522. "Quia amarae factae sunt." - Quod significet quia vera Verbi falsificata sunt, constat ex significatione "aquarum" in "fluviis" et in "fontibus," quod sint vera intellectus et vera doctrinae (de qua supra, n. 518 [a]); et ex significatione "amari" et "amaritudinis," quod sit falsificatum per commixtionem veri cum falsis mali; per "amarum" enim hic intelligitur amarum absinthii, et "absinthium" ex sua amaritudine significat verum mixtum falso mali, ita verum falsificatum (de quo supra, n. 519). "Amarum" in Verbo significat injucundum; sed aliud injucundum significat amarum ex absinthio, aliud injucundum amarum ex felle, et aliud injucundum amarum cicutae; aliud injucundum significat amarum fructus immaturi; et aliud injucundum significat amarum quod non ex herbis nec ex fructibus; hoc amarum significat dolorem mentis et anxietatem ex pluribus causis.
[2] Ex his constare potest quid in Verbo "amaritudines" significant in sequentibus locis: Apud Esaiam, "Vae dicentibus de malo bonum et de bono malum, ponentibus tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentibus amarum in dulce et dulce in amarum:.... vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram" (v. 20, 22);
apud eundem, "Lugebit mustum, languescet vitis, gement omnes laeti corde;.... cum cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus eam" (xxiv. 7, 9);
apud Mosen, Quod aquae in Marah, quae non bibi poterant prae amaritudine, sanatae sint per lignum eis injectum (Exod. xv. 23-25);
Quod tempore Paschatis comederent azyma super amaroribus (Exod. xii. 8; Num. ix. {1}11);
apud eundem, Quod aquae maledictae darentur uxori accusatae adulterii a marito, quae si rea fuerit, aquae illae fierent in illa in amaritudines, ac tumesceret venter, et concideret femur (Num. v. 12-29);
in Apocalypsi, Quod libellus ex mandato devoratus a Propheta, in ore ejus fuerit dulcis instar mellis, sed ex illo venter redditus amarus (x. 9, 10):
praeter alibi. Hic autem, ubi dicitur quod "multi homines mortui sint ex aquis quae amarae factae sunt," intelligitur amaritudo absinthii, per quam amaritudinem quid significatur, explicatum est in nunc praecedentibus.