Apocalypse Explained (Whitehead) n. 476

Previous Number Next Number See English 

476. "Et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni." - Quod significet implantationem Divini Veri a Domino, constat ex significatione "dealbare stolas," quod sit exuere falsa et induere vera, "album" enim et "albari" praedicatur de veris, ac "stolae" significant illa: (quod "album" et "albari" dicatur de veris, videatur supra, n. 196; et quod "stolae" significent vera in communi, etiam supra, n. 395 [a]:) ("dealbare stolas" dicitur, quia vestes illorum qui in falsis sunt, in mundo spirituali apparent obscurae et quoque maculosae, et vestes illorum qui in tentationibus sunt apparent squallidae; at vero ut primum ex tentationibus emergunt, quia tunc imbuti sunt Divinis veris, apparent super illis vestes albae et candidae absque maculis, ut quoque mox supra memoratum est; inde est quod per "Dealbaverunt stolas suas" significatur quod exuerint falsa et induerint vera:) et ex significatione "sanguinis Agni," quod sit Divinum Verum procedens a Domino (de qua supra, n. 329 [a-f]): et quia in tentationibus discutiuntur falsa et implantantur vera, ideo in genere per "Dealbarunt stolas suas in sanguine Agni" significatur implantatio Divini Veri a Domino. In sensu litterae Verbi, per "sanguinem Agni" intelligitur passio crucis; sed in sensu interno seu spirituali intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, nam per hoc purificatur homo a falsis et malis, hoc est, "dealbantur vestes." Passio crucis fuit ultima tentatio Domini, per quam plene subjugavit inferna et glorificavit Humanum suum; quibus peractis et completis Dominus misit Paracletum Spiritum Veritatis, per quem intelligitur Divinum Verum procedens ex Humano Ipsius glorificato (ut Ipse docet apud Johannem, cap. vii. 39, et alibi); per hoc, nempe Divinum Verum, dum recipitur, reformatur et regeneratur homo a Domino et salvatur, non autem per emissionem sanguinis super cruce. (De qua re plura videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293, 294; et in Collectis ex Arcanis Caelestibus ibi.) Hoc quoque constare potest ex eo, quod vestes angelorum ex albo et candido nitentes appareant non ex fide et cogitatione de sanguine Domini super cruce, sed ex Divino Vero a Domino apud illos; nam, ut supra dictum est, vestes illorum sunt omnes secundum vera apud illos; nec licet alicui angelo cogitare de passione Domini, sed de glorificatione Ipsius, et de receptione Divini ab Ipso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church