474. "Et dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex tribulatione magna." - Quod significet informationem, quod sint qui fuerunt in tentationibus, constat ex significatione "dixit mihi," quod sit informatio; et ex significatione "tribulationis" seu afflictionis "magnae," quod sint tentationes, de qua sequitur. Primum hic aliquid dicetur de tentationibus quas in mundo spirituali subeunt illi qui in falsis ex ignorantia sunt, de quibus hic agitur. Tentationes subeunt ibi illi solum qui in mundo bene vixerunt secundum religionem Suam, in qua fuerunt falsa doctrinae quae crediderunt; per tentationes enim discutiuntur falsa, et implantantur vera, et sic praeparantur ad caelum; omnes enim qui in caelum venturi sunt, in veris erunt; quare quamdiu in falsis sunt, in caelum venire non possunt. Causa est, quia Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, ac facit vitam angelorum qui ibi; quare falsa, quia opposita sunt veriS, et opposita destruunt, prius removenda sunt, et non removeri possunt quam per tentationes. (Quod tentationes illum usum praestent, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-201, ubi De Tentationibus actum est.) Quod in tentationes mittantur in mundo spirituali post vitam in corpore, est quia tentari non potuerunt in mundo propter falsa religionis, in qua fuerunt, regnantia ubivis. Sciendum est quod omnes illi salventur qui in tentationes mittuntur: mali autem, qui in falsis ex malo sunt, non tentantur, illis enim non implantari possunt vera; mala vitae eorum obstant; sed vera illis auferuntur, unde in meris falsis remanent, et tunc alte secundum quale mali ex quo falsum, demerguntur in infernum: verbo, illi qui in caelum venturi sunt, vastantur quoad falsa; et qui in infernum, vastantur quoad vera; hoc est, illis qui in caelum venturi sunt, auferuntur falsa; et illis qui in infernum venturi sunt, auferuntur vera; nam cum falsis non potest aliquis intrare caelum, nec cum veris infernum, quoniam vera ex bono faciunt caelum, ac falsa ex malo infernum. De tentationibus, quas subeunt illi apud quos falsa discutienda sunt, multis in locis in Verbo agitur, et imprimis apud Davidem, et vocantur "afflictiones," "tribulationes" et "vastationes;" sed illa loca huc afferre non opus est, quia absque illis sciri potest quod per "tribulationes" et "afflictiones," cum illae dicuntur de bonis, in spirituali sensu intelligantur tentationes.