443. [Vers. 7.] "Ex tribu Simeonis duodecim millia signati." - Quod significet obedientiam, et quod omnes qui in illa, in caelo sint et in caelum veniant, constat ex repraesentatione et inde significatione "tribus Simeonis," quod sit obedientia (de qua sequitur); et ex significatione "duodecim millium signatorum," quod sint omnes qui in caelo sunt et in caelum veniunt (de qua supra). Tribus Simeonis, Levi et Isascharis, qui nunc recensentur et tertiam classem signatorum constituunt, significant illos qui in primo seu ultimo caelo sunt et in id veniunt: nam, sicut supra dictum est agitur hic de omnibus qui in caelo sunt et in caelum veniunt; et quia caeli tres sunt, tertium seu intimum, secundum seu medium, ac primum seu ultimum, ideo agitur distincte de illis qui in tertio, qui in secundo, et qui in primo sunt. Illi qui in tertio seu intimo caelo sunt et in id veniunt, significantur per "Jehudam, Reubenem et Gadem," qui ideo primam classem signatorum constituunt; illi qui in secundo seu medio caelo sunt et in id veniunt, significantur per "Ascherem, Naphthalin et Menassen," qui ideo secundam classem signatorum conStituunt; illi autem qui in primo seu ultimo caelo sunt et in id veniunt, significantur per "Simeonem, Levin et Isascharem," qui ideo nunc tertiam classem signatorum constituunt.
[2] Hi qui ad primum seu ultimum caelum pertinent, sunt omnes in obedientia faciendi vera et bona, quae praecepta sunt in Verbo, aut in doctrina ecclesiae in qua nati sunt, aut a magistro seu antistite a quo audiverunt hoc aut illud verum, et bonum esse, et quod faciendum. Sunt plerique ex illis non in ipsis veris, sed in falsis ex ignorantia; quae tamen falsa acceptantur a Domino sicut vera, quia bonum vitae pro fine habent, et per id absterserunt mala quae falsis solent adhaerere; (de his falsis, et de illis qui in illis sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae", n. 21;) hi itaque sunt in ultimo seu primo caelo. At qui in medio seu secundo caelo sunt, illi omnes sunt in affectione spirituali sciendi et intelligendi verum et bonum, et in affectione faciendi illud; qui autem in intimo seu tertio caelo sunt, illi omnes sunt in amore: sed de his et de illis supra actum est.
[3] Quod per "Simeonem" et ejus tribum significentur qui in obedientia, est quia Simeon, pater tribus, nominatus est ab audire, et "audire" significat obedire: ut constare potest ex verbis Leae matris ejus cum illum peperit, quae haec sunt:
Et Leah "concepit adhuc et peperit filium, et dixit, Quia audivit Jehovah quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc; et vocavit nomen ejus Simeon" (Gen. xxix. 33). (Quae explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 3867-3872: et quod "audire" significet obedire, ibi, n. 2542, 3869, 4653-4660, 5017, 5471, 5475, 7216, 8361, 8990, 9311, 9397, 9926, 10061; et supra, n. 14. 108, 249.) Quoniam per "Simeonem" significatur obedientia, etiam significatur fides, nam fides fit fides apud hominem quando obedit et facit praecepta; antequam hoc fit, apparet cognitio talium quae homo hausit ex Verbo, ex doctrina ecclesiae et ex praedicatione, sicut fides, sed non est fides priusquam homo facit illa; antea est modo cogitationis ex memoria, in qua nihil voluntatis est; proinde nihil hominis, voluntas enim est ipse homo: quare cum homo facit id seu obedit, tunc intrat voluntatem, ita ipsum hominem, et fit fides.
[4] Haec fides, quae est obedientia, etiam significatur per "Petrum," quando nominatur "Simon;" ac fides quae est affectio veri, per "Petrum" cum nominatur "Simon filius Jonae" (Ut Matth. xvi. 17-19, seq.: Marc. i. 16-18, 36; cap. xiv. 37, 38: Luc. v. 3-11; cap. vii. 40-43; cap. xxii. 31-33, seq.; cap. xxiv. 34: Joh. i. {1}41-43 [B. A. 40-42]; cap. xxi. {2}15-21). Quoniam per Simeonem in lingua Hebraea significatur auditio et auscultatio et inde obedientia, ut supra dictum est, ac per "filium Jonae" significatur verum ex bono, per "Petrum" autem ipsum verum; ideo nunc vocatur a Domino "Petrus," nunc "Simon Petrus," nunc "Simon filius Jonae:" quod talia per illa nomina significentur, quisque potest videre ex eo, quod appellatus sit a Domino nunc "Petrus," nunc "Simon," nunc "filius Jonae," quod non factum est absque causa et significatione: ipse sermo ad illum tunc id manifestat; prout quando confessus est Dominum esse Filium Dei, et ei ideo dati sunt claves regni caelorum, vocatur "Simon filius Jonae" (Matth. {1}xvi. 17, seq.); ac vocatur "Petra," sicut Ipse Dominus saepius apud Prophetas: similiter vocatur "Simon filius Jonae" cum Dominus ad illum dixit, "Amasne Me?" et ille respondit, "Amo Te:" at mox cum se avertit a Domino, et indignatus quod Johannes, per quem significatur bonum charitatis, secutus Jesum, vocatur "Petrus" (Joh. xxi. 15-21); per "Petrum" tunc significatur verum absque bono, seu fides separata a charitate.
[5] Ex his constare potest quod simile per "Simonem," cum Petrus ita nominatur, significetur, quod per "Simeonem" filium Jacobi, nempe obedientia, fides charitatis, affectio veri, et in genere verum ex bono: Simon enim in lingua Hebraea significat auditionem, auscultationem et obedientiam; et Jona in eadem lingua columbam, quae in sensu spirituali significat bonum charitatis, et "filius Jonae" verum boni illius, seu fidem charitatis; "petra" autem, ex qua Petrus nominatus est, significat verum ac fidem, et in opposito sensu falsum et non fidem (videatur supra, n. 411).
[6] Quod "Simeon" filius Jacobi, ac tribus ab illo nominata significet obedientiam, ac verum voluntate et inde fidem, constare etiam potest ex sensu opposito, in quo significat non obedientiam ac falsum voluntate, et inde fidem separatam a voluntate, quae non est fides; nam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, in quo significant contraria. In hoc sensu nominatur Simeon ab Israele patre in prophetia de filiis suis, his verbis, "Simeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum: in secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea; quia in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura: dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele" (Gen. xlix. 5-7):
"Simeon et Levi fratres" hic significant fidem separatam a charitate; "instrumenta violentiae machaerae eorum" significat quod doctrinalia serviant ad destruendum opera charitatis, ita ipsam charitatem; "in secretum eorum ne veniat anima mea" significat quod bonum spirituale non scire velit mala quae voluntatis eorum; "in congregatione eorum ne uniatur gloria mea" significat quod nec verum spirituale scire velit falsa cogitationis eorum; "quia in ira sua occiderunt virum" significat quod se averterint prorsus a veris, et in aversione exstinxerint fidem; "et in beneplacito suo enervarunt bovem" significat quod ex prava voluntate prorsus debilitaverint bonum externum quod charitatis; "maledicta ira eorum quia vehemens" significat aversionem gravem a bono et inde damnationem; "et excandescentia eorum quia dura" significat aversionem a vero inde; "dividam eos in Jacobo" Significat quod illa fides ab ecclesia externa sit exterminanda; "et dispergam eos in Israele" significat quod ab ecclesia interna. (Sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 6351-6361.)
[7] Quod tres primi filii, nempe Reuben, Simeon et Levi, a patre Israele rejecti et damnati fuerint, est causa quia in prophetia illa agitur de instauratione ecclesiae; et ecclesia non instauratur per fidem separatam a charitate, sed a vero et bono quae a Domino: lapsa enim erat ecclesia etiam eo tempore in errorem quod solum scire Verbum, ac dicere quod id sanctum sit, esset essentiale ecclesiae, et non vita seu charitas; et quod Deus caeli et terrae alius esset quam Dominus: ideo in prophetia illa rejiciuntur tres filii primogeniti Reuben, Simeon et Levi, quoniam per "Reubenem" significatur sola fides, per "Simeonem" fides absque charitate, et per "Levin" non bonum charitatis; proinde per illos tres in serie, non ecclesia: quando enim assumitur sola fides pro essentiali salutis, tunc illico rejicitur charitas, et spectatur sicut nullius essentiae et valoris quoad salutem; et quia illi tres haec tria significaverunt, ideo rejecti sunt ab Israele patre, per quem significatur ecclesia. Tres illi etiam perdiderunt repraesentativum eccleSiae; Reuben per id, Quod concubuerit cum Bilha ancilla et concubina patris sui (Gen. xxxv. 22);
ac Simeon et Levi, per Quod occiderint Chamorem, filium ejus Sechemum, ac totam urbem, quae erat gens ex Chamore, ex sola causa quia amavit sororem eorum Dinam (Gen. xxxiv. 1 ad fin.);
per quod factum in sensu spirituali significatur quod illi duo filii Jacobi, hoc est, id ecclesiae quod per binos illos repraesentatum est, exstinxerint verum et bonum Ecclesiae Antiquae, quae ecclesia adhuc superstes erat apud Chamoris gentem; per id factum enim in Sensu spirituali significabatur quod fides separata a charitate extinguat omne verum et bonum ecclesiae: id itaque est, quod in specie intelligitur per Israelis verba, "In secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in {1}beneplacito suo enervarunt bovem;" per "virum" enim in Verbo significatur verum ac intelligentia, et per "bovem" bonum morale et naturale. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 4426-4522.)
[8] Et ideo quoque Simeon praeteritur in Benedictione Mosis (Deutr. xxxiii.); et loco ejus memorantur Ephraim et Menasche, per quos significantur verum et bonum ecclesiae. Sed tametsi Simeon et Levi tales fuerunt, usque alibi significant fidem charitatis et charitatem, Simeon fidem charitatis et Levi charitatem; immo tribus Levi facta est sacerdotium: nam nihil refert qualis persona est quae repraesentat, modo in cultu externo sit secundum leges et statuta, nam repraesentatio non spectat personam sed rem, et apud personam non plus requirit quam externum in cultu (de qua re videatur in Arcanis Caelestibus, n. 665, 1097, 1361, 3147, 3670, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4309, 4444. 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806, 9229) quare etiam "tribus Simeonis" in hoc loco Apocalypseos, et quoque alibi in Verbo, significat obedientiam, fidem charitatis, affectionem veri, et in genere verum ex bono, ut supra dictum est. (Quod "Simeon" et ejus tribus, dum in bono sensu nominatur, significet in supremo sensu providentiam, in interno fidem voluntate, in interiori obedientiam, et in externo auditum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3869.)