448. "Ex tribu Josephi duodecim millia signati." - Quod significet conjunctionem illorum qui in secundo caelo cum Domino, constat ex repraesentatione et inde significatione "Josephi" et ejus tribus, quod sit spirituale regni et ecclesiae Domini; quod hic per "Josephum" significetur conjunctio eorum qui in secundo caelo cum Domino, est quia per "Josephum" significatur regnum spirituale Domini, et hoc regnum constituit secundum caelum: sunt enim duo regna, ex quibus caelum, regnum caeleste et regnum spirituale; regnum caeleste consistit ex illis qui in tertio seu intimo caelo, et regnum spirituale ex illis qui in secundo seu medio caelo. Quod conjunctio eorum qui in eo sunt, per "Josephum" significetur, est quia id caelum per "Josephum" significatur, et quia in hac quarta classe tribuum agitur de conjunctione omnium qui in caelis sunt et in caelos veniunt cum Domino, et illa conjunctio significatur per "tribum Sebulonis," quae est prima tribus illius classis; et prima tribus cujusvis classis et seriei indicat rem de qua agitur in sequentibus, quam etiam in genere sequentes retinent, hic itaque conjunctionem: inde est quod "tribus Sebulonis" significet conjunctionem illorum qui in tertio caelo cum Domino, "tribus Josephi" conjunctionem illorum qui in secundo caelo cum Domino, et "tribus Benjaminis" conjunctionem illorum qui in primo caelo cum Domino.
[2] Quod "Josephus" repraesentaverit et inde in Verbo significet Dominum quoad Divinum spirituale, et in sensu respectivo regnum spirituale, constare potest ex omnibus illis quae in Verbo tam Historico quam Prophetico de illo memorata et dicta sunt: in Verbo Historico de Josepho dicitur Quod somniaverit somnium, quod undecim manipuli circumdederint ejus manipulum, et incurvaverint se ei: tum quod sol et luna, et undecim stellae, ei se incurvaverint (Gen. xxxvii. 4-11);
per quae in sensu proximo intelligitur quod fratres ejus ac parentes venturi in Aegyptum, ac ut dominum terrae ibi veneraturi; sed in sensu spirituali per illa significatur quod ecclesia quae per Jacobum et per filios ejus repraesentabatur, se submissura Domino; nam per "Josephum," ut dictum est, repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, et in sensu respectivo regnum spirituale Domini in caelo et in terra: regnum spirituale Domini in terra est ecclesia spiritualis; haec ecclesia est quae in sensu interno intelligitur per Jacobum et per ejus filios, quando fuerunt in Aegypto.
[3] Postea per "Josephum" describitur instauratio ecclesiae quae a filiis Israelis repraesentanda erat; quare etiam Josephus delatus est in Aegyptum, et dominatum super totam illam terram obtinuit, et illuc invitavit patrem suum et fratres suos, ac nutrivit eos; et quamdiu dominus terrae fuit, per terram Aegypti repraesentabatur ecclesia spiritualis in naturali, ac per Jacobum et filios ejus ecclesia spiritualis: sed finis repraesentationis ecclesiae spiritualis in naturali per Aegyptum fuit cum Moses natus est, ac incepit filios Israelis ex Aegypto educere. (Sed haec, quia plura sunt et varia, exposita sunt in Arcanis Caelestibus.)
[4] Representatio Domini quoad Divinum spirituale, et inde repraesentatio regni spiritualis Domini, continetur in his verbis apud Mosen, "Dixit Pharao ad servos suos, Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei? Et dixit Pharao ad Josephum, Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc, nemo intelligens et sapiens sicut tu; tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus; tantum solio magnus ero prae te. Et dixit Pharao ad Josephum, vide, dedi te super omnem terram Aegypti: et removit Pharao annulum suum super manu sua, et dedit illum super manum Josephi, et vestivit eum vestibus byssi; et posuit torquem auri super collum ejus, et vehi fecit eum in curru secundario qui sibi, et clamaverunt ante eum Abrech, et dando eum super omnem terram Aegypti: et dixit Pharao ad Josephum, Ego Pharao; praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum in omni terra Aegypti" (Gen. xli. 38-44;) (quae explicata in Arcanis Caelestibus, a n. {1}5306-5329 videantur).
[5] Dicitur quod per Josephum in supremo sensu repraesentetur Dominus quoad Divinum spirituale: quare primum dicetur quid per Divinum spirituale Domini intelligitur. Caelum distinguitur in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, et alterum regnum spirituale. Ipsum Divinum procedens a Domino facit caelum, et Divinum procedens a Domino est Divinum Bonum unitum Divino Vero. Omnes in caelo qui recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, illi constituunt regnum caeleste Domini; omnes autem qui recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum, illi constituunt regnum spirituale Domini: quare Divinum Domini quod recipitur ab angelis in caelesti regno Domini, vocatur Divinum caeleste, ac Divinum Domini quod recipitur ab angelis in regno spirituali Domini, vocatur Divinum spirituale; at sciendum est quod Divinum a Domino procedens ita dicatur ex receptione, et non quod duo Divina, caeleste et spirituale, procedant; nam Divinum Bonum, quod a receptione vocatur Divinum caeleste, ac Divinum Verum, quod a receptione vocatur Divinum spirituale, ita unita procedunt ut non sint duo sed unum. (Verum haec amplius exposita videantur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28, ubi actum est De duobus Regnis, in quae tres Caeli distincti sunt: et n. 13, 133, 139, ubi actum est de Divino procedente, quod sit Divinum Bonum unitum Divino Vero, et quod duo sint modo apud recipientes.)
[6] Quod Dominus quoad Divinum spirituale, et inde regnum spirituale significetur per "Josephum," constat adhuc ex sequentibus his locis: - In benedictione filiorum Israelis a patre, "Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, filiae, incedit super murum; et exacerbabunt illum, et jaculabuntur, et odio habebunt illum sagittarii; et sedebit in valido arcus sui, et roborabuntur brachia manuum illius a manibus potentis Jacobi; inde Pastor Lapis Israelis a Deo patris tui, et juvabit te, et cum Schaddai, et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis infra, benedictionibus uberum et uteri: benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum, usque ad desiderium collium saeculi; erunt capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum illius" (Gen. xlix. 22-26):
"filius fecundae Josephus" significat regnum spirituale et ecclesiam spiritualem Domini, ac in supremo sensu Dominum quoad Divinum spirituale; "filius fecundae supra fontem," significat fructificationem a veris quae ex Verbo ("filius fecundae" est fructificatio a veris, et "fons" est Verbum): "filiae, incedit super muro," significat ad pugnandum ex veris quae ex bono contra falsa quae ex malo; "murus" est verum tutans: "et exacerbabunt illum" significat resistentiam a falsis; "et jaculabuntur" significat quod ex falsis pugnabunt; "et odio habebunt illum sagittarii" significat quod omni hostilitate a falsis doctrinae, "jacula" enim et "sagittae," ita "jaculatores" et "sagittarii," significant pugnam ex veris contra falsa doctrinae, hic autem ex falsiS doctrinae contra vera: "et sedebit in valido arcus," significat quod tutus erit ex veris doctrinae pugnantibus contra falsa; "arcus" est doctrina: "et roborabuntur brachia manuum ejus" significat potentiam virium pugnandi; "a manibus potentis Jacobi" significat ab omnipotentia Divini Humani Domini: "exinde Pastor Lapis Israelis" significat quod inde omne bonum et verum spirituale in regno; "a Deo patris tui" significat quod Deus Antiquae Ecclesiae; "et cum Schaddai?" significat Dominum benefactorem post tentationes; "et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper" significat bonis et veris ab interiori; "benedictionibus abyssi cubantis infra" significat cognitionibus veri et boni, ac scientificis confirmantibus, ab exteriori; "benedictionibus uberum et uteri" significat affectiones earum spirituales et conjunctionem: "benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum" significat quod ecclesia illa, quae per "Josephum" significatur, sit ex vero et bono spirituali; "usque ad desiderium collium saeculi" significat ex amore mutuo caelesti; "erunt capiti Josephi" significat quod illa quoad interiora; "et vertici Naziraei fratrum ejus" significat et quoad exteriora. (Sed haec amplius explicata in Arcanis Caelestibus n. 6416-6438, videantur.)
[7] In benedictione filiorum Israelis a Mose, "Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra illius, de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, et de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium, et de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi, et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; et beneplacitum habitantis in rubo, venient capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus" (Deutr, xxxiii. 13-17):
describitur ibi ecclesia spiritualis Domini apud illos qui in doctrina veri sunt ex Verbo, et in vita secundum illam: "terra Josephi" significat illam ecclesiam; "benedicta de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra," significat ex Divinis veris ex Verbo in spirituali homine, et ex influxu ejus in naturalem: "pretiosa caeli" sunt Divina vera spiritualia seu quae in spirituali homine, "ros" significat influxum inde, et "abyssus jacens infra" significat naturalem hominem ubi cognitiones veri et boni ad perceptionem, ac scientifica confirmantia: "de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium," significat ex veris profluentibus ex caelesti regno Domini, et ex veris profluentibus ex spirituali regno Domini; "pretiosa solis" sunt vera ex regno caelesti, "pretiosa mensium" sunt vera ex regno spirituali, "proventus" et "productum" sunt quae profluunt: "de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi," significat vera genuina qualia fuerunt in Antiquissima Ecclesia, et qualia in Antiqua; "montes orientis" significant Antiquissimam Ecclesiam quae fuit in amore in Dominum; illa ecclesia describitur per "montes orientis," quia "mons" significat amorem et "oriens" Dominum; "colles saeculi" significant Antiquam Ecclesiam quae fuit in charitate erga proximum; haec ecclesia describitur per "colles saeculi," quia "colles" significant charitatem erga proximum: (quod "montes" et "colles" illa significent, videatur supra, n. 405:) "et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus" significat ecclesiam externam spiritualem, quae est apud, illos qui vivunt secundum cognitiones veri ac boni; "terra est ecclesia illa, et "plenitudo" sunt cognitiones in externo homine: "et beneplacitum habitantis in rubo" significat Dominum quoad Divinum spirituale, quod ab Ipso illa omnia: "venient capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus," significat quoad interiora et quoad exteriora (ut supra).
[8] Apud Sachariam, "Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo;....hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum sicut vino" (x. 6, 7):
per "domum Jehudae" hic intelligitur ecclesia quae in amore in Dominum, quae vocatur ecclesia caelestis; et per "Josephum" intelligitur ecclesia quae in bono charitatis et veris fidei, quae vocatur ecclesia spiritualis; quoniam vera illius ecclesiae potentiam ex bono habent, ideo dicitur quod "erunt sicut potens Ephraim," nam "Ephraim" significat verum ex bono in naturali homine, cui vero est potentia: gaudium eorum ex veris significatur per quod "laetabitur cor eorum sicut vino;" "vinum" significat verum ex bono.
[9] Apud Ezechielem, Jehovah dixit, "Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Jehudae et filiis Israelis et sociis ejus: deinde sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Josephi, lignum Ephraimi, et omnis domus Israelis....; postea conjunge illa unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu {1}mea. ....Ego accepturus lignum Josephi quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam illos super lignum Jehudae, et faciam eos in lignum unum, et erunt unum in manu mea et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et Rex unus erit omnibus illis in Regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna iterum" (xxxvii. 16, 17, 19, 22):
per "Jehudam" etiam hic significatur ecclesia caelestis quae in bono amoris, et per "Josephum" ac "Ephraimum" significatur ecclesia spiritualis quae in bono charitatis et in veris fidei: quod binae illae ecclesiae apud Dominum una ecclesia erunt, sicut bonum et verum sunt, intelligitur per "Faciam eos in lignum unum, et unum erunt in manu mea, et faciam eos in gentem unam in terra, et Rex unus erit omnibus illis in Regem; et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna." (Sed etiam haec videantur explicata supra, n. 433 [b].)
[10] Apud Davidem, Deus "redemisti brachio tuo populum tuum, filios Jacobi et Josephi" (Ps. lxxvii. 16 [B.A. 15]):
per "filios Jacobi et Josephi" intelliguntur illi qui in bono vitae secundum religiosum suum sunt; per "Jacobum", in Verbo intelligitur ecclesia externa, quae est apud illos qui in bono vitae sunt; et per "Josephum" hic intelliguntur Menasseh et Ephraim, nam dicitur "Redemisti filios Josephi," per quos intelliguntur qui quoad externum hominem in bono et vero Sunt, ita quoad vitam; (quod Menasseh et Ephraim, qui "filii Josephi," illos significent, videatur supra, n. 440;) "redimere illos brachio" significat ex omnipotentia salvare, nam illi qui tales fuerunt, salvati sunt a Domino per adventum Ipsius in mundum; non enim aliter salvari potuerunt.
[11] Apud Obadiam, "In monte Zionis erit ereptio, et erit sandtitas; tunc heres erit domus Jacobi hereditatum eorum; et fiet domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, et domus Esavi in stipulam, ut accendant hos et comedant hos, ut non sit residuus domui Esavi" (vers. [17,] 18):
per "Esavum" et ejus "domum" intelliguntur illi qui credunt se intelligentes et sapientes esse non ex Domino sed ex semet; nam in versu octavo in eo capite dicitur, "Perdam sapientes ex Edomo, et intelligentes ex monte Esavi;" qui sunt qui se confirmaverunt in talibus quae favent amoribus suis ex sensu litterae Verbi: per "domum Jacobi" et per "domum Josephi" intelliguntur qui in bono vitae secundum vera doctrinae sunt; per "domum Jacobi" qui in bono vitae, et per "domum Josephi" qui in veris doctrinae: per "montem Zionis" ubi erit "ereptio et sanctitas," significatur amor in Dominum, a quo salvatio et a quo Divinum Verum: quod "domus Jacobi heres erit hereditatum domus et montis Esavi," et quod "domus Jacobi erit illi ignis, et domus Josephi flamma," significat quod loco illorum qui per "Esavum" intelliguntur successuri qui in bono vitae secundum vera doctrinae sunt; nam in mundo spirituali fit ita, quod qui in fastu ex propria intelligentia fuerunt, et se confirmaverunt ex Verbo in talibus quae favent amoribus sui et mundi, occupent tractus et montes, et sibi faciunt ibi instar caeli, credentes quod caelum illis sit prae aliis; sed exacto tempore ejiciuntur locis suis, et ibi succedunt qui in bono vitae secundum vera doctrinae ex Domino sunt (de qua re videatur opusculum De Ultimo Judicio); inde constare potest quid in sensu interno significatur per quod "domus Jacobi erit heres hereditatum eorum," et quod "erit ignis, domus Josephi flamma, et domus Esavi stipula."
[12] Apud Amosum, "Qui modulantur super nablio, sicut David excogitant sibi instrumenta cantus, qui bibunt ex scyphis vini, et primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (vi. 5, 6):
agitur ibi de illis qui affectiones bonas in externis simulant, et ex Verbo plura adducunt ad confirmandum, et tamen interius mali Sunt; simulare in externis affectiones bonas significatur per "modulari super nablio, excogitare sibi instrumenta cantus, ac primitiis oleorum se ungere;" adducere plura ex Verbo ut appareant, significatur per "bibere ex scyphis vini;" quod nihil curent vera doctrinae ecclesiae, si vel ecclesia per falsa periret, significatur per "super confractione Josephi non afficiuntur dolore;" per "Josephum" intelligitur ecclesia spiritualis, quae est apud illos qui in veris doctrinae sunt.
[13] Apud Davidem, "Pastor Israelis, adverte aurem, ducens sicut gregem Josephum; insidens cherubis, effulge; coram Ephraim, Benjamin et Menasse ex- cita potentiam tuam, ac ito in salutem nobis" (Ps. lxxx. 2, 3 [B.A. 1, 2]):
per "Josephum" etiam hic significatur ecclesia spiritualis, quae est apud illos qui in veris ex bono sunt, hoc est, in veris doctrinae etiam quoad vitam: quid per "Ephraim," "Benjamin" et "Menasse" ibi intelligitur, explicatum est supra (n. 440 [b]).
[14] Apud Amosum, "Sic dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis;....ne {1}invadat sicut ignis domum Josephi, et comedet et nemo exstinguens:....odio habete malum, et diligite bonum, et stabilite in porta judicium, forte miserebitur Jehovah [Deus] Zebaoth reliquiarum Josephi" (v. 4, 6, 15):
per "domum Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "domum Josephi" ecclesia illa quoad vera doctrinae; quod peritura sint vera doctrinae nisi in affectione boni et veri sint et in vita secundum illa, intelligitur per. "ne {1}invadat sicut ignis domum Josephi;" et [per] quod "Jehovah miserturus sit reliquiarum ejus," [intelligitur] et conservaturus apud illos vera doctrinae residua; si vivunt secundum bona et vera ex Verbo, intelligitur per "odio habete malum, diligite bonum, et stabilite in porta judicium."
[15] Apud Davidem, "Extollite cantum, et date tympanum, citharam amoenam cum nablio, clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri; quia statutum Israeli hoc,....testimonium Josepho posuit, in exeundo illo contra terram Aegypti; labia non noveram audivi" (Ps. lxxxi. 3-6 [B.A. 2-5]): "extollere cantum, dare tympanum, citharam amoenam cum nablio," significat confessionem ex veris spiritualibus et caelestibus, et jucunda affectionis veri et boni (videatur supra, 323 [b], 326 [d]): "clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri," significat cultum ex jucundo affectionum illarum; "statutum Israeli hoc, et testimonium Josepho posuit" significat quod illa essent novae ecclesiae apud filios Israelis institutae quae in veris doctrinae; "in exeundo Illo contra terram Aegypti, labia non noveram audivi," significat quando vetus ecclesia destructa est, in qua tunc falsa doctrinae ("labia non nota" significant falsa doctrinae): Aegyptus enim, quando Josephus erat dominus ibi, repraesentabat ecclesiam quae in cognitionibus veri et boni, et in scientiis confirmantibus; at cum incipiebant filios Israelis odio habere et male tractare, tunc repraesentabat Aegyptus ecclesiam destructam, in qua mere falsa; nam dicitur quod Surrexerit rex novus super Aegyptios, qui non novit Josephum (Exod. i. 8):
quare etiam Aegyptii cum Pharaone, qui persecuti sunt filios Israelis, submersi sunt in mare Suph.
[16] Quod per "Josephum" in sensu supremo intelligatur Dominus quoad Divinum spirituale, constat etiam apud Davidem, "In servum Venditus est Josephus, afflixerunt in compede pedem ejus, in ferrum venit anima ejus, usque ad tempus quo veniret verbum ejus, et sermo Jehovae probavit eum; misit rex et solvit eum, dominator gentium aperuit eum; posuit in dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam, ad vinciendum principes illius juxta arbitrium suum, et seniores illius ut erudiret: tunc Venit Israel in Aegyptum, et Jacob peregrinus factus est in terra Chami" (Ps. cv. 17-23):
describitur per "Josephum" Dominus, quomodo cum in mundum venit receptus est, et quomodo tentatus, et dein quod factus sit Dominus caeli et terrae, ac subjugaverit inferna, ordinaverit caelos et instauraverit ecclesiam: quomodo receptus et tentatus, describitur per quod "in servum venditus sit," "afflixerint in compede pedem ejus," et quod in "ferrum veniret anima ejus;" quod "in servum venditus sit" significat quod tam vilis aestimatus sit; quod "afflixerint [in] compede pedem ejus" significat quod sicut vinctus et in carcere quia non amplius bonum naturale; quod "in ferrum veniret anima ejus" significat quod ita quia non amplius verum naturale sed falsum: quod vicerit inferna per Divinum Verum {1}ex Divino suo, describitur per "usque ad tempus quo veniret verbum ejus, et sermo Jehovae probavit eum;" "verbum illius" significat Divinum Verum, et "sermo Jehovae" Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: quod sic Dominus comparaverit Humano suo ex Divino suo potestatem super omnia caeli et terrae, describitur per quod "misit rex et solvit eum, dominator gentium aperuit eum, posuit in dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam;" per "regem" qui misit et per "dominatorem gentium," qui aperuit, significatur Divinum Verum ac Divinum Bonum quae in Ipso et ab Ipso; per "regem" Divinum Verum et per "dominatorem Divinum Bonum;" nam Dominus ex Divino Vero in Verbo vocatur "Rex," et ex Divino Bono "Dominus," tum "Dominator:" per "domum" super qua positus, significatur caelum et ecclesia quoad bonum, et per "possessionem" caelum et ecclesia quoad verum: (per haec simile significatur quod per Ipsius Domini verba, quod omnia Patris sua sint et omnia sua Patris, et quod data sit Ipsi potestas super caelum et terram, Joh. xvii. 10; Matth. xxviii. {1} 18:) quod ex Divino suo detineat caelos a falsis et teneat in veris, et sic det {2}illis intelligentiam et sapientiam, describitur per quod "vinciret principes ad arbitrium, et seniores illius erudiret;" per "principes" significantur illi qui in veris, et per "seniores" qui in intelligentia et sapientia: quod tunc ecclesia in terris ab Ipso instaurata sit, intelligitur per "tunc venit Israel in Aegyptum;" per "Israelem" significatur ecclesia, instauratio enim ecclesiae a Domino repraesentata est per filios Israelis quod venirent in Aegyptum, tum quod Dominus cum infans in Aegyptum deductus sit (Matth. ii. 14, 15; Hosch. xi. 1): quod omnia ecclesiae tunc perierint, intelligitur per quod "Jacob peregrinus factus sit in terra Chami;" per "Jacobum" significatur ecclesia apud omnes qui in bono vitae sunt, et per "terram Chami" significatur ecclesia destructa.
[17] Hic et alibi in Verbo per "Israelem" et "Jacobum" non intelliguntur filii Israelis et posteri Jacobi, sed omnes illi, ubicunque erant et sunt, apud quos ecclesia; sicut per "Jehudam" in Verbo non intelligitur gens Judaica, sed ecclesia ab illis qui in amore in Dominum sunt (de qua re supra, n. 433); nam apud filios Israelis seu posteros Jacobi non fuit aliqua ecclesia, sed solum repraesentabatur ecclesia; quare per illos significantur omnes qui ab ecclesia sunt, et hoc non solum in propheticis Verbi sed etiam in historicis ejus, ut in praecedentibus ostensum est: quare etiam per "Josephum" et ejus tribum non Josephus et Josephi tribus intelligitur, sed in supremo sensu Dominus quoad Divinum spirituale, et inde in sensu respectivo regnum spirituale Domini in caelis et in terris, tum quoque illa quae faciunt regnum illud, quae sunt vera doctrinae.
[18] Quoniam apud Ezechielem describitur nova ecclesia Spiritualis a Domino instauranda, quae ecclesia cum ejus doctrina intelligitur per "novam urbem," "novum templum," et "novam terram," ideo dicitur, "Hic terminus ad quem hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis, Josepho funes" (cap. xlvii. 13):
per "Josephum" significatur Ecclesia spiritualis, et per "funes" conjunctio, et praedicatio ex illa tribu ad reliquas, et reliquarum ad illam; ac per "duodecim tribus Israelis" significantur omnia ecclesiae illius.