Apocalypse Explained (Whitehead) n. 467

Previous Number Next Number See English 

467. "Et potentia et robur." - Quod significet omnipotentiam ex Divino Bono per Divinum Verum, constat ex significatione "potentiae et roboris," cum de Domino, quod sit omnipotentia; sed "potentia" dicitur de Divino Vero, ac "robur" de Divino Bono; inde per utrumque, "potentiam et robur," significatur omnipotentia per Divinum Verum ex Divino Bono. (Quod "potestas," cum de Domino, sit omnipotentia, videatur supra, n. 338; et quod omnis potentia sit veris ex bono seu bono per vers, et quod omnipotentia Domino sit ex Divino Bono per Divinum Verum, videatur etiam supra, n. 209. {2}333; et in opere De Caelo et Inferno, n. 228-233.) Propter conjugium veri et boni in singulis Verbi, dicitur et "potentia" et "robur;" alioqui suffecisset dicere unum: ita quoque in pluribus aliis locis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church