426. (Vers. 3.) "Dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores."- Quod significet ne pereant boni cum malis ubicunque sunt, constat ex significatione "(ne) damno {1}afficiantur" quod sit ne pereant (de qua sequitur); et ex significatione "terrae, maris et arborum," quod sit ubivis in mundo spirituali usque ad ultima ejus, apud quos aliqua perceptio (de qua supra, n. 420), proinde boni cum malis ubicunque sunt. Quod hic sensus in illis verbis sit, constat ex serie rerum in sensu spirituali; agitur enim in nunc sequentibus de separatione bonorum a malis, quae separatio significatur per "signationem Servorum Dei super frontibus," perque "duodecim millia ex unaquavis tribu," et per illos qui induti stolis albis" apparuerunt, de quibus omnibus agitur in hoc capite. Per hos et per illos intelliguntur boni, qui prius a malis separandi sunt antequam mali dejiciuntur in infernum: et quia separatio bonorum a malis ac ejectio malorum in infernum fit per influxum Divinum ex Domino ut Sole, separatio bonorum a malis per influxum lenem et remissum, ac dejectio malorum in infernum per influxum fortem et intensum (ut supra,n. 413(a), 418(4), 419(a, c, d), ostensum videatur), ideo de priori influxu, per quem separantur boni a malis, agitur in tribus his versibus; ac de bonis qui separati sunt, in sequentibus hujus capitis usque ad finem.
[2] Sed primum hic aliquid dicetur de eo, quod nisi boni prius separentur a malis, antequam mali dejiciuntur in infernum, boni simul cum malis perituri sint; boni enim qui adhuc in caelum non elevati sunt, sed elevandi postquam ejecti sunt mali, illi communicationem admodum propinquam habuerunt cum malis per cultum horum externum; nam (ut supra dictum est, et quoque in opusculo De Ultimo Judicio, n. 59, 70, ostensum,) mali, qui usque ad ultimum judicium tolerati sunt, in cultu externo fuerunt, non tamen in aliquo interno; nam ore et gestibus praetulerunt et dissimularunt sancta ecclesiae, at non anima et corde; quare per externum cultum communicabant cum illis qui interius etiam boni fuerunt; propter illam communicationem non prius dejici potuerunt mali antequam ab illis separati fuerint boni; nam si simul, tunc boni, cum quibus mali per externum cultum conjuncti fuerunt, damno afficerentur, hoc est, perirent, illos enim mali secum auferrent.
[3] Hoc quoque est quod Dominus praedixit apud Matthaeum, "Simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo; sed dum dormiverunt homines, venit ejus inimicus, et seminavit zizania (inter triticum) et abivit: quum Vero germinavit herba, et fructum fecit, tunc apparuerunt etiam zizania. Accedentes autem, servi patrisfamilias, dixerunt illi, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? Hic vero dixit, Inimicus homo hoc fecit: servi autem dixerunt illi, Visne ergo abeuntes colligamus ea? Ipse vero dixit, Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum illis triticum, sinite una crescere utraque usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum vero colligite in horreum meum" (xiii. 24-30):
per "hominem seminantem" intelligitur Dominus; per "agrum" intelligitur mundus spiritualis et ecclesia, ubi sunt tam boni quam mali; per "semen bonum" et "triticum" intelliguntur boni, ac per "zizania intelliguntur mali: quod non separari possent prius quam tempore ultimi judicii propter conjunctionem supradictam, intelligitur per responsum ad servos qui voluerunt colligere prius zizania, hoc est, separare malos a bonis, "Ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum illis triticum, sinite una crescere utraque usque ad messem;" "messis" est ultimum judicium. Quod illa significentur, docet Ipse Dominus, dicens, "Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus: semen (bonum) sunt filii regni; zizania sunt filii mali;... messis est consummatio saeculi:... quemadmodum colliguntur zizania, et igne comburuntur, sic erit in consummatione saeculi" (vers. 37-40, in eodem capite):
inde patet quod "homo paterfamilias" seminans bonum semen sit Dominus, qui Se vocat ibi Filium hominis; quodque "ager sit mundus," per quem intelligitur mundus spiritualis et ecclesia, ubi tam boni quam mali: (quod is mundus intelligatur, patet ex eo quod dicatur quod "regnum caelorum sit simile homini seminanti bonum semen in agro suo;" "regnum caelorum" est mundus spiritualis et ecclesia; id etiam patet ex eo, quod dicantur illa de ultimo judicio, ac ultimum judicium peragitur in mundo spirituali, et non in nostro mundo, ut ostensum videatur in opusculo De Ultimo Judicio:) quod "bonum semen" et "triticum" sint boni, qui ibi vocantur "filii regni," et quod "zizania" sint mali ibi, qui vocantur "filii mali," et quod "quando separatio fiet, sit tempus ultimi judicii, nam dicitur "messis est consummatio saeculi" ("consummatio saeculi" est tempus ultimi judicii, videatur supra, n. 397): quod tunc "colligentur zizania in fasciculos ad comburendum, ac triticum congregandum sit in horreum," significat quod mali secundum genera et species mali quod apud illos, colligendi sint et rejiciendi in infernum: (ita fit cum malis quando rejiciuntur; hoc intelligitur per "collectionem in fasciculos:") et quod boni conservandi sint, intelligitur per "congregationem tritici in horreum" ("horreum" est ubi collectio bonorum). Ex his constare potest quod separatio bonorum a malis plenaria fiat tempore ultimi judicii, et quod prius non fieri possit propter conjunctionem supradictam, et quod alioqui perirent boni cum malis; nam dicitur, "Ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum illis triticum;" et dicitur amplius, "Sinite una crescere usque ad messem," hoc est, ad consummationem saeculi. Nunc quia separatio bonorum a malis fit per influxum lenem et remissum Divini procedentis a Domino, ac ejectio malorum in infernum per influxum Divini fortem et intensum, constare potest quomodo omnia illa quae continentur in tribus primis versibus hujus capitis intelligenda sunt, dum ex sensu spirituali scitur quid significatur per "ventos qui retinerentur ne laederetur terra, mare et arbor, antequam servi Dei signati sunt super frontibus."
[4] Quomodo ipsa separatio fit, etiam paucis dicetur. Quando boni separantur a malis, quod fit a Domino per influxum Divini Ipsius remissum ac per inspectionem in illa quae sunt affectionis spiritualis apud angelos et spiritus, tunc facit Dominus ut illi qui interius et inde quoque exterius boni sunt, vertant se ad Ipsum, et sic avertant se a malis; et cum se vertunt fiunt inconspicui malis, hoc enim commune est in mundo spirituali, quod cum aliquis avertit se ab alio, fiat inconspicuus; quo facto mali separati sunt, ac simul etiam a sancto quod in externis mentiti sunt, et sic spectant ad infernum, quo etiam mox conjiciuntur. (De conversione illa videantur plura in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142, 144, 145, 151, 153, 251, 255, 272, 510, 548, 561: quod mali, qui in externo cultu, seu in externa pietate et sanctitate potuerunt esse, tametsi non in aliqua interna, usque ad ultimum judicium tolerati fuerint, et non amplius cur ita, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 59 et n. 70,)