Apocalypse Explained (Whitehead) n. 486

Previous Number Next Number See English 

486. [Ver. 1.] "Et cum aperuit sigillum septimum." - Quod significet praedictionem de ultimo statu ecclesiae, constat ex significatione "aperire sigillum," quod sit praedictio et manifestatio de successivis statibus ecclesiae (ut supra, n. 352. 361, 369, 378, 390, 399); et ex significatione "septimi," quod sit plenum et consummatum (de qua supra, n. 257, 299), inde quoque ultimum, nam quod plenum et consummatum est, hoc quoque ultimum est. Ultimus status ecclesiae est quando non verum quia non bonum, seu quod idem, quando non fides quia non charitas; (quod tunc ultimus status ecclesiae sit, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39;) quid in hoc statu factum est, in nunc sequentibus praedicitur.

[2] Id quod factum est, et hic praedicitur, factum est in mundo spirituali ante judicium; nam similis status ecclesiae tunc in mundo spirituali fuit qui in mundo naturali, sed sub alia specie. In mundo spirituali sunt societates, quae distinctae sunt secundum affectiones boni et veri et earum varietates, in quas distincte venit quisque post mortem secundum suam affectionem; non autem in mundo naturali: et quia ita distincti sunt in mundo spirituali, ideo ibi apparet ecclesia qualis est in terris, et quoque ecclesia utrobivis unum agit per correspondentias. Quando in mundo spirituali ultimus status ecclesiae fuit, tunc omnia haec peracta sunt quae in nunc sequentibus praedicuntur; quorum aliqua in sequentibus memoranda sunt, quia visa sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church