Apocalypse Explained (Whitehead) n. 504

Previous Number Next Number See English 

504. Hactenus ostensum est quid significatur per "grandinem;" superest etiam ut ostendatur quid significatur per "ignem." Per "ignem" in Verbo significatur bonum amoris caelestis, ac per "flammam" bonum amoris spiritualis; in oppoSito autem sensu per "ignem" significatur malum oriundum ex amore sui, ac per "flammam" malum oriundum ex amore mundi. Sciendum est quod omnia bona quaecunque sunt, suam existentiam ducant ex amore caelesti et ex amore spirituali; et quod omnia mala quaecunque sunt, suam existentiam ducant ex amore sui et ex amore mundi; et quia amor in utroque sensu per "ignem" in Verbo significatur, ideo etiam omne bonum et omne malum, quae ex amoribus illis binis existunt. Quoniam in Verbo "ignis" dicitur et de caelo et de inferno, et adhuc ignotum est quod amor per "ignem" ibi significetur, velim plura loca e Verbo afferre, ut in lucem mittatur quod per "ignem" in bono sensu ibi intelligatur amor caelestis, et in malo sensu amor infernalis.

[2] Quod per "ignem" in Verbo significetur amor caelestis patet primum ex significatione "ignis altaris," quod sit amor caelestis, seu amor in Dominum (videatur supra, n. 496); et quod similiter "ignis" non altaris, constare potest ex sequentibus locis: - Apud Ezechielem, "Vidi cum ecce ventus procellae venit ex septentrione, nubes magna, et ignis in se ipsum se recipiens, cui splendor circumcirca, et quasi species prunae {1}in medio ignis: et e medio ejus similitudo quatuor animalium:.... aspectus animalium sicut prunae ignis {2}ardentes juxta aspectum lampadum; idem incedens inter animalia; ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur..... Supra expansum, quod super capite eorum, erat..... similitudo throni, super quo aspectus hominis;.... et vidi sicut speciem prunae juxta speciem ignis intra {2}illam circumcirca, ab aspectu lumborum Ejus et sursum, et ab aspectu lumborum Ejus et deorsum Vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca" (i. 4, [5,] 13, 26, 27; cap. {4}viii. 2):

per "cherubos," qui visi sicut animalia, intelligitur Dominus quoad Divinam providentiam, et quoad custodiam ne adeatur nisi quam per bonum amoris; et quia ipsa custodia est in caelis, ac praecipue in caelo intimo seu tertio, ideo quoque hoc caelum per "cherubos" significatur (videatur supra, n. 152, 277, 313, 322, 362,462): et quia tertium caelum imprimis per illos significatur, ac Dominus est supra caelos, ideo quoque visus est Dominus "super throno, supra cherubos:" quod itaque "ignis" visus sit in medio cheruborum, cui splendor circumcirca, et ex quo fulgur, et quoque circa thronum, et a lumbis Sedentis super illo sursum et deorsum, significet Divinum Amorem caelestem, patet; nam Ipse Dominus est Divinus Amor, et quicquid procedit ex Domino procedit ex Divino Ipsius Amore; hic itaque est "ignis" cui splendor circumcirca.

[3] Similiter apud Danielem, "Venit ad Antiquum dierum... vestis Ejus sicut nix alba, et crinis capitis Ejus sicut lana munda; thronus Ejus flamma ignis, rotae Ejus ignis ardens; flumen ignis emanans et exiens ex illo" (vii. [13,] 9, 10):

per "Antiquum dierum" etiam intelligitur Dominus; per "Filium hominis" ibi Dominus quoad Divinum Verum, et per "Antiquum dierum" Dominus quoad Divinum Bonum seu Divinum Amorem, qui "Antiquus dierum" dicitur ex tempore antiquissimo, quando ecclesia caelestis erat, quae in amore in Dominum fuit: illa ecclesia, et caelum ex illis qui inde fuerunt, intelligitur per "thronum," qui sicut "flamma ignis;" per "rotas" autem, quae sicut "ignis ardens," significatur doctrina amoris caelestis; ipse Divinus Amor procedens ex Domino significatur per "ignem emanantem et exeuntem a coram Ipso."

[4] Memoratur etiam a Daniele quod ei visus sit "Vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus Ejus sicut Tharschisch, et facies Ejus sicut aspectus fulguris, et oculi Ejus sicut faces ignis; et brachia et pedes Ejus sicut splendor aeris levigati" (x. 5, 6). Quod Dominus fuerit qui ita visus Danieli, constare potest ex Apocalypsi, ubi Dominus coram Johanne paene similiter repraesentatus est, de Quo ita, "In medio septem candelabrorum similis Filio hominis,.... circumcinctus ad ubera zona aurea; caput Ipsius et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, et oculi Ejus sicut flamma ignis; pedes Ejus similes chalcolibano quasi in camino igniti facti;.... aspectus Ejus sicut sol" (i. 13-16; cap. ii. 18):

ex descriptione paene simili "Filii hominis" visi Johanni in medio septem candelabrorum, ac "Viri induti linteis," tum "Antiqui dierum" visi Danieli, patet quod sit Dominus qui utrique visus est; quod "facies Ipsius visa sit sicut fulgur, et oculi sicut flamma ignis, significat Divinum Domini Amorem; facies enim apud hominem est imago repraesentativa affectionis quae amoris ejus; et oculi imprimis, nam ex illis amor elucet, scintillant enim inde sicut ex igne.

[5] Etiam de Sedente super Equo albo dicitur quod Oculi Ipsius visi sint sicut flamma ignis (Apoc. xix. 12):

quod sit Dominus quoad Verbum qui ibi repraesentatus est sedens super Equo albo, constat, nam dicitur quod Sedens super Equo albo appelletur "Verbum Dei," et quod sit "Rex regum, et Dominus dominorum." Quoniam per "ignem" significatur Divinus Amor, ideo Dominus Visus est Mosi super Monte chorebo in rubo in igne (Exod. iii. 1-3):

ac ideo quoque Dominus visus est Mosi et universo populo Israelitico, cum descenderet super Montem Sinai, "in igne;" de quo ita apud Mosen, "Mons Sinai totus fumabat, propterea quod descendit super eum Jehovah in igne, adeo ut ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis" (Exod. xix. 18; Deutr. iv. 36):

per "ignem" visum etiam ibi repraesentatus est Divinus Amor.

[6] Quoniam "ignis" in supremo sensu significat Divinum Amorem Domini, ideo mandatum est ut ignis jugiter arderet super altari, et quod ex illo igne sumeretur ad suffitus: ex hoc erat quod apud Graecos et Romanos inter religiosa eorum fuerit ignis perpetuus, cui praeerant Virgines Vestales; quod etiam illi coluerint ignem ut sanctum, duxerunt ab Ecclesiis Antiquis, quae fuerunt in Asia, quarum omnia cultus repraesentativa erant. Quoniam "ignis" in supremo sensu significat Divinum Amorem, ideo quoque in Tentorio conventus positum erat candelabrum in quo septem lucernae, quae jugiter arderent; de quo ita apud Mosen, "Praecipe filiis Israelis ut adferant ad te oleum olivae [purum] contusum pro candelabro, ad ascendere faciendum lucernas jugiter:.... ordinabit illud Aharon a vespera usque ad mane coram Jehovah jugiter:.... super candelabro mundo ordinabit lucernas coram Jehovah jugiter" (Levit. xxiv. 2-4): (Et de ipso candelabro, Exod. xxv. 31 ad fin.; cap. xxxvii. 17-24; cap. xi. 24, 25: Num. viii. 2-4:) Simile significatur per "septem lampades ignis" ardentes coram throno Dei (Apoc. iv. {1}5):

sed per "ignem altaris" significabatur Divinus Amor caelestis; et per "ignem candelabri," qui erat flamma, significabatur Divinus Amor spiritualis. Inde etiam est quod per "oleum" ex quo ignis flammae in lucernis candelabri significetur Divinus Amor;

ita per "oleum" quod quinque virgines prudentes habebant in lampadibus, et quod quinque virgines stultae non habebant (Matth. {1}xxv. 1-12).

[7] Per "ignem" etiam significatur Divinus Amor Domini, apud Evangelistas, Johannes dixit, "Ego baptizo aqua...., at" Jesus "baptizabit spiritu sancto et igne" (Matth. iii. 11; Luc. iii. 16):

"baptizare spiritu sancto et igne" significat regenerare hominem per Divinum Verum et Divinum Bonum Amoris ab Ipso; "spiritus sanctus" est Divinum Verum procedens a Domino, et "ignis" est Divinus Amor ex quo.

[8] Simile quod significatur per "ignem," etiam significatur per "focum" apud Esaiam, Jehovah" cui focus in Zione, et clibanus Illi in Hierosolyma" (xxxi. 6):

"cui focus in Zione" dicitur, quia per "Zionem" significatur ecclesia in qua amor caelestis; et "clibanus in Hierosolyma," quia per "Hierosolymam" significatur ecclesia in qua verum doctrinae; amor caelestis est respective focus, et verum doctrinae sicut clibanus in quo parantur panes.

[9] Quia bonum amoris per "ignem" significatur, et cultus ex bono amoris per "holocausta" repraesentatus est, ideo ignis e caelo quandoque demissus est, et consumpsit holocaustum; ut dum holocaustum fiebat pro expiatione populi, de quo ita apud Mosen, Quo facto "exivit ignis a coram Jehovah, et comedit super altari holocaustum et adipes; et vidit universus populus, et applauserunt, et ceciderunt super facies suas" (Levit. ix. 24);

similiter Quod ignis e caelo comederit holocastum Eliae, et ligna et lapides, et pulverem, et quod lamberit aquas quae circum in aquaeductu ( [1 Reg.] xviii. 38);

per hunc "ignem " etiam significabatur Divinus Amor, et inde acceptatio cultus ex bono amoris. Pariter per ignem qui ascendit de petra, et comedit carnem et azyma, quae Guideon apportavit angelo Dei (Judic. vi. 21). Divinus etiam Amor significabatur per Quod pecus assaretur igne, et non coqueretur aquis, et quod residuum ad mane combureretur igne (Exod. xii. 8, 9 [,10]). (Explicatio horum versuum videatur in Arcanis Caelestibus n. 7852-7861.)

[10] Divinus etiam Amor Domini significabatur per ignem in quo Dominus praeivit filiis Israelis in deserto, quando proficiscebantur; tum per ignem super Tentorio conventus tempore noctis, de quibus ita apud Mosen, "Jehovah ibat coram illis interdiu in columna nubis, ad ducendum illos via, et noctu in columna ignis ad lucendum illis;.... nec recedebat columna nubis interdiu, nec columna ignis noctu coram populo" (Exod. xiii. 21,22; Num. ix. 15-23; Deutr. i. 33);

et alibi, "Quod nubes Jehovae esset super habitaculo interdiu, et ignis noctu in eo, in oculis omnis domus Israelis, in omnibus profectionibus eorum" (Exod. xl. 38; Psalm. cv. 32,39):

quod "nubes interdiu apparuerit, et ignis noctu," repraesentabat custodiam caeli et ecclesiae a Domino; per Tabernaculum enim repraesentabatur caelum et ecclesia, per nubem et ignem custodia; "dies" enim, quando nubes erat, significabat Divinum Verum in luce, et "nox" Divinum Verum in umbra; ne laederentur a nimia luce custodiebantur per nubem, et ne laederentur a nimia umbra custodiebantur per ignem lucentem.

[11] Quod haec repraesentata fuerint per illa, constare potest apud Esaiam, "Creabit Jehovah super omne habitaculum Montis Zionis et super convocationes ejus nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum; et Tabernaculum erit in umbram interdiu ob ardorem, ac in refugium et latibulum contra inundationem et pluviam" (iv. 5, 6):

per "habitaculum Montis Zionis" significatur bonum ecclesiae caelestis, et per "convocationes ejus" significantur vera illius boni; custodia ne laedatur a nimia luce et a nimia umbra, significatur per "nubem interdiu," ac per "fumum et splendorem ignis flammae noctu;" quare dicitur, quod "super omni gloria obtegumentum," et quod "tabernaculum erit in umbram interdiu ob ardorem:" ne ex nimia luce et ex nimia umbra falsa irrumpant, significatur per quod "erit in refugium et latibulum contra inundationem et pluviam;" "inundatio et pluvia" est irruptio falsorum.

[12] Apud Sachariam, "Ego ero" Hierosolymae "murus ignis circumcirca, et in gloria ero in medio ejus" (ii. 9 [B.A. 5]):

"murus ignis" significat tutelam per Divinum Amorem, illum enim inferna non aggredi possunt; "gloria" in medio ejus est inde Divinum Verum in luce undequaque. Quoniam "ignis" significabat Divinum Amorem, ideo etiam holocausta vocabantur "Ignita Jehovae," ac "ignita odoris quietis Jehovae" (Exod. xxix. 18: Levit i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9, 10, 11; cap. iii. 5, 16; cap. iv. 35; cap. v. 12; cap. {1}vii. 30; cap. xxi. 6: Num. xxviii. 2: Deutr. xviii. 1):

per quod significabatur quod accepta propter repraesentationem cultus ex bono amoris; holocausta illum cultum repraesentabant, quia in illis integrae pecudes igne adolebantur et consumebantur.

[13] Quoniam Verbum est ipsum Divinum Verum unitum Divino Bono, nam ubivis inibi est conjugium Boni et Veri, Ideo Elias visus est ascendere in caelum per currum igneum et equos igneos (2 Reg. ii. 11);

Et ideo circum Elisaeum visus est mons plenus equis et curribus igneis (2 Reg. vi. 17);

nam per Eliam et Elisaeum repraesentabatur Dominus quoad Verbum; inde per "currum" significabatur doctrina e Verbo, et per "equos" intellectus Verbi.

[14] Quod "ignis" significet amorem, patet etiam apud Davidem, Jehovah "facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem" (Ps. civ. 4):

quod faciat "angelos spiritus" significat quod recipientes Divini Veri, proinde Divina vera; et quod faciat "ministros suos ignem flammantem" significat quod recipientes Divini Boni, proinde Divina bona; (quod per "angelos" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, ac in sensu respectivo intelligantur recipientes Divini Veri a Domino, videatur supra, n. 130, 200, 302; et quod per "ministros" significentur recipientes Divini Boni, quod est Divini Amoris, etiam supra, n. 155;) inde patet quod per "ignem flammantem" significetur bonum amoris. Quod "ignis" significet amorem, est quia Dominus apparet in caelo angelico ex Divino Amore ut Sol, ex quo Sole procedit calor et lux, et in caelis calor ex Domino ut Sole est Divinum Bonum Amoris, et lux ex Domino ut Sole est Divinum Verum; inde est quod "ignis" in Verbo significet bonum amoris, et "lux" verum ex bono. (Quod Dominus appareat in caelo angelico ut Sol ex Divino Amore, videatur in opere De Caelo et Inferno n. 116-125; et quod Lux ex illo Sole sit Divinum Verum, et Calor ex illo Sole sit Divinum Bonum, n. 126-140; tum n. 567, 568, ibi.) Ex correspondentia ignis et amoris est, quod in communi sermone dicatur "incalescere," "incendi," "flagrare," "effervescere," "ignescere," et similia, cum loquela est de affectionibus quae amoris: etiam homo ex amore quocunque secundum gradum ejus incalescit.

[15] Haec de significatione "ignis" in Verbo, ubi is attribuitur Domino, ac ubi dicitur de caelo et ecclesia. At ubi "ignis" in Verbo dicitur de malis ac de infernis, tunc is significat amorem sui et mundi, et inde omnem affectionem malam et cupiditatem, quae cruciat impios post mortem in infernis. Causa quod "ignis" haec opposita significet, est quia Divinus Amor, quando e caelo descendit, ac in societates ubi mali sunt illabitur, vertitur in amorem Divino Amori contrarium, ac inde in varios ardores cupiditatum et concupiscentiarum, et sic in mala omnis generis; et quia mala poenas mali secum ferunt, etiam in cruciatus. Ex conversione illa Divini Amoris in infernalem amorem apud malos, apparent inferna, ubi amores sui et mundi et ubi odia et vindictae regnant, sicut in incendio, tam intus quam circum circa; tametsi a diabolica turba, quae inibi est, non percipitur aliquod igneum: immo ex amoribus illis apparet turba, quae in talibus infernis, facie inflammata et rubente sicut ab igne.

[16] Haec itaque sunt quae significantur per "ignem" in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Ardebit sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedet, et incendet implexa silvae, ut elevent se elatione fumi:.... et factus est populus cibus ignis; vir fratri suo non parcent" (ix. 17, 18 [B.A. 18, 19]);

apud eundem, "Omnis populus.... erit in combustionem, cibum ignis" (ix. 4 [B.A. 5]);

apud eundem, Assyrii, "concipite quisquilias, parite stipulam, spiritum vestrum, ignis comedet vos; ita erunt populi combusti in calcem; spinae excisae quae igne succenduntur; .... quis manebit nobis igne comedente? quis manebit nobis focis aeternitatis?" (xxxiii. 11, 12, 14:) per "Assyrios" intelliguntur qui ex falsis et fallaciis ratiocinantur contra vera et bona ecclesiae ex propria intelligentia, ita ex amore sui; illi hic describuntur.

[17] Apud eundem, In die vindictae Jehovae.... "convertentur torrentes terrae in picem, et pulvis ejus in sulphur; et erit terra in picem ardentem, noctu et diu non exstinguetur; in aeternum ascendet fumus ejus" (xxxiv. 8-10);

apud eundem, "Facti sunt sicut stipula, ignis combussit eos; non {1}eripiunt animam suam e manu flammae" (xlvii. 14);

apud eundem, "Ecce omnes vos accendetis ignem, succingitis vos scintillis, ite in focum ignis vestri, et in scintillas quas incendistis" (|l|. 11):

apud eundem, "Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur" (lxvi. 24);

apud Ezechielem, "Dabo te in manum virorum ardentium,.... igni eris in cibum" ({2}xxi. 36, 37 [B.A. 31, 32]);

apud Davidem, "Pones eos sicut clibanum ignis tempore irae tuae,.... et comedet eos ignis" (Ps. xxi. 10 [B.A. 9]);

apud eundem, "Obruant" impios "prunae, ignis dejiciat eos in foveas, non resurgant" (Ps. cxl. 11 [B.A. 10]);

apud Matthaeum, "Omnis arbor non faciens fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur Purgabit aream suam, colliget triticum suum in horrea, paleam autem comburet igne inexstinguibili" (Matth. iii. 10, 12; Luc. iii. 9, {1}17);

apud eundem, "Quemadmodum.... comburuntur zizania igne, sic erit in consummatione saeculi" (xiii. {4}40);

apud eundem, "Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem; et mittent eos in caminum ignis" (xiii. 41, 42, 50);

apud eundem, Dixit illis a sinistris, "Discedite a Me, maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus" (xxv. 41);

apud eundem, "Qui dixerit fratri suo, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis" (v. 22; pariter cap. xviii. 8, 9: Marc. ix. 45, 47);

apud Lucam, Dives in inferno dixit, "Pater Abraham,... mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in flamma hac" (xvi. 24);

apud eundem, "Cum egressus est Lothus e Sodoma, pluit igne et sulphure e caelo, et perdidit eos..; juxta hoc fiet quo die Filius hominis revelabitur" (xvii. 29, 30);

in Apocalypsi, "Si quis bestiam adorat,.... bibet ex Vino irae Dei,.... et cruciabitur igne et sulphure" (xiv. [9,] 10);

alibi, Bestia et pseudopropheta "vivi conjecti sunt.... in stagnum ignis ardens sulphure" (xix. 20);

alibi, "Diabolus....conjectus est in stagnum ignis et sulphuris" (xx. 10);

alibi, "Mors et infernus ejecti sunt in stagnum ignis;.... et qui non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (xx. 14, 15);

et alibi, "Infidelibus,.... homicidis, scortatoribus, incantatoribus, idololatris, et.. mendacibus, pars erit in stagno ardente igne et sulphure" (xxi. 8). In his locis per "ignem" significatur omnis cupiditas quae est amoris mali, et ejus poena, quae est cruciatus. His adjiciantur quae allata sunt in opere De Caelo et Inferno (n. 566-575), ubi ostensum est quid ignis infernalis et quid stridor dentium.

[18] In superiori articulo, ubi actum est de grandine, dictum est quod Divinum e caelo descendens in inferiore sphaera, ubi mali sunt, contrarium effectum sistat quam in ipso caelo; quod nempe in caelo vivificet et conjungat, at in inferioribus, ubi mali sunt; mortificet et disjungat: ex causa quia influxus Divinus e caelo apud bonos aperit spiritualem mentem, et ad recipiendum adaptat; apud malos autem, quibus non aliqua mens spiritualis est, aperit interiora mentis naturalis eorum, ubi resident mala et falsa; unde illis tunc aversatio ad omne bonum caeli, et odium contra vera, ac concupiscentia ad omne facinus, inde separatio eorum a bonis, et mox damnatio. Influxus ille apud bonos, de quo nunc dictum est, apparet in caelis ut ignis vivificans, recreans et conjungens; infra autem apud malos apparet ille ut ignis consumens et vastans.

[19] Quia talis effectus est Divini Amoris defluentis e caelo, ideo in Verbo toties tribuitur Jehovae, hoc est, Domino, ira et excandescentia; ira ex igne et excandescentia ex aestu ignis; ac quoque dicitur "ignis irae Ejus," et quod sit "ignis consumens," praeter similia plura; quae dicuntur non ex eo quod ignis procedens ex Domino sit talis, est enim in sua origine Divinus Amor, sed quod fiat talis apud malos, qui irascuntur et excandescunt ex influxu ejus. Quod ita sit, constare potest ex igne qui apparuit super Monte Sinai, quando Dominus super illum descendit et promulgavit Legem; qui ignis, tametsi in sua origine fuit Divinus Amor, ex quo Divinum Verum, usque apparuit populo Israelitico sicut ignis consumens, coram quo valde trepidabant (Exod. xix. 18; cap. xx. 15 [B.A. 18]: Deutr. iv. 11, 12, 15, {1}33, 36; cap. v. 5, 19-21, [22,] 23 [B.A. 5, 22-26]); ex causa quia apud populum Israeliticum non erat aliquod internum spirituale, sed internum naturale, quod omnis generis malis et falsis scatuit; et Dominus apparet cuivis secundum quale ejus. (Quod filii Jacobi tales fuerint, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.)

[20] Inde est quod Jehovah, hoc est, Dominus, in Verbo dicatur "ignis consumens," ut in his locis:

"Jehovah Deus est ignis consumens" (Deutr. iv. 24);

apud Esaiam, "Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella currus Ejus.... in flammis ignis; nam in igne Jehovah disceptabit, et in gladio suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae" (lxvi. 15, 16);

apud eundem, "Visitaberis.... cum flamma ignis comedentis" ({5}xxix. 6);

apud eundem, "In indignatione irae" Jehovae, "et flamma ignis comedentis, dispersione, inundatione, et lapide grandinis" (xxx. 30);

apud Davidem, "Ascendit fumus ex naso Ejus, et ignis ex ore Ejus comedit; prunae arserunt ex;.... a splendore ante Ipsum nubes transierunt, grando et prunae ignis; tonavit e caelis Jehovah, et Altissimus dedit Vocem suum, grandinem et prunas ignis" (Ps. xviii. 9, 13, 14 [B.A. 8, 12, 13]);

apud eundem, "Veniet Deus noster et [non] tacebit, ignis coram Ipso comedet" (Ps. |l|, 3);

apud eundem, Jehovah "pluet super impios, laqueos, ignem et sulphur" (Ps. xi. 6);

apud Ezechielem, "Dabo facies meas contra illos, ut tametsi ex igne exiverint, ignis tamen comedet eos,... et terram dabo devastationem, quia praevaricati sunt praevaricationes" (xv. 4, 6-8);

apud Mosen, "Ignis accensus est in ira mea, et ardebit usque ad infernum infimum, et comedet terram proventumque ejus; et inflammabit fundamenta montium "(Deutr. xxxii. 22). Talia apparent in mundo spirituali, quando Divinum Bonum et Verum e caelo descendit versus inferiora ibi, ubi mali sunt qui separandi a bonis et dispergendi; ex apparentiis ibi illa dicta sunt. Et quia ignis descendens e caelis, qui in sua origine est Divinus Amor, receptus a malis ibi fit ignis consumens, ideo talis ignis in Verbo praedicatur de Jehovah. Ignis infernalis nec aliunde est quam mutatio Divini Amoris in amores malos ac in diras cupiditates malefaciendi et nocendi.

[21] Hoc quoque repraesentatum est per Quod ignis e caelo delapsus consumpserit Sodomam et Gomorrham (Gen. xix. 24);

Quod ignis consumpserit Nadab et Abihu, filios Aharonis, quia suffiverunt igne alieno (Levit. x. 1, seq.):

per "suffitum ex igne alieno" significatur cultus ex alio amore quam Domini: tum Quod ignis consumpserit extremitatem castrorum filiorum Israelis, propter concupiscentias eorum (Num. xi. 1-3). Simile representatum est per quod Aegyptii in Mari Suph perierint, quando Jehovah prospexit ex columna ignis et nubis ad castra eorum (Exod. xiv. 24-27):

quod ille ignis in sua origine fuerit Divinus Amor lucens coram filiis Israelis in profectionibus eorum, et super Tabernaculo tempore noctis, supra in hoc articulo ostensum est; at usque aspectus inde a Jehovah prorsus conturbavit et destruxit castra Aegyptiorum.

[22] Quod ignis e caelo descendens apparuerit consumere malos in mundo spirituali, constat ex Apocalypsi, ubi id visum est Johanni; dicit enim Quod descenderit ignis e caelo et consumpserit Gogum et Magogum, et turbam eorum (xx. 9; Ezech. xxxviii. 22):

"consumere" ibi significat dispergere et conjicere in infernum. Inde quoque dicitur apud Esaiam, "Erit Lux Israelis in ignem, et Sanctus ejus in flammam, quae accendet et comedet vepretum et senticetum ejus in die uno" (x. 17):

per "vepretum et senticetum" significantur mala et falsa doctrinae ecclesiae; destructio illorum per Divinum Verum descendens e caelo, significatur per quod "Lux Israelis erit in ignem, et Sanctus ejus in flammam."

[23] Quoniam per "ignem" in opposito sensu; seu respective ad malos, proprie significatur amor sui, ac per "flammam" amor mundi, ideo etiam per "ignem" significatur omne malum, sicut inimicitia, odium, vindicta, et plura alia, nam omnia mala ex binis illis originibus scaturiunt (videatur Doctrina Novae Hierosolymae n. 75); consequenter etiam per "ignem" significatur destructio hominis quoad vitam spiritualem, et sic damnatio et infernum. Haec omnia per "ignem" significantur, quia per "ignem" significatur amor, ut adhuc constare potest ex sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Videbunt et contabescent in odium populi; etiam ignis inimicos tuos comedet" (xxvi. 11);

interitus malorum, qui hic intelliguntur per "populos" et per "inimicos," describitur per "odium" et per "ignem."

[24] Apud eundem, "Quum transiveris per aquas, tecum Ego; et per fluvios, non submergent te; cum iveris per ignem non adureris, et flamma non incendet te" (xliii. 2):

"transire per aquas et per fluvios et non submergi" significat quod falsa et ratiocinationes ex falsis contra vera non intrabunt et corrumpent; "aquae" hic sunt falsa, et "fluvii" sunt ratiocinationes ex falsis contra vera: "ire per ignem et non aduri, et flamma non accendi" significat quod mala et cupiditates ex illis oriundae non nociturae sint; ignis significat mala, et "flamma" cupiditates inde.

[25] Apud eundem, "Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi laudaverunt Te patres nostri, facta est in incendium ignis, et omnia desiderabilia nostra facta sunt in Vastitatem" (lxiv. 10 [B.A. 11]):

"domus sanctitatis" et "decus" significant ecclesiam caelestem et spiritualem; "domus sanctitatis" ecclesiam caelestem, et "decus" ecclesiam spiritualem: "ubi laudaverunt Te patres nostri" significat cultum Antiquae Ecclesiae; "laudare" significat colere, et "patres" illos qui ab Antiqua Ecclesia: "facta est in incendium ignis" significat quod omnia bona illius ecclesiae versa sint in mala, a quibus bona consumpta sunt et perierunt: "et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem" significat quod similiter omnia vera; "desiderabilia" in Verbo significant vera ecclesiae.

[26] Apud eundem, "Eritis sicut quercus dejiciens folia sua, et sicut hortus cui aquae non; et erit robustus in stuppam, et opus ejus in scintillam, ut comburantur ambo simul, nec exstinguens" (i. 30, 31):

per "quercum" significatur naturalis homo, per "folia" scientifica et cognitiones veri ibi; per "hortum" significatur rationalis homo; inde per "Eritis sicut quercus dejiciens folia, et sicut hortus cui aquae non." significatur quod amplius non scientificum verum, nec rationale verum: per "robustum" et "ejus opus" significatur id quod ex propria intelligentia excluditur; "robustus" in Verbo aliquoties dicitur qui sibi suaeque intelligentiae fidet, credit enim se robustum; et "opus ejus," quod inde excluditur: et quia proprium hominis haurit omne malum et falsum, et per illa destruit omne bonum et verum, ideo dicitur "Erit robustus in stuppam, opus ejus in scintillam, et comburentur ambo simul;" perire ex falsis mali significatur per "comburi."

[27] Apud Ezechielem "Mater tua sicut vitis,.... nunc plantata est in deserto, in terra ariditatis et sitis; exivit ignis ex virga ramorum ejus, comedit illos et fructum ejus" (xix. 10, 12-14);

per "matrem" quae "sicut vitis," significatur Ecclesia Antiqua, quae in bono vitae et inde in veris fuit: quod ecclesia nunc absque bonis et veris sit, significatur per quod illa "nunc plantata sit in deserto, in terra ariditatis et sitis;" terra ariditatis " est ecclesia ubi non bonum, et "terra sitis" ubi non verum: "exivit ignis ex virga ramorum ejus, comedit illos et fructum ejus," significat quod malum falsi destruxerit omne verum et bonum; "ignis" est malum, "virga ramorum" est falsum doctrinae in quo malum, "comedere illos et fructum ejus" est destruere verum et bonum; malum falsi est malum quod ex falso doctrinae.

[28] Apud Sachariam, "Dominus depauperabit" Tyrum "et excutiet in mare opes ejus, et ipsa igne comedetur" (ix. 4):

per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni quae ecclesiae; ejus vastatio per falsa et per mala significatur per quod "Dominus excutiet in mare opes ejus, et ipsa igne comedetur."

[29] Apud Davidem, Hostes "miserunt in ignem sanctuarium tuum, in terram usque profanarunt habitaculum nominis tui;.... combusserunt omnia festalia loca Dei in terram usque:.... non amplius propheta, nec nobiscum sciens quousque" (Ps. lxxiv. 7-9):

quod cupiditates oriundae ex malis amoribus destruxerint ecclesiae vera et bona, significatur per quod "hostes miserint in ignem sanctuarium, et profanaverint habitaculum nominis Jehovae;" quod prorsus destruxerint omnia cultus Divini, significatur per quod "combusserint omnia festalia loca Dei in terram usque;" quod non amplius doctrina veri nec intellectus veri, significatur per "non amplius propheta, nec nobiscum sciens [quousque]."

[30] Apud Mosen, Si viri belial impulerint habitatores urbis ad serviendum diis aliis, percuterentur omnes ore gladii, et urbs cum omni praeda combureretur igne (Deutr. xiii. 14-17):

per haec in sensu spirituali significatur quod doctrina, ex qua cultus, quae agnoscit alium deum quam Dominum, abolenda sit, quia inibi non nisi quam falsa ex malis cupiditatibus; hoc in senSu spirituali per illa significatur, quia per "urbem" in Verbo significatur doctrina, et per "servire aliis diis" significatur agnoscere et colere alium deum quam Dominum; per "gladium" significatur destructio veri per falsum, ac per "ignem" destructio boni per malum.

[31] Apud Lucam, Dixit Dominus, quod venerit ignem mittere in terram, et quod vellet si jam accensus esset (xii. 49);

per quod significantur hostilitates et pugnae inter malum et bonum ac inter falsum et verum; nam antequam Dominus in mundum venit, fuerunt in ecclesia mere falsa et mala, proinde non pugna inter illa et bona ac vera; at postquam a Domino aperta fuerunt vera et bona, tunc primum existere potuerunt pugnae; et absque pugnis inter illa nulla reformatio: hoc itaque est quod intelligitur per quod "vellet ut jam ignis accensus esset." Quod is intellectus eorum verborum sit, patet a sequentibus ibi, Quod venerit ad dandam divisionem; "erunt namque ex nunc quinque in domo una divisi;.... dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem" (vers. 51-53):

per "patrem contra filium" et per "filium contra patrem," intelligitur malum contra verum ac verum contra malum; et per "matrem contra filiam" et per "filiam contra matrem" intelligitur cupiditas falsi contra affectionem veri, ac vicissim; "in domo una" est apud unum hominem.

[32] Quoniam per "filios" in Verbo significantur vera ecclesiae, et per "filias" bona ejus, constare potest quid significatur per "comburere filios et filias" apud Jeremiam, "Aedificarunt excelsa Tophethi in Valle [filii] Hinnomi, ad comburendum filios suos et filias suas" (vii. 31);

apud eundem, "Audiri faciam contra Rabbath [filiorum] Ammonis clangorem belli,.... et filiae ejus igne comburentur" (xlix. 2);

et apud Ezechielem, "Quando tollitis dona vestis, cum traducitis filios vestros per ignem" (xx. 31):

per "comburere filios et filias igne" significatur per malas cupiditates seu per malos amores destruere vera et bona ecclesiae: sit quod tales abominationes fecerint, per illas usque significatur destructio veri et boni ecclesiae per foedas et abominandas concupiscentias, quas per falsa confirmaverunt.

[33] Ex his nunc constare potest quid significatur per "grandinem et ignem mixta sanguine, et missa in terram, unde tertia pars arborum combusta est, et omne gramen viride combustum est;" nempe, quod significetur influxus e caelo, et prima inde mutatio ante ultimum judicium: quid autem per "arborem" et per "gramen viride" significatur, in sequentibus dicetur. Simile etiam dictum est ubi agitur de plagis in Aegypto, quae praecesserunt ultimum exitium eorum, quod erat submersio in Mari Suph; nempe, Quod plueret grando, in qua ambularet ignis, super terram Aegypti, qua percussa est herba agri, et confracta omnis arbor agri (Exod. ix. 18-35).

[34] Quod similia ante "diem Jehovae," qui est ultimum judicium, exstitura sint, praedicitur etiam apud Prophetas: - Apud Joelem, "Dies Jehovae,.... dies tenebrarum et caliginis;.... ante eum comedet ignis, et post eum inflammabit flamma" (ii. [1, 2,] 3);

apud eundem, "Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi; sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (iii. 3, 4 [B.A. ii. 30, 31]);

apud eundem, "Ignis comedit habitacula deserti, et flamma inflammavit omnes arbores agri" (i. 19, 20);

et apud Ezechielem, "Dic silvae meridiei Ecce Ego incendens in te ignem, qui comedet in te omnem arborem viridem; non exstinguetur flamma flammae gravis; unde comburentur in ea omnes facies a meridie usque ad septentrionem" (xxi. 2, 3 [B.A. xx. 46, 47]):

per "silvam meridiei" significatur ecclesia quae in luce veri potest esse ex Verbo, nunc autem quae absque luce spirituali, in solis cognitionibus; per "arbores," quas comedet ignis, significantur cognitiones illae; quod malae cupiditates etiam illas omni vita spirituali deprivaturae sint, et quod non amplius aliquod verum in claro, nec in obscuro residuum foret, significatur per quod "comburentur omnes facies terrae a meridie ad septentrionem." Ex nota significatione "ignis" in utroque sensu, videri potest quid etiam in Verbo significatur per "incalescere," "inflammari," "ardescere," "effervescere," "exuri," "comburi," per "incalescentiam," "flammam," "ardorem," "ustionem," "incendium," "focum," "prunas," et plura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church