Apocalypse Explained (Whitehead) n. 506

Previous Number Next Number See English 

506. "Et tertia pars arborum combusta est." - Quod significet quod perceptiones et cognitiones veri et boni per cupiditates oriundas ex malis amoribus perierint, constat ex significatione "tertiae partis," cum dicitur de veris, quod sit omne (de qua sequitur); ex significatione "arborum," quod sint interiora hominis quae sunt mentis ejus (de qua supra, n 109), et inde perceptiones de veris et bonis, ac cognitiones eorum (supra, n. 420); et ex significatione "comburi," quod sit perire per cupiditates oriundas ex amoribus malis, de qua mox supra (n. 504 [c-e]), ubi ostensum est quod "ignis" significet illas cupiditates; quare "comburi" est per illas perire.

[2] Quod "tertia pars" significet omne, et sic "tertia pars arborum" omne perceptionis de veris et bonis et inde omnes cognitiones illorum, est quia "tria" significant plenum, totum et omne, ac dicuntur de veris; inde "tertia pars" similiter, nam "tertium" significat id; et quoque numeri in se multiplicati et a se divisi similia cum integris a quibus sunt, significant (videatur supra, n. 430 [a,b]): "quod tertia pars" significet omne, et dicatur de veris, videatur etiam supra (n. 384). Simile per "tertiam partem" significatur in his sequentibus: -

"Facta est tertia pars maris sanguis" (vers. 8);

"Mortua est tertia pars creaturarum in mari" (vers. 9);

"Stella ardens cecidit super tertiam partem fluviorum" (vers. 10);

"Facta est tertia pars aquarum absinthium" (vers. 11);

"Percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum," (vers. 12). (Tum cap. ix. 15, 18; cap. xii. 4.)

[3] Describitur hic, quod omnis perceptio veri et boni, et inde cognitio eorum, per amores sui et mundi et inde oriundas cupiditates et voluptates primum perierit. Quod per illos amores et inde oriundas cupiditates perceptio et cognitio veri et boni spiritualis pereat, est quia illi amores sunt amores corporei et mere naturales, in quos etiam homo nascitur; qui nisi domantur et reguntur per amores spirituales, quae sunt e caelo a Domino, exstinguunt omnem perceptionem et inde cognitionem de veris et bonis caeli et ecclesiae; nam illi amores, in se spectati, sunt e diametro oppositi amoribus spiritualibus. Exinde constare potest quod ecclesia, cum labitur, primum veniat a statu interno spirituali in naturalem, qui est ut se et mundum super omnia amet; inde tunc in caligine est quoad omnia ecclesiae et caeli, utcunque in luce quoad illa quae mundi sunt.

[4] Quando perceptio de veris et bonis spiritualibus perit, etiam cognitio illorum perit; nam etsi homo scit illa et loquitur illa, vel ex Verbo vel ex doctrina, usque non scit illa quando non percipit illa: perceptio rei facit cognitionem ejus; cognitio absque perceptione est mortua et non viva, et quoque est cognitio solius sensus vocum et non ipsius rei. Tales cognitiones veri et boni, ex Verbo et ex doctrina ecclesiae, sunt apud illos apud quos praedominantur amores sui et mundi, utcunque edocti sunt ingeniose et artificialiter de illis loqui et praedicare; sunt usque modo crustae, quae apparent coram vulgo sicut intus in illis forent nuclei, cum tamen sunt vacuae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church