482. [Vers. 17.] "Quoniam Agnus, qui in medio throni, pascet eos." - Quod significet quod Dominus e caelo instruet illos, constat ex significatione "Agni," quod sit Dominus quoad Divinum Verum (de qua supra, n. 297, 343, {2}464); ex significatione "throni," quod sit caelum (de qua etiam supra, n. 253 [a]); "in medio throni" significat in universo caelo, nam "in medio" significat in omnibus et singulis seu in toto (videatur supra, n. 213); et ex significatione "pascere," quod sit instruere (de qua sequitur): ex his constat quod per quod "Agnus, qui in medio throni, pascet eos," significetur quod Dominus e caelo instruet illos. Hic dicitur quod "Agnus, qui in medio throni, pascet eos," et supra quod "Sedens super throno habitabit super illis;" ex quibus manifeSte patet quod per utrumque "Sedentem super throno" et per "Agnum in medio throni" intelligatur Dominus; sed quod per "Sedentem super throno intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum in medio throni" Dominus quoad Divinum Verum; nam "habitare," quod dicitur de Sedente super throno, praedicatur de bono (videatur supra, n 470); et "pascere," quod dicitur de Agno, praedicatur de veris, "pascere" enim significat instruere in veris.
[2] In Verbo Veteris Testamenti pluries dicitur "Jehovah" et "Deus," tum "Jehovah" et "Sanctus Israelis," ac per utrumque intelligitur solus Dominus; per "Jehovam" Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Deum," tum per "Sanctum Israelis," Dominus quoad Divinum Verum; ita dicitur propter conjugium Divini Boni ac Divini Veri in singulis Verbi. Quod "pascere" significet instruere, constare potest absque ulteriore expositione, quoniam in usu receptum est ex Verbo dicere "Pastor" de illis qui docent, et "Grex" de illis qui discunt; sed quod ita dicantur, [causa] nondum est {1}nota, quare dicetur. In caelo ubi omnia repraesentativa sunt quae coram oculis apparent, repraesentant enim sub apparentia naturali spiritualia quae angeli cogitant et quibus afficiuntur, ita sistuntur cogitationes et affectiones illorum coram oculis illorum in formis quales sunt in mundo, seu in formis naturalium similibus, et hoc ex correspondentia quae a Domino facta est inter spiritualia et naturalia (de qua correspondentia multis in locis actum est; et in opere De Caelo et Inferno n. 87-102, et n. 103-115). Ex correspondentia illa est quod in caelo appareant greges ex ovibus, agnis et capris, pascentes in viretis et quoque in hortis; quae apparentiae existunt ex cogitationibus illorum qui in bonis et veris ecclesiae sunt, et ex illis intelligenter et sapienter cogitant. Inde nunc est quod in Verbo toties dicatur "grex," tum quoque "pascuum," "pascere" et "pastor;" Verbum enim in littera est ex talibus quae coram oculis in caelo apparent, per quae significantur spiritualia quae correspondent.
[3] Quoniam notum est in ecclesia quod "pascere" significat instruere, "pascuum" instructionem, et "pastor" instructorem, velim solum aliqua loca inde absque ulteriore explicatione afferre, ubi "pascere" et "pascuum" nominantur: - Apud Esaiam, "Pascent greges tui in die illo in prato lato" (xxx. 23); apud eundem, "Ut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos,...lactantes leniter ducet" (xl. 11); apud eundem, "Dicet vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum" (xlix. 9); apud Jeremiam, "Contra pastores pascentes populum meum, vos dispersistis gregem meum;....propter maledictionem luget terra, exaruerunt pascua deserti" (xxiii. 2, 10); apud eundem, "Pascet" Israel "in Carmele et Baschane" (l. 19); apud Ezechielem, "Ego quaeram gregem meum, et perquiram eos,....pascam eos super montibus Israelis, in alveis et in omnibus habitationibus terrae; in pascuo bono pascam eos, et in montibus altitudinis Israelis erit caula eorum; ibi cubabunt [in] caula bona, et pascuum pingue pascent super montibus Israelis" (xxxiv. 11, 13, 14); apud Hoscheam, "Novi {1}te in deserto, in terra siccitatis; cum pascuum eorum...." (xiii. 5, 6); apud Joelem, "Perplexa sunt armenta bovis, eo quod non pascuum illis, et greges pecudum desolati sunt" (i. 18); apud Micham, Ex Bethlechem Ephrataea exibit,...."qui stabit et pascet in robore Jehovae" (v. 1, 3 [B.A. 2, 4]); apud eundem, "Pasce populum tuum virga tua, gregem hereditatis tuae; ....pascant in Baschane et in Gileade" (vii. 14); apud Zephaniam, "Reliquiae Israelis....pascent, et requiescent" (iii. 13); apud Davidem, "Jehovah Pastor meus, non carebo, in pascuis herbae cubare faciet me" (Ps. xxiii. 1, 2):
apud eundem, Dominus "elegit Davidem,...a post lactantes adduxit eum ad pascendum Jacobum populum suum, et Israelem hereditatem suam, qui pavit eos in integritate cordis sui" (Ps. lxxviii. 70-72); apud eundem, Jehovah "fecit nos,....populum suum, et gregem pascui sui;" [vel juxta Keri] "ideo nos populus Ejus, et grex pascui Ejus" (Ps. c. 3); apud Johannem, Jesus dixit Petro, "Amasne Me?" Dixit quod amet; dixit ei, "Pasce agnos meos:" secundo dixit, "Pasce oves meas; et quoque tertio dixit, "Pasce oves meas" (xxi. 15-17): et in plurimis aliis locis, in quibus "pascere" etiam significat instruere in veris, et "pascuum" vera quibus instruuntur.