Apocalypse Explained (Whitehead) n. 540

Previous Number Next Number See English 

540. Quoniam dicitur quod "ascenderit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," et hactenus ostensum est quod "fumus" significet densum falSum, interest ut etiam ostendatur quod "fornax" significet mala amorum terrestrium et corporeorum, et sic quod "fumus sicut fumus fornacis magnae" significet densa falsa ex illis amoribus. Quod "fornax" illos amores significet, est quoque ex apparentiis in mundo spirituali; inferna enim in quibus illi amores regnant, quando inspiciuntur, apparent sicut fornaces candentes igne, ac supra illa apparent fumi quales ascendunt ex fornacibus, et quales conspiciuntur in incendiis: inde est quod in Verbo "fornaces" significent vel inferna, vel coetum hominum, vel ipsum hominem, in quibus tales amores et cupiditates regnant; seu quod idem, ubi mala ex illis scaturientia.

[2] Haec significantur per "fornaces," "furnos," "caminos" et "clibanos" in sequentibus locis: - Apud Matthaeum, "Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis. ....In consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, et conjicient illos in caminum ignis; ibi erit ploratus et stridor dentium" (xiii. 41, 42, 49, 50):

quod hic per "caminum ignis" seu fornacem intelligantur inferna, patet; "consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae, quando judicium; quod tunc mali separandi sint a bonis, et illi in infernum conjiciendi, significatur per quod "angeli colligent omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem," et quod "separabunt malos e medio justorum, et illos conjicient in caminum ignis:" infernum vocatur "caminus ignis" quia apparet ignitum ex amoribus sui et mundi; quod cruciatus ex his amoribus intelligatur per "ignem infernalem," videatur in opere De Caelo et Inferno, (n. 566-575).

[3] Apud Malachiam, "Ecce dies veniens ardens, sicut clibanus, quo erunt omnes insolenter peccantes et omnis operator malitiae stipula; et accendet eos dies veniens" (iii. 19 [B.A. iv. 1]):

haec quoque dicta sunt de ultimo tempore ecclesiae, et de ultimo judicio tunc; "dies veniens" hoc et illud significat: per "clibanum" etiam intelligitur infernum ubi illi qui confirmant se doctrina in falsis et vita in malis ex amoribus terrestribus et corporeis; quod illi ex suis amoribus perituri sint, intelligitur per quod "omnes insolenter peccantes et omnis operator malitiae erit stipula, et accendet eos clibanus;" "insolenter peccantes" sunt qui confirmant se doctrina in falsis, et "operator malitiae" sunt qui confirmant se vita in malis.

[4] Apud Hoscheam, "Per malitiam suam laetificant regem, et per mendacia sua principes; omnes adulterantes sicut clibanus incensus a pistore; cessat excitator a subigendo massam usque ad fermentationem ejus. ....Quando converterint sicut clibanus animum suum in insidiari suo, tota nocte dormiens pistor eorum, mane ille ardens sicut ignis flammae: omnes incalescunt sicut clibanus, et comedent judices suos, omnes reges eorum cadent, non clamans inter eos ad Me. ....Ephraim factus collyra non conversa" ({1}vii. 3-8):

per haec in sensu spirituali describuntur filii Jacobi, quod ex amoribus sui et mundi converterint omne bonum in malum, et inde omne verum in falsum: per "regem" quem per malitiam laetificant, significatur omne falsum ex malo, "rex" enim significat verum ex bono, ac in opposito sensu falsum ex malo; et per "principes" quos per mendacia laetificant, significantur principalia falsa: quod ex amoribus suis perverterint bona et vera, significatur per quod "omnes adulterantes sicut clibanus incensus a pistore;" "adulterari" significat pervertere bonum et inde verum; comparatur hoc "clibano incenso a pistore," quia compingunt falsa sicut in massam faventia suis amoribus: et quia mala et falsa non separantur a bonis et veris quae ex Verbi sensu litterae, sed cohaerent, ideo dicitur, "Cessat excitator a subigendo massam usque ad fermentationem;" "fermentatio" significat separationem, hic quod non separatio, quia dicitur "Cessat a subigendo massam ad fermentationem:" simile significatur per quod "Ephraim factus sit collyra non conversa;" "Ephraim" est intellectus veri: quod inde non nisi quam mala quae amorum illorum, quibus falsa favent, significatur per "Tota nocte dormiens pistor, mane ille ardens sicut ignis flammae, omnes incalescunt sicut clibanus;" comparantur pistori et clibano, quia compingunt ex falsis doctrinam, sicut pistor facit panes et collyras in clibano: quod sic omnia bona et vera, quae illis ex Verbo sunt, deperdant, significatur per quod "comedent judices suos, et omnes reges eorum cadent;" "judices" significant bona veri, et "reges" ipsa vera: quod hoc illis fiat, quia non a Domino sed a semet volunt sapere, significatur per "Non clamans inter eos ad Me." Quod similia per illa verba intelligantur, solum ex communi intuitione videri potest; sed quod singula significent et describant talia, non videri potest quam per sensum internum; ut quod per "reges," "principes," "judices" et "adulterantes," tum per "clibanum" et "pistorem," illa quae dicta sunt intelligantur; illi quoque qui compingunt vera aut falsa ut cohaereant, etiam in mundo spirituali apparent ut pistores subigentes massam, juxta quos etiam est clibanus.

[5] In Threnis, "Cutes nostrae sicut {1}clibanus denigratae sunt, propter procellas famis" (v. 10):

lamentatio super deprivatione veri ac inundatione falsi; "fames" significat deprivationem et defectum veri (videatur supra, n. 386 [e]), ac "procellae famis" summum defectum, et quoque inundationem falsi, nam ubi non vera ibi sunt falsa; "procellae" in Verbo simile significant cum "inundatione:" "cutes nostrae sicut {1}clibanus denigratae sunt," significat quod naturalis homo absque luce veri sit, et inde in tenebris falsi; etiam hic "clibanus" significat confectionem doctrinae ex falsis et non ex veris (sed videatur supra, n. 386 [e], ubi haec amplius explicata sunt).

[6] Apud Ezechielem, "Facti sunt Mihi domus Israelis in scoriam, omnes illi aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis; scoriae argenti facti sunt: ....ecce Ego congregans vos in medium Hierosolymae congregationem argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni" congregabo vos "in medium fornacis, ad sufflandum super illo ignem ad fundendum; sic congregabo in ira mea et in excandescentia mea, et relinquam et fundam vos:.... juxta fusuram argenti in medio fornacis, sic fundemini in medio ejus" (xxii. 18-22):

per haec describuntur falsa doctrinalia quae Judaei et Israelitae compegerunt ex sensu litterae Verbi, quem sibi solis et amoribus suis applicuerunt; quae "scoriae argenti" vocantur, quia "argentum" significat verum Verbi, ac "scoria " nihil veri seu abstractum a vero quod rejicitur: illa quae sensus litterae Verbi sunt, significantur per "aes, stannum, ferrum et plumbum," quia per illa significantur bona et vera naturalis hominis, pro quo homine sunt illa Verbi quae continentur in sensu litterae ejus; et quia ex illo compegerunt sua doctrinalia falsa, quae erant "traditiones," dicitur quod "fundentur una:" et quia applicata erant amoribus eorum, qui erant amores sui et mundi, dicitur quod "congregaret illos in medium fornacis ad sufflandum super illa ignem ad fundendum;" "ignis" significat illos amores: et quia intelliguntur doctrinalia illorum, dicitur, quod "congregaturus eos in medium Hierosolymae;" per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam, ita quoque doctrina ecclesiae.

[7] Apud Mosen, "Sol occidit, et caligo facta est, et ecce furnus fumi et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa" (Gen. xv. 17):

quod falsa mali et mala falsi scaturientia ex spurcis amoribus apud gentem Judaicam et Israeliticam hic per "furnum fumi" et per "facem ignis, quae transivit inter segmenta," intelligantur, videatur in superiori articulo: Abraham enim cupivit ut posteritas sua dominatura sit super totam terram Canaanem; et quia praevidit Dominus quod apud illam gentem ecclesia institueretur, ideo pepigit cum Abrahamo foedus: sed usque quales illi futuri essent, per illud visum praedicitur.

[8] Apud Nahum, "Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua, intra in caenum et calca bitumen, repara fornacem lateritiam; ibi comedet te ignis, exscindet te gladius" (iii. 14, 15):

per haec describitur destructio veri per falsa mali; "aquae obsidii" sunt falsa per quae conantur destruere vera; per "confirmare munimenta," significatur munire illa per talia quae apparent sicut vera; per "intrare in caenum et calcare bitumen" significatur facere ut appareant cohaerere ("bitumen" est falsum ex malo conjungens); per "reparare fornacem lateritiam" significatur reparare doctrinam compactam ex falsificatis veris et figmentis, "lateres" enim significant falsa quae finguntur, et non cohaerent cum veris; per "comedet te ignis," significatur quod perituri per mala amorum suorum; et per quod "exscindet te gladius," significatur quod perituri sint per falsa.

[9] Apud Jeremiam, "Sume in manu tua lapides magnos, et absconde eos.... in fornace lateritia, quae ad ostium domus Pharaonis. ....Accipiam regem Babelis,.... ponam thronum ejus super lapides hos quos {1}abscondisti;.... veniet et percutiet terram Aegypti....; et incendam ignem in domibus [deorum] Aegypti....; tandem induet sibi terram Aegypti, sicut induit pastor vestem suam" (xliii. 9-12):

per haec repraesentata est profanatio veri per ratiocinia ex scientificis false applicatis: per "lapides magnos absconditos in fornace lateritia" significantur vera Verbi falsificata per figmenta quae ex propria intelligentia; "lapides" sunt vera Verbi, "fornax lateritia" est doctrina compacta ex fictitiis: per "domum Pharaonis" significatur naturalis homo quoad scientifica ibi, "ostium" est scientificum sensuale per quod introitus est in naturalem hominem; per id {2}fiunt falsificationes: per "regem Babelis" significatur profanatio veri; quod "ille thronum ponet super lapides illos, et percutiet Aegyptum, et incendet ignem in domibus ejus," significat quod per scientifica naturalis hominis pervertet omnia vera doctrinae, ac profanabit illa: quod subjiciet sibi naturalem hominem quoad omnia ibi, quod fit per confirmationes falsorum ex scientificis, significatur per quod "induet sibi terram Aegypti sicut pastor vestem:" quod omnia naturalis hominis sic peritura sint per mala amorum terrestrium et corporeorum, significatur per "Incendam ignem in domibus Aegypti."

[10] Quoniam per "Aegyptum" significatur naturalis homo quoad scientificum ibi, et per "fornacem ferri" similiter, ideo Aegyptus in Verbo vocatur "fornax ferri:" - Ut apud Jeremiam, "Quo die eduxi {1}eos ex Aegypto, ex fornace ferri" (xi. 4);

apud Mosen, "Eduxit {2}vos ex fornace ferri, ex Aegypto" (Deutr. iv. 20);

in Libro Primo Regum, "{3}Eduxisti ex Aegypto e medio fornacis ferri" (viii. 51);

apud Davidem, "Removi ab onere" Aegypti "humerum" Israelis, "manus ejus a fornace, transiverunt" (Ps. lxxxi. 7 [B.A. 6]):

naturalis homo quoad scientificum significatur per "fornacem ferri;" "fornax" est naturalis homo; et "ferrum" est scientificum, ibi scientificum falsum quia dicitur quod "educti sint;" naturalis enim homo, nisi ducatur a spirituali homine, est in falsis et in maliS, ex causa quia non aliqua lux illi est e caelo; lux enim e caelo influit per spiritualem hominem in naturalem, ac illustrat, docet et ducit: contrarium prorsus, quando naturalis nomo non sub auspicio spiritualis hominis cogitat et agit; tunc etiam in servitute est, nam cogitat et agit ex falsis et malis quae ab inferno; hoc significatur per quod dicantur "educti ex domo servitutis," dum "ex Aegypto;" omne enim liberum cogitandi et agendi est ex spirituali homine, quoniam is cogitat et vult e caelo a Domino, et duci a Domino est liberum. Ex his constare potest unde est quod Aegyptus dicatur "fornax ferri," et quod dicatur "domus servitutis;" quae servitus etiam significatur per "Removi ab onere Aegypti humerum Israelis." (Quod "ferrum" significet scientificum quod est naturalis hominis, videatur supra, n. 176.)

[11] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "clibanus;" ut apud Esaiam, "Dictum Jehovae, Cui focus est in Zione et clibanus Ipsi in Hierosolyma" (xxxi. 9):

per "focum" significatur bonum amoris, per "clibanum" verum ex illo bono, ita verum doctrinae; similia etiam per "Zionem" et "Hierosolymam," per "Zionem" ecclesia quoad bonum amoris, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad verum doctrinae. Similiter per "clibanum" apud Mosen, ubi agitur De mincha preparanda vel in clibano, vel in sartagine, vel in cacabo (Levit. ii. 4, 5, 7);

(quae explicata sunt in Arcanis Caelestibus:) similiter per "caminum" supra in Apocalypsi, Pedes Filii hominis "similes chalcolibano tanquam in camino igniti" (i. 15) (de quibus supra, n. 69).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church