Apocalypse Explained (Whitehead) n. 465

Previous Number Next Number See English 

465. "Benedictio, gloria et sapientia." - Quod significet haec a Divino Vero quod procedit a Domino, in tribus caelis, constat ex significatione "benedictionis," quod sit receptio Divini Veri et inde fructificatio, unde felicitas et vita aeterna; (quod haec per "benedictionem" in Verbo intelligantur, videatur supra, n. 340;) ex significatione "gloriae," quod sit receptio Divini Veri in interioribus (de qua supra, n. 34, 288, 345); et ex significatione "sapientiae," quod sit receptio Divini Veri in intimis, nam inde sapientia: quod haec tria, "benedictio," "gloria" et "Sapientia" dicantur, est quia haec ab angelis trium caelorum dicta sunt (videatur supra, n. 462); ac receptio Divini Veri in ultimo seu primo caelo vocatur benedictio, receptio Divini Veri in medio seu secundo caelo vocatur gloria, ac receptio Divini Veri in intimo seu tertio caelo vocatur Sapientia. Quod autem dicatur, ut "benedictio, gloria et sapientia sit Deo in saecula saeculorum," significat ut sint in caelis ab Ipso, quoniam tunc benedictio, gloria et sapientia dicuntur esse Deo quando illa sunt apud illos qui in caelis sunt; illi enim sunt apud quos Divina benedictio, Divina gloria et Divina sapientia sunt; quod etiam Dominus docet apud Johannem, "In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei" (xv. 8);

et alibi, Pater, "Omnia tua mea sunt, et omnia mea tua, sed glorificatus sum in illis" (xvii. 10):

hoc simile est cum eo quod supra dictum est, "Ut salus sit Deo" (videatur supra, n. 460): quare apud antiquos solenne fuit dicere "Benedictus Deus," ac "Benedictio sit Deo," tum "Gloria et sapientia sit Deo;" per quod non intelligebant quod Ipsi sit benedictio, gloria et sapientia, quoniam Ipse est a quo omnis benedictio, gloria et sapientia; sed intelligebant ut illa sint ab Ipso apud omnes: ita loquebantur, ut illa soli Deo accepta ferrent, et nihil sibi, ac ut sic loquerentur a Divino et non a semet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church