Apocalypse Explained (Whitehead) n. 416

Previous Number Next Number See English 

416. (Vers. 1.) "Et post haec vidi."- Quod significet novam perceptionem de statu caeli ante ultimum judicium, constat ex sequentibus in hoc capite, in quibus agitur de separatione bonorum a malis; nam antequam ultimum judicium supervenit, separantur boni a malis, a Domino, et abducuntur; et quia ea quae visa sunt involvunt illa, ideo hic per "post haec vidi" omnia illa significantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church