Apocalypse Explained (Whitehead) n. 438

Previous Number Next Number See English 

438. [Vers. 6.] "Ex tribu Ascheris duodecim millia signati." -Quod significet charitatem erga proximum, et quod omnes qui in illa sunt, in caelo sint et in caelum veniant, constat ex significatione "tribus Ascheris," quod sit affectio spiritualis, quae est charitas (de qua sequitur); et ex significatione "duodecim millium signatorum," quod sint qui in caelo sunt, et in caelum veniunt (ut supra, n. 433 [a]). Quod "tribus Ascheris" amorem erga proximum, qui charitas vocatur, significet, patebit ex sequentibus; etiam patet ex eo, quod duodecim tribus simul sumptae repraesentaverint caelum et ecclesiam, et quod inde in Verbo significent illa, et quod unaquaevis tribus repraesentaverit et inde significet aliquod universale essentiale quod facit caelum et ecclesiam. Sunt in genere tria universalia essentialia quae faciunt; nempe, amor in Dominum, charitas erga proximum, et fidei obedientia: amor in Dominum significatur per tres primas tribus, nempe Jehudae, Reubenis et Gadis (ut supra ostensum est); charitas erga proximum significatur per has tres tribus, nempe Ascheris, Naphthali et Menassis; fidei vero obedientia significatur per tres sequentes tribus, nempe Simeonis, Levi et Isascharis; conjunctio omnium illorum cum Domino significatur per ultimas tres tribus, nempe Zebulonis, Josephi et Benjaminis: haec in summa significantur per omnes has tribus in hoc ordine nominatas, nam significationes illarum sunt secundum ordinem in quo nominantur (ut supra, n. 431 [c], 435 [a], 436. dictum et ostensum est).

[2] Praeterea per "signatos" intelliguntur qui separati a malis et recepti in caelum, ac per tres primas tribus intelliguntur qui recepti in caelum supremum seu tertium, ubi omnes sunt in amore in Dominum; per tres subsequentes tribus, de quibus nunc, intelliguntur qui recepti in caelum medium seu secundum, ubi omnes sunt in charitate erga proximum; per tres vero adhuc sequentes tribus intelliguntur qui recepti in caelum ultimum seu primum, ubi sunt qui in obedientia quae fidei vocatur; perque tres ultimas tribus intelligitur receptio omnium illorum in tres caelos a Domino; sunt enim tres caeli, unum ab altero distinctum secundum gradus boni amoris. Ex his et illis primum constare potest quod per secundam hanc classem tribuum, seu per tres tribus, nempe Ascheris, Naphthali et Menassis, intelligantur illi qui in charitate erga proximum sunt; per "tribum Ascheris" charitas erga proximum, per. "Naphthali" regeneratio eorum et per "Menassen" bonum vitae eorum qui in illa.

[3] Quid autem "Ascher" significat in regno Domini seu in ecclesia, primum dicetur: "Ascher" significat beatum affectionum spiritualium, et inde ipsam affectionem spiritualem; et quia affectio spiritualis est quae vocatur amor erga proximum seu charitas, inde est quod per "Ascherem" hic charitas significetur; consequenter per "duodecim millia" ex illa tribu significantur hic omnes qui in charitate sunt, et sic in caelo secundo seu medio. Quod Ascher dictus sit ex beato seu beatitudine, constat non modo ex significatione vocis illius in lingua Hebraea, sed etiam ex dictis de illo ex Lea uxore Jacobi, cum natus, quae haec sunt, "Peperit Silpah, ancilla Leae, filium secundum Jacobo; et dixit Leah, In beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae; et Vocavit nomen ejus Ascher" (Gen. xxx. 12, 13):

per "filias" quae beatificabunt, significantur affectiones veri spirituales quae faciunt ecclesiam, ex quibus omnis beatitudo interna quae caelestis, in qua beatitudine sunt illi qui in charitate erga proximum sunt; nam charitas erga proximum est affectio veri spiritualis (ut mox supra dictum est); affectio enim veri spiritualis est amare verum in sua essentia, hoc est, amare verum quia est verum: proximus etiam in spirituali sensu nec aliud est quam bonum et verum, et charitas est amor ejus (ut constare potest ex illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae, De Amore erga Proximum, qui vocatur Charitas, n, 84-107, dicta et ostensa sunt: reliqua videantur explicata in Arcanis Caelestibus, n. {1}3936-3939).

[4] Quod "Ascher" significet beatum quod est amoris et charitatis, adhuc constare potest a benedictione ejus ab Israele patre, quae talis, "Ab Aschere pinguis panis ejus, et ille dabit delicias regis" (Gen. xlix. 20):

"ab Aschere" significat ab affectionibus caelestibus et spiritualibus, quae sunt amoris in Dominum et charitatis erga proximum; "pinguis panis ejus" significat jucundum ex bono; "et ille dabit delicias regis" significat amoenum ex vero. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 6408- 6410.)

[5] Simile etiam significatur per "Ascherem" in benedictione ejus a Mose, nempe jucundum affectionis veri ex Verbo, quae benedictio est talis, "Ascheri dixit, Benedictus prae filiis Ascher, sit acceptus fratribus suis, et intingens in oleum pedem suum; ferrum et aes calceus tuus; et sicut dies fama tua" (Deutr. xxxiii. 24, 25):

in benedictione filiorum Israelis a Mose continentur arcana de Verbo, et per "Ascherem," qui ultimo loco ibi nominatur, significatur affectio spiritualis veri ex Verbo; quare dicitur "Benedictus prae filiis Ascher, sit acceptus fratribus suis;" "filii" significant vera, et "fratres" ecclesiam ex illis, ac "benedictus" et "acceptus" dicuntur de affectione illorum: bonum amoris ex quo vera Verbi in sensu litterae, significatur per "intingens in oleum pedem suum;" per "pedem" significatur verum in ultimis, quod est verum sensus litterae Verbi, et per "oleum" significatur bonum amoris: quod ultimum Verbi sit verum et bonum naturale, significatur per "ferrum et aes calceus tuus;" verum naturaele significatur per "ferrum," et bonum naturale per "aes," ac ultimum per "calceum: quod Verbum duraturum sit in aeternum, significatur per "Sicut dies fama tua." (Quod "ferrum" significet verum naturale, videatur supra, n. 176; quod "aes" bonum naturale, etiam supra, n. 70; et quod "calceus" ultimum naturalis, quod est sensuale, in Arcanis Caelestibus, n. 1748, {1}2162, 6844.)

[6] Quoniam "Ascher" significat jucundum affectionum, quale est illis qui in veris sunt ex sensu litterae, ideo Castrametabatur illa tribus una cum tribu Danis et tribu Naphthali ad septentrionem (Num. ii. 25-31). Per castrametationes filiorum Israelis in deserto repraesentabantur ordinationes societatum angelicarum in caelis (videatur supra, n. 431 [c]); et ibi ad septentrionem habitant qui in affectione cognitionum spiritualium sunt ex bono charitatis.

[7] Quod "Ascher" significet beatum spirituale, quod est beatum ex amore et charitate, etiam constare potest apud Ezechielem, ubi agitur de nova terra, et de nova urbe, ac terra ibi distribuitur ut hereditas inter omnes tribus Israelis, ac urbi designantur duodecim portae, una pro quavis tribu: de hereditate Ascheris agitur ibi, cap. xlviii. {2}1-3; et de portis, his verbis, "Angulus versus mare {3}quingentae [ulnae] et quatuor millia: portae urbis tres; porta Gadis una, porta Ascheris una, porta Naphthali una: circuitus octodecim millia, et nomen urbis a die, Jehovah schammah" ( [vers.] 34, 35):

per "terram," quae distribuetur in hereditatem, significatur ecclesia; per "filios Israelis" inter quos distribuenda, significantur omnia vera ex bono quae sunt ecclesiae in complexu; per "urbem" significatur doctrina veri ex bono amoris, quare illa vocatur "Jehovah schammah," seu "Jehovah ibi;" per "portas" significantur vera introducentia, quae sunt doctrinalia; per numerum "{4}quatuor millia et quingenta" significantur etiam omnia vera ex bono, et per "octodecim millia" omnia vera doctrinae cingentia et tutantia. Ex quibus patet quod non modo omnia et singula ibi, usque ad numeros, significent res ecclesiae, sed etiam quod non aliqua tribus Israelis ibi intellecta sit, sed pro tribu nominata aliquod universale essentiale ecclesiae: ibi etiam constat quod per "Ascherem" significetur affectio veri spiritualis, quae unum facit cum charitate erga proximum. (Quod per "Ascherem" in supremo sensu significetur aeternitas, in interno felicitas vitae ex beato affectionum quae sunt amoris at charitatis, et in externo jucundum naturale inde, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3938, 3939, 6408.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church