Apocalypse Explained (Whitehead) n. 436

Previous Number Next Number See English 

436. Ex his nunc constare potest quid per tres tribus primum nominatas," Jehudam," "Reubenem" et "Gadem," significatur in specie, tum quid per tres illas in complexu; nomina enim personarum et locorum in Verbo significant res, non modo unumquodvis singillatim suam rem, sed etiam in complexu rem in serie. Res in serie quam significant tria haec nomina, "Jehudah," "Reuben," et "Gad," est quod in intimo seu tertio caelo sint omnes qui in amore in Dominum sunt, et ex illo in veris, et per haec in bono vitae: sunt enim illis tres gradus vitae aperti; intimus est ubi residet amor in Dominum, medius ubi vera ex illo bono, et ultimus ubi bonum vitae. Sunt apud unumquemvis hominem tres gradus vitae: intimus gradus est apertus apud illos qui in tertio caelo sunt; aperitur enim immediate a Domino apud illos qui in amore in Ipsum sunt, nam est per amorem conjunctio et inde receptio; ex eo est quod sint in omnibus veris, quae vident in se, et per haec sunt in bono vitae. (Quod tres gradus vitae sint apud unumquemvis angelum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 33,34: et quod tertius gradus apertus sit apud illos qui in tertio caelo sunt, n. 208,209; quales sunt angeli tertii caeli, n. 24-26, 267, 270, 271.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church