" (vers. 3(, 4)):

haec quoque de Edomo, per quem hic significatur fastus eruditionis quae est ex propria intelligentia, et inde falsum perdens ecclesiam. Quia paene similia hic dicuntur ut mox supra, etiam similia significantur: per "scissuras petrae" significantur falsa fidei et doctrinae, quoniam ibi habitant qui in illis; comparantur aquilae, quia per "aquilam," ex volatu in altis, significatur fastus propriae intelligentiae; ex eo etiam dicitur "nidus pro habitatione;" "ponere illum inter stellas" significat in altis ubi habitant qui in cognitionibus veri, nam per "stellas" significantur cognitiones veri. Apud Hiobum, "In fissura vallium ad habitandum, in foraminibus terrae et petris" (xxx. 6):

etiam hic per "fissuras vallium," "foramina terrae," et "petras" significantur falsa mali, agitur enim ibi de falsis mali.

[6] Apud Esaiam, "Fiet in die illo, sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris, quae venient et quiescent omnes in fluviis desolationum et in fissuris petrarum, et in omnibus virgultis et in omnibus ductibus" (vii. 18, 19):

ita describitur ecclesia vastata per scientifica false applicata et per ratiocinia inde, per quae ipsae cognitiones veri ex Verbo pervertuntur. "Musca in extremitate fluviorum Aegypti" significat falsum in extremis naturalis hominis: extrema naturalis hominis sunt quae vocantur sensualia; est enim naturalis homo interior, medius et exterior; interior communicat cum spirituali homine per rationale, exterior autem cum mundo per sensus corporis, ac medius conjungit utrumque; exterior est qui vocatur sensualis quia a sensibus corporis pendet et sua haurit; falsa ibi et inde significantur per "muscas in extremitate fluviorum Aegypti." Per "apem" autem "in terra Aschuris" significantur ratiocinia falsa inde; per "Aschurem" enim significatur rationale, et per "Aegyptum" scientificum naturalis hominis; et quia rationale omne suum haurit ex scientificis naturalis hominis, inde ratiocinia ejus significantur per "apes," quia apes exsugunt et trahunt sua ex floribus, ita rationale ex scientificis naturalis hominis; hic autem per "apes" significantur ratiocinia falsa, quia rationale colligit sua ex scientificis false applicatis: quod illa assimilentur muscis et apibus, est etiam ex correspondentia, apparent enim in mundo spirituali varii generis volatilia, sed sunt apparentiae ex ideis cogitationum spirituum, et volatilia noxia inter illa sunt talis generis muscae et apes; "muscae in extremitate fluviorum Aegypti," trahunt correspondentiam ex enascentia eorum ex foetore fluviorum. Quod dicatur quod "venient et quiescent in fluviis desolationum et in fissuris petrarum" significat quod falsa scientificorum et inde ratiociniorum resideant ubi nulla vera sunt et ubi fides falsi; "fluvii desolationum" sunt ubi nulla vera, et "fissurae petrarum" ubi fides falsi: quod "in omnibus virgultis et in omnibus ductibus" significat quod per illa falsificatae sint cognitiones et perceptiones veri; "virgulta" sunt cognitiones veri, et "ductus" sunt perceptiones, quae falsificantur ex falsis supra memoratis dum influunt. Quod haec arcana illis verbis insint, nemo nisi ex sensu interno, et simul ex mundo spirituali, videre et scire potest.

[7] Apud eundem, "Palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta, clivus et specula erunt super speluncis in aeternum usque, gaudium onagrorum et pascuum gregum" (xxxii. 14):

per haec describitur ecclesiae vastatio totalis, ubi non amplius aliquod bonum vitae ac verum doctrinae; sed usque nemo scire potest quid illa involvunt, nisi qui scit statum rerum in mundo spirituali, et simul sensum internum. Devastatio totius ecclesiae intelligitur per "Palatium erit desertum, et multitudo urbis derelicta;" "palatium" significat totam ecclesiam quoad vera ex bono, ac "desertum" significat non bonum quia non verum; inde "palatium erit desertum" significat ecclesiam devastatam: "multitudo urbis" significat omnia vera doctrinae, "urbs" enim est doctrina, et "multitudo" dicitur de veris, quae "derelicta" dicuntur quando non sunt: quod "clivus et specula erunt super speluncis in aeternum usque" significat quod amplius nulla ecclesia apud illos erit, quia non nisi quam malum vitae ex falsum doctrinae; "speluncae" significant illa ex causa quia tales habitant in speluncis, ut supra dictum est; et quia tales in mundo spirituali in profundis habitant, et supra teguntur a clivis et speculis, ita absconditi ab illis qui supra terris ibi commorantur; ideo non modo dicitur quod "clivus et specula erunt super speluncis," sed etiam quod "gaudium onagrorum et pascuum gregum;" in illo mundo etiam sunt inferna plura in profundis prorsus abscondita per terras, petras et colles supra, seu per clivos et speculas, ubi gramen sicut pascuum gregibus; unde fit quod ignota sint habitantibus super terra ibi: "gaudium onagrorum" etiam significat affectionem seu amorem falsorum, ac "pascuum gregum" nutritionem mali ex falsis, ac utrumque devastationem veri per falsa: ex his videri potest quodnam arcanum in his Verbis latet.

[8] Apud Jeremiam, "Num spelunca latronum facta est domus haec, super qua nominatur nomen meum?" (vii. 11:) per "speluncam latronum" significatur malum vitae ex falsis doctrinae, et per "domum super qua nominatur nomen meum" significatur ecclesia ubi cultus ex bonis vitae per vera doctrinae; "domus" est ecclesia, "nomen Jehovae" est omne per quod colitur, ita bonum et verum, hoc doctrinae et illud vitae: quod ecclesia ubi malum vitae ex falsis doctrinae dicatur "spelunca latronum," est quia "spelunca" significat illud, et "latrones" dicuntur qui furantur ex Verbo vera, ac illa pervertunt et applicant falsis et malis, et sic exstinguunt illa. Ex his patet quid intelligitur per Domini verba apud Evangelistas, "Scriptum est quod domus mea domus precum vocabitur, vos autem fecistis eam speluncam latronum" (Matth. xxi. 13; Marc. xi. 17; Luc. xix. 46):

per "domum" ibi in universali sensu significatur ecclesia; et quia in Templo Hierosolymae peragebatur cultus, ideo vocatur "domus precum." (Quod "Templum" significet ecclesiam, videatur n. 3720; quod "preces" significent cultum, supra, n. 325; quod "vocari" significet simile quod supra "nominare nomen meum super illa," in Arcanis Caelestibus, n. 3421.)

[9] Apud Esaiam, "Ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet" (xi. 8):

haec nec intelliguntur, nisi ex illis, quae in mundo spirituali apparent, sciatur quid "foramen viperae" et quid "spelunca basilisci:" supra dictum est quod aditus ad inferna appareant sicut foramina in petras, et sicut hiatus patentes ad speluncas quales sunt feris in silvis; illi qui inibi sunt, dum spectantur in luce caeli, apparent sicut monstra varii generis, et quoque sicut ferae; illi qui in infernis sunt ubi tales qui contra innocentiam dolose agunt, apparent sicut viperae, et illi qui contra bonum amoris sicut basilisci; et quia "sugens" seu infans lactens significat bonum innocentiae, ideo dicitur, "Ludet sugens super foramine viperae;" et quia "ablactatus" seu infans cessans lactare significat bonum amoris, ideo dicitur, "et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet;" inde per illa significatur quod illis qui in bono innocentiae ac in bono amoris in Dominum sunt, prorsus nihil timoris sit a malis et falsis, quae ab inferno, quia tuti a Domino. (Quod per "infantes" in Verbo significetur bonum innocentiae, et quoque per "lactantes," videatur n. 430, 3183: quid "viperae," et quid serpentes alii venenati significant, n. 9013.)

[10] Apud Jeremiam, "Sume cingulum quod emisti tibi, quod super lumbis tuis, et surge et abi ad Euphratem, et absconde illud in foramine petrae:" quod etiam fecit; et postea a fine dierum multorum abiit et recepit id ibi, "et ecce corruptum erat, et non proderat ad quicquam" (xiii. 4-7):

per haec repraesentabatur qualis Ecclesia Judaica erat, quod nempe absque omni bono vitae et vero doctrinae: "cingulum" enim super lumbis Prophetae significabat conjunctionem Domini cum ecclesia per Verbum; per "Euphratem" significatur omne ecclesiae quoad bonum, ibi quoad malum; et per "petram" omne ecclesiae quoad verum, ibi quoad falsum, nam dicitur "foramen petrae:" quod "cingulum corruptum esset ut non prodesset ad quicquam" significabat quod prorsus non aliqua conjunctio ecclesiae cum Domino, proinde quod non ecclesia.

[11] Simile quod per "Speluncam" in propheticis Verbi, etiam per illam in historicis Verbi, significatur; nam historicis Verbi aeque ac propheticis Verbi sensus internus inest:- Ut quod memoratur de Lotho, quod post combustionem Sodomae et Gomorrhae Habitaverit in spelunca montis cum duabus filiabus suis, quae inebriaverunt illum, et cubuerunt cum illo; unde nati sunt Moab et Ammon (Genes. xix. 30-33):

per haec repraesentatum et significatum est simile quod per Moabum et Ammonem in Verbo, per "Moabum" enim significatur adulteratio boni ecclesiae, et per "Ammonem" falsificatio veri ecclesiae (videatur n. 2468, 8315); per "adulteria" enim et per "scortationes" significantur in genere adulterationes boni et falsificationes veri (videatur supra, n. 141, 161); et per varia genera adulteriorum et scortationum (quae recensentur Levit. xviii. 6-30), significantur varia genera adulterationum et falsificationum boni et veri; et inde est quod Lothus tunc dicatur commoratus in spelunca: tale etiam nefandum per "speluncam montis" ibi significatur. In Libro Judicum dicitur Quod filii Israelis fecerint malum in oculis Jehovae, et quod ideo dati sint in manum Midianis, et quod propter Midianem fecerint sibi speluncas in montibus et antra et munitiones (vi. 1, 2):

per "malum," quod filii Israelis fecerunt, intelligitur perversio boni et veri, ut constare potest ex sequentibus ibi, et quoque ex significatione "Midianis" (videatur n. 3242), propter quem fecerunt sibi speluncas in montibus et antra; a malo enim quod per "Midianem" significatur, erant filii Israelis occupati; nam "propter Midianem" significat propter illud malum. Similiter cum filii Israelis fugerunt propter Philisthaeos (1 Sam. xiii. 6).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church