Apocalypse Explained (Whitehead) n. 489

Previous Number Next Number See English 

489. [Vers. 2.] "Et vidi septem angelos, qui coram Deo steterunt." - Quod significet omnes caelos interius et arctius conjunctos Domino. constat ex significatione "septem angelorum," quod sint omnes caeli; per "septem" enim significantur omnes et omnia (videatur supra, n. 257, 299), et per "angelos" significantur caeli (etiam supra, n. 90, 302, 307); et ex significatione "stare coram Deo," quod sit conjuncti esse Domino (de qua supra, n. 462, 477). Cur per "septem angelos, qui steterunt coram Deo," significetur quod nunc omnes caeli interius et arctius conjuncti essent Domino, in sequenti articulo explicabitur.

[2] 489a. "Et datae sunt illis septem tubae." - Quod significet ex illis influxum, et inde mutationes status et separationes, constat ex significatione "tubae" seu "buccinae," quod sit Divinum Verum revelandum et revelatum clare et manifeste (de qua supra, n. 55, {1}262); hic influxus Divini Boni et Veri per caelos a Domino, nam per illum influxum factae sunt omnes mutationes et separationes, de quibus in sequentibus agitur: nam quoties angelus tuba clanxit, describitur mutatio, et facta est separatio; quapropter per "clangere tuba" in sequentibus significatur influxus.

[3] Quod omnes mutationes status ac separationes malorum a bonis, ac vicissim, quae ante judicium, et quando judicium, exstiterunt, factae sint per influxum Divini Boni et Veri interiorem, intensiorem et remissiorem e caelo a Domino, supra (n. 413 [a], 418 [a], 419 [a], 426) dictum et ostensum est; tum quomodo is fit, et qualis inde effectus resultat: hoc significatur per quod "angelus impleverit thuribulum igne altaris, et projecerit in terram" (vers. 5), et dein per quod "angeli clanxerint." Hoc quia fit a Domino per caelos, ideo Dominus Sibi caelos prius conjunxit interius et arctius, nam alioqui imminuisset etiam caelis periculum; quare hoc significatur per quod "septem angeli steterint coram Deo;" "stare coram Deo" est Ipsi conjungi; et cum Ipsi conjunguntur interius et arctius, tunc separantur illi apud quos non aliquod spirituale bonum est: nam spirituale bonum solummodo conjungit, et non aliquod bonum externum seu naturale quod non suam essentiam et inde existentiam ducit ex bono spirituali.

[4] Quod mali separentur a bonis, quando Dominus interius et arctius conjungit angelos per influxum fortem in eorum bonum spirituale et per id in interiora malorum, capi potest ab illis qui in aliqua intelligentia sunt; per illum enim influxum aperiuntur etiam interiora apud malos qui modo simulaverunt bonum in externis, quibus apertis manifestantur mala et falsa quae interius latent; ex causa quia illis nullum spirituale bonum, et externum bonum absque spirituali bono est modo bonum apparens, in se simulatum et hypocriticum: hoc quod tale sit, non apparet priusquam interiora reclusa et aperta sunt. Spirituale bonum formatur apud hominem a Domino per vera et per vitam secundum illa; at externum bonum separatum ab interno spirituali, formatur per moralem vitam quae pro fine habet se et mundum, seu honores, lucra et jucunda carnis; quae sola si spectantur, nihili aestimantur Divina vera, nisi modo ut media ad aucupandum famam, quae solum pro fine habet externa illa quae memorata sunt. (Sed de Interno Bono et Externo Bono apud bonos, et de illis apud malos, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 36-53.) Haec praemissa sunt propter intellectum sequentium. (Sed videantur etiam quae supra de hac re, in locis supracitatis, n. 413 [a], 418 [a], 419 [a], 426, dicta et ostensa sunt.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church