527. "Ut dies non luceret tartia parte ejus, at nox similiter." - Quod significet quod lux veri spiritualis et lux veri naturalis prorsus exstinctae sint, constat ex significatione "diei," quod sit lux spiritualis, et ex significatione "noctis," quod sit lux naturalis. Haec significantur, quia supra dictum est quod "tertia pars solis, tertia pars lunae, et tertia pars stellarum obtenebratae sint;" et per "diem" intelligitur lux solis, ac per "noctem" intelligitur lux lunae et stellarum, quoniam sol dat lucem interdiu, ac luna et stellae dant lucem noctu. Primum dicetur de luce ex sole quae vocatur lux diei, et de luce ex luna et stellis quae vocatur lux noctis;
[2] per lucem e sole, quae vocatur "lux diei" ac "dies," intelligitur lux spiritualis, qualis est angelis qui Dominum vident ut Solem; at per lucem e luna et stellis, quae vocatur "lux noctis" ac "nox," intelligitur lux naturalis, qualis est angelis qui Dominum spectant ut Lunam. (Quod Dominus appareat angelis ut Sol et quoque ut Luna, videatur in opere De Caelo et Inferno, 116-125.) Illi caeli Dominum spectant ut Solem qui in affectione veri spirituali sunt, hoc est, qui amant verum quia est verum; hoc quia est spirituale, ideo lux quae a Domino ut Sole est spiritualis: at illi caeli Dominum spectant ut Lunam, qui in affectione veri naturali sunt, hoc est, qui amant verum ut docti sint et alios instruant: illi quia propter utile pro se amant illud, et non propter ipsum verum, ideo illi in luce quae procedit a Domino ut Luna sunt: haec lux, a luce quae procedit a Domino ut Sole, differt sicut lux diei a sole et lux noctis a luna et stellis, in nostro mundo; similiter ut luces etiam differunt vera apud illos, ex causa quia Divinum Verum procedens a Domino sistit omnem lucem in caelis (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140).
[3] Quare illi qui in luce spirituali sunt, in genuinis veris sunt; et quoque cum audiunt vera quae non prius noverunt, statim agnoscunt illa, et vident quod vera sint: aliter illi qui in luce naturali sunt; illi cum audiunt vera, recipiunt illa, tametsi non vident et percipiunt, sed quia a viris famae, quibus fidem habent, dicuntur; quare plerique ex illis in fide ab aliis sunt, at usque in vita secundum fidem. In hos caelos veniunt omnes qui bene vixerunt, tametsi in falsis doctrinae fuerunt: at usque ibi falsa jugiter purificantur usque tandem ut appareant sicut vera. Ex his constare potest quid significatur per "ut dies non luceret tertia parte ejus et nox similiter." (Quod "tertia pars" significet omne, plenum et prorsus, videatur supra, n. 506.)
[4] Simile hic per "diem et noctem," quod per "diem et noctem" in capite primo Geneseos, significatur, ubi dicitur, "Dixit Deus, Sit lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem quod bona, et distinxit Deus inter lucem et inter tenebras; et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem, et fuit vespera et fuit mane, dies primus" (vers. 3-5);
et postea, "Et dixit Deus, Sint luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem et inter noctem; et erunt in signa, et in stata tempora, et in dies et annos:.... et fecit Deus duo luminaria magna, luminare magnum ad dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas: et posuit illa Deus in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra, et ad dominandum in die et in nocte, et ad distinguendum inter lucem et inter tenebras;.... et fuit vespera et fuit mane, quartus dies" (i. 14-19):
per "lucem" quae facta die primo significatur Divina Lux quae in se et sua essentia est Divinum Verum; ita lux spiritualis, quae illustrat intellectum. Agitur in eo capite in sensu interno de instauratione ecclesiae a Domino apud antiquissimos; et quia primum est ut intellectus illustretur, nam absque ejus illustratione a Domino nulla fit reformatio, ita non ecclesia apud hominem, ideo omnium primo dicitur de luce, seu quod lux primo die facta sit. Quod dicatur quod "viderit Deus lucem quod bona," significat quod apud illos bona illustratio et receptio fuerit: per "tenebras" autem significatur lumen quod est in naturali homine, quod etiam lumen naturale vocatur; quia hoc lumen ad lucem spiritualem, est respective sicut tenebrae, ideo illud per "tenebras" intelligitur. Est enim unicuique homini mens inferior seu exterior et mens superior seu interior: mens inferior seu exterior est mens naturalis, quae vocatur naturalis homo; mens autem superior seu interior est mens spiritualis, et vocatur homo spiritualis. Quod mens dicatur homo, est quia homo est homo ex mente sua. Binae illae mentes, superior et inferior, sunt prorsus distinctae; homo per mentem inferiorem est in mundo naturali una cum hominibus ibi, at per mentem superiorem est in mundo spirituali cum angelis ibi. Illae binae mentes ita distinctae sunt, ut homo, quamdiu vivit in mundo, non sciat quid apud se peragitur in mente sua superiore; et quando fit spiritus, quod fit statim post mortem, non sciat quid peragitur in mente inferiore: inde dicitur quod "Deus distinxerit inter lucem et inter tenebras, et vocaverit lucem diem et tenebras noctem." Inde constare potest quod per "diem" significetur lux spiritualis, et per "tenebras" lux naturalis. Quia omnes caeli ita distincti sunt, ut qui in luce spirituali sunt illi in luce a Domino ut Sole sint, at qui in luce spirituali naturali sunt illi in luce a Domino ut Luna sint (ut supra, in hoc articulo dictum est), quapropter dicitur quod "duo luminaria in expanso caelorum sint ad distinguendum inter diem et inter noctem, et ad dominandum in die et in nocte, et ad distinguendum inter lucem et inter tenebras:" ex his itaque constare potest quod per "diem" ibi intelligatur lux spiritualis, et per "noctem" lux natura lis, quae in caelo vocatur lux spiritualis naturalis.
[5] Similia significantur per "diem" et "noctem" in his locis: - Apud Davidem, Jehovah "qui fecit caelos per intelligentiam,.... qui expandit terram super aquis....; qui fecit luminaria magna...., solem in dominium in die,.... lunam et stellas in dominium in nocte" (Ps. cxxxvi. 5-9);
apud Jeremiam, Jehovah "dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis" (xxxi. 35);
apud Davidem, "Tibi, Jehovah, dies, et Tibi nox; Tu praeparasti lucem et solem" (Ps. lxxiv. 16);
apud Jeremiam, "Si irritum reddideritis foedus meum diei et foedus meum noctis, ut non sit dies et nox in tempore suo, etiam foedus meum irritum fiet cum Davide servo meo, ut non sit illi filius regnans super throno illius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis. ....Si non foedus meum diei et noctis, statuta caeli et terrae [{1}non] posuero, etiam semen Jacobi et Davidis reprobarem" (xxxiii. 20, 21, 25, 26);
per "foedus diei et noctis" intelliguntur omnia statuta ecclesiae filiis Israelis praescripta in Verbo, per quae illis est conjunctio cum caelo, et per caelum cum Domino: quod illa dicantur "foedus diei et noctis," est quia illa sunt pro caelo et quoque pro ecclesia; pro caelo sunt spiritualia quae repraesentantur et significantur, et pro ecclesia sunt naturalia quae repraesentant et significant: quare "foedus diei et noctis" ibi vocantur "statuta caeli et terrae," ac "foedus noctis" vocantur "statuta lunae et stellarum:" "irritum reddere" significat non custodire: quod alioqui non foret conjunctio cum Domino per Divinum Verum, nec per Divinum Bonum, significatur per quod "foedus irritum fiet cum Davide, ut non sit filius regnans super throno ejus, et cum Levitis sacerdotibus ministris meiS:" "foedus cum Davide" est conjunctio cum Domino per Divinum Verum; "non filius super throno ejus" significat non receptionem Divini Veri ab aliquo; et foedus cum Levitis sacerdotibus ministris" est conjunctio cum Domino per Divinum Bonum.
[6] Apud Davidem, "Si dixero, utique tenebrae oppriment me, etiam nox lux pro me: etiam tenebrae non facient tenebras prae Te, sed nox sicut dies lucida erit; sicut tenebrae ita lux" (Ps. cxxxix. [11], 12);
per haec significatur quod a Domino illustretur naturalis homo aeque ac spiritualis; lux naturalis significatur per "tenebras" et "noctem," et lux spiritualis per "lucem" et "diem;" quod "nox sicut dies lucida erit, et sicut tenebrae ita lux," simile significat quod apud Esaiam, "Erit lux lunae sicut lux solis" (xxx. 26). Haec allata sunt, ut sciatur quod per "dies non luceret tertia parte ejus" significetur lux spiritualis; et quod per "nox similiter" significetur lux naturalis, ita simile quod per "lucem e sole" ac per "lucem e luna."