Apocalypse Explained (Whitehead) n. 441

Previous Number Next Number See English 

441. Ostensum est quod per "tribum Ascheris" significetur charitas erga proximum, quae est ipsum spirituale internum eorum qui in secundo seu medio caelo sunt, et quod per "tribum Menassis" significetur bonum vitae, quod est spirituale externum fluens ex spirituali interno eorum; tentatio autem, quae per "tribum Naphthali" significatur, est medium uniens, internum enim et externum uniuntur per tentationes: ex his patet quid tres hae tribus in suo ordine involvunt. Sciendum est quod utrumque tam internum quam externum, unum cum altero concordans, erit apud hominem et apud angelum ut in caelo sit; non potest aliquis solum in uno esse, et in caelo; nempe solum in interno, aut solum in externo: internum enim est sicut anima et externum sicut corpus; anima nihil potest operari nisi per corpus, et corpus nihil potest operari nisi ex anima; quare internum, nisi externum correspondet seu correspondenter concordat, jacet invalidum et sicut exstinctum; externum enim erit {1}in quo et per quod operabitur, sicut anima in suo corpore et per illud; et externum, nisi internum sit cui correspondeat, jacet sicut mortuum, internum enim erit ex quo operabitur externum. Haec dicta sunt ut sciatur quod per "Ascherem" significetur internum, et per "Menaschen" externum correspondens; ut quoque supra, quod per "Jehudam" significetur internum, et per "Gadem" {2}externum correspondens. Simile est in omni re; quare in homine est internum et externum, internum quod ejus spirituale vocatur, et externum quod ejus naturale; unum se conjungit cum altero per correspondentias; inde quale unum est, tale est alterum, et omne quod non per correspondentias unum facit cum altero, dissipatur et perit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church