Apocalypse Explained (Whitehead) n. 543

Previous Number Next Number See English 

543. [Vers. 3.] "Et e fumo exiverunt locustae in terram." - Quod significet quod ex falsis infernalibus facti sint sensuales corporei in ecclesia, constat ex significatione "fumi," quod sit falsum infernale (de qua supra, n. 539); (quod sit falsum infernale quod per "fumum" hic significatur, est quia mox supra dicitur quod fumus ille "ascenderit ex puteo abyssi," et per "puteum abyssi" significatur infernum, ubi et unde sunt falsa mali quae falsificant vera Verbi;) ex significatione "locustarum," quod sit ultimum sensuale hominis quod in falso mali (de qua sequitur); et ex significatione "exire in terram," quod sit in ecclesiam, nam "terra" significat ecclesiam; etiam illa quae in Apocalypsi continentur, de ecclesia et ejus statu praedicta sunt.

[2] Quod "locusta" significet ultimum sensuale hominis quod in falso mali est, constare potest ex omnibu|s| et singulis quae in hoc capite usque ad vers. 12 dicuntur; a quorum explicatione constare potest quod non aliud per "locustas" intelligatur. Sed hic primum dicetur quid intelligitur per ultimum sensuale hominis. Non intelligitur sensuale visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, haec enim propria corporis sunt; sed ultimum cogitationis et affectionis quod primum apud infantes aperitur, quod tale est ut non cogitent aliud, nec afficiantur aliis objectis, quam quae unum faciunt cum sensibus nominatis. Discunt enim infantes cogitare per sensus, et affici objectis secundum illa quae sensibus placuerunt; quare primum internum, quod aperitur apud illos, est sensuale quod vocatur ultimum sensuale hominis, et quoque sensuale corporeum: postea autem, dum infans adolescit et fit puer, aperitur sensuale interius, ex quo cogitat naturaliter et quoque afficitur naturaliter: demum cum fit adolescens et juvenis, aperitur sensuale ejus adhuc interius, ex quo cogitat rationaliter, et si in bono charitatis et fidei est, spiritualiter, et quoque afficitur rationaliter et spiritualiter. Haec cogitatio et affectio est quae vocatur rationalis et spiritualis homo, prior autem naturalis homo, et prima sensualis homo.

[3] Apud unumquemvis hominem aperiuntur interiora, quae sunt cogitationis et affectionis ejus, sucessive, et hoc per influxum e caelo a Domino continuum: per illum primo formatur sensuale proxime adhaerens corpori, unde homo fit sensualis; deinde naturale, unde fit naturalis; et postea rationale et cum illo spirituale, unde fit rationalis et spiritualis homo; sed hic quantum homo cogitat de Deo, ac de Divinis quae a Deo; ac formatur et perficitur quantum afficitur illis, hoc est, quantum vult et vivit secundum illa: sed si hoc non fit, tunc spiritualis homo aperitur communiter, sed non formatur, minus perficitur. Per quod spiritualis homo aperiatur communiter, fit homini facultas cogitandi, et ex cogitatione rationaliter loquendi, hoc enim est communis effectus influxus caeli apud unumquemvis hominem. Inde constare potest quod cogitationes et affectiones hominis dentur spirituales, tum naturales, et quoque sensuales; et quod cogitationes et affectiones spirituales dentur apud illos qui cogitant ex Deo de Deo et de Divinis; at quod solum cogitationes et affectiones naturales dentur apud illos qui non cogitant ex Deo de Deo et de Divinis, sed modo ex se aut ex mundo de se aut de mundo. At sciendum est quod ex se aut ex mundo cogitare non sit ex illis sed ex inferno; nam qui non cogitat ex Deo, cogitat ex inferno; non aliquis potest cogitare simul ex utroque. Illi autem qui negant Deum, et inde Divina quae caeli et ecclesiae sunt, et se confirmant contra illa, fiunt omnes sensuales homines plus aut minus secundum confirmationes; cogitant modo falsa cum de spiritualibus, et afficiuntur malis; et si cogitant aliqua vera, sive sint spiritualia, sive moralia, sive civilia, est modo ex scientia talium quae insunt memoriae; et ultra causas proximas, quas etiam confirmare possunt, nihil vident: et si afficiuntur bonis, est modo ex jucundo propter se aut mundum, ita ex cupiditate quae est amoris sui, aut quae est amoris mundi. Cogitatio sensualis hominis est quae vocatur cogitatio materialis, et affectio ejus quae vocatur affectio corporea, quae est cupiditas.

[4] Porro sciendum est quod omnia mala quae homo trahit a parentibus, quae mala hereditaria vocantur, insideant ejus naturali et sensuali homini, non autem spirituali. Inde est quod naturalis homo, et maxime sensualis, sit oppositus spirituali homini. Spiritualis enim homo ab infantia est occlusus, et aperitur modo ac formatur per Divina vera recepta intellectu et voluntate; et quantum ac qualiter ille aperitur et formatur, tantum removentur mala naturaliS et sensualis hominis, et loco illorum implantantur bona. Quia omnia mala insident naturali et sensuali homini, sequitur quod etiam falsa, ex causa quia omnia falsa sunt mali; homo enim dum ex malo cupit et vult, ex falso cogitat et loquitur: malum enim voluntatis, cum format se in cogitatione, ut manifestetur aliis aut sibi quale est, vocatur falsum; quare falsum est forma mali, sicut verum est forma boni. Ex his conStare potest quis et qualis est homo qui vocatur sensualis homo; et quod homo sensualis fiat, quando mala, in quae nascitur, actu persequitur, et eis plura ex se superaddit: quantum hoc facit, et se in illis confirmat, tantum homo spiritualis clausus tenetur; quo clauso, naturalis et sensualis homo negat Divina quae caeli et ecclesiae sunt, et solum agnoscit illa quae mundi et Naturae sunt; immo sensualis homo tunc tam caecus est ut nihil credat nisi quod oculis videt et manibus tangit. Tales sunt multi ex eruditis, utcunque putantur intelligentes et sapientes, quia loqui possunt ex scientiis quae insunt memoriae, et hoc apparenter sicut rationalis homo; quia spiritualis mens apud illos, ut apud unumquemvis hominem, communiter apertus est, ut supra dictum est.

[5] Quoniam in nunc sequentibus in hoc capite multis agitur de "locusta," et per illam significatur sensuale, quod est ultimum seu extremum naturalis hominis, interest ut plene sciatur quid et quale est illud sensuale, et inde quis et qualis est sensualis homo; propterea velim ex Arcanis Caelestibus, hic afferre quae de illo dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia: -

Quod sensuale sit ultimum Vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus, n. 5077, 5767, {1}9212, 9216, 9331, 9730. Quod is sensualis homo dicatur qui omnia judicat ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quae oculis Videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, cetera rejiciens, n. 5094, 7693. Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius ex aliqua luce spirituali, n. 5089, 5094, 6564, 7693. Quod interiora mentis ejus, quae videt ex luce caeli, clausa sint, ut ibi nihil veri quod est caeli et ecclesiae videat, n. 6564, 6844, 6845. Verbo, quod in crasso lumine naturali sit, et quod sic nihil percipiat quod e luce caeli, n. 6201, 6310, 6564, 6844, 6845, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624. Quod inde interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt, n. 6201, {2}6317, 6844, 6845, 6948, 6949. Quod eruditi confirmaverunt se contra vera ecclesiae sensuales sint, n. 6316. Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quia cogitatio illorum est tam prope loquelam ut paene in illa, et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam, n. 195, 196, 5700, 10236; sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur, quibus captatur vulgus, n. 5084, 6948, 6949, 7693. Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis, n. 7693, 10236. Quod avari, adulteri, voluptuosi, et dolosi imprimis sensuales sint, n. 6310. Quod interiora eorum sint foeda et spurca, n. 6201. Quod per illa communicent cum infernis, n. 6311. Quod illi qui in infernis sunt sensuales sint, et eo plus quo profundius ibi, n. 4623, 6311. Quod sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensuali hominis a tergo, n. 6312. Quod illi qui ratiocinati sunt a sensuali, et inde contra genuina vera fidei, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae, n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313. Porro sensuale hominis et sensualis homo describitur, n. 10236. Et extensio sensualis apud hominem, n. 9731. Quod sensualia ultimo loco esse debeant, non primo; et quod apud hominem sapientem et intelligentem ultimo loco sint et subjecta interioribus; at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia; hi sunt qui proprie vocantur sensuales, n. 5077, 5125, 5128, 7645. Si sensualia ultimo loco sunt, quod per illa aperiatur via ad intellectum, ac elimentur vera per modum extractionis, n. 5580. Quod sensualia illa hominis proxime exstent mundo, et admittant quae e mundo alluunt, et quasi cribrent illa, n. 9726. Quod externus seu naturalis homo per illa communicet cum mundo, et per rationalia cum caelo, n. 4009. Quod sensualia sic subministrent illa quae inserviunt interioribus, quae sunt mentis, n. 5077, 5081. Quod Sint sensualia subministrantia parti intellectuali, et subministrantia parti voluntariae, n. 5077. Quod nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat, n. 5089. Quod sapiens homo supra sensuale cogitet, n. 5089, 5094. Quod homo, cum cogitatio ejus supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem, n. 6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922. Quod elevatio supra sensualia et abductio ab illis, antiquis nota fuerit, n. 6313. Quod homo spiritu suo videre possit quae in mundo spirituali, si abduci possit a sensualibus quae ex corpore, et elevari in lucem caeli a Domino, n. 4622. Causa est quia non corpus {3}cogitat, sed spiritus hominis in corpore: et quantum in corpore, tantum crasse et obscure, ita in tenebris, {3}cogitat; at quantum non in corpore, tantum clare et in luce, n. 4622, 6614, 6622. Quod ultimum intellectus sit scientificum sensuale, et quod ultimum voluntatis sit jucundum sensuale, de quibus, n. 9996. Quae differentia inter sensualia communia cum bestiis, et inter sensualia non communia cum illis, n. 10236. Quod sint sensuales non mali, quia interiora eorum non ita clausa sunt; de quorum statu in altera vita, n. 6311.

[6] Quod non aliud per "locustam" significetur quam id sensuale hominis quod nunc descriptum est, constare etiam potest ex aliis locis in Verbo ubi "locusta" memoratur: - Ut apud Mosen, "Extendit Moses baculum suum super terram Aegypti, et Jehovah adduxit ventum orientalem.... tota die et tota nocte: cum primum mane factum est, ventus orientalis produxit locustam: et ascendit locusta super omnem terram Aegypti, et conquievit in omni termino Aegypti, gravis valde; ante illam non fuit talis locusta, nec post illam futura est talis: et obtexit superficiem omnis terrae, ut obtenebraretur terra: et comedit omnem herbam terrae, et omnem fructum arboris, quem residuum fecit grando, ita ut non residuum esset ullum viride in arbore et in herba agri in omni Aegypto." Et implevit locusta domum Pharaonis, et domum omnium servorum ejus, et domum omnium Aegyptiorum (Exod, x. 13-15, 6):

omnia miracula in Aegypto, prout omnia miracula in Verbo memorata, involvunt et significant spiritualia quae caeli et ecclesiae sunt, ita plagae Aegyptiacae plagas spirituales; haec plaga, nempe locustarum, destructionem totius naturalis hominis per irruptionem mali et falsi e sensuali; per "Aegyptum" significatur naturalis homo quoad scientificum et quoad volupe ibi, et per "locustam" falsum et malum sensualis hominis vastans naturalem hominem, hoc est, omne verum et bonum ecclesiae inde expellens et ibi destruens; ideo dicitur quod "ascenderit locusta super omnem terram Aegypti, et conquieverit in termino ejus;" per "terram Aegypti" significatur naturale apud homines ecclesiae, et per "terminum ejus" significatur sensuale apud illos, nam sensuale est ultimum seu extremum naturalis, quare est terminus ejus; "locusta" est falsum et malum ibi. Quia falsum et malum sensualis hominis est gravissimum, est enim id corporeum et terrestre, ideo dicitur quod locusta illa esset "gravis valde," et quod "ante illam non fuerit talis, et post illam non ventura talis;" et hoc ex causa quia Aegyptii fuerunt in scientia correspondentiarum, et inde sciverunt spiritualia quae caeli sunt, at illa verterunt in magica. Quia falsum et malum ibi, cum inde irrumpit in naturalem hominem, eum totum depopulatur, perdendo omne verum et omne bonum ibi, ideo dicitur quod "locusta obtexerit omnem superficiem terrae, ut obtenebraretur terra, et comederit omnem herbam {1}agri, et omnem fructum arboris;" "terra Aegypti" est naturale apud homines ecclesiae, "herba {1}agri" est verum ibi, et "fructus arboris" est bonum ibi. Simile etiam intelligitur per quod "locusta impleverit domum Pharaonis, servorum ejus, et omnium Aegyptiorum;" nam per "domum Pharaonis, servorum ejus, et omnium Aegyptiorum" significatur mens naturalis in tota sua extensione; "domus" enim in Verbo significat interiora hominis quae ejus mentis et animi sunt, hic illa quae mentis naturalis sunt.

[7] Dicitur quod hic per "locustam ascendentem super omnem terram Aegypti" significetur irruptio falsi et mali e sensuali homine in naturalem; cum tamen naturalis homo est interior et sensualis exterior, et non datur irruptio seu influxus ab exteriore in interiorem, sed ab interiori in exteriorem: quare sciendum quod per irruptionem seu influxum sensualis hominis in naturalem intelligatur obstipatio naturalis hominis usque ut similis sit sensuali, unde extensio mali et falsi major, et uterque similiter corporeus et terrestris. Alioqui discit homo ab infantia separare sensualem hominem a naturali per loqui verum et facere bonum, tametsi ex sensuali homine cogitat falsum et vult malum, et hoc usque dum prorsus separantur, quod fit quando homo reformatur ac regeneratur a Domino; si vero non separantur, homo non potest aliter quam insane cogitare et velle, et inde insane {2}loqui et facere.

[8] Quoniam per "locustam" ibi significatur sensuale quoad falsum et malum, seu quod idem, falsum et malum sensualis hominis, ideo simile per "locustam" et "bruchum" significatur apud Davidem, "Misit in eos colluviem quae consumpsit eos, et ranam quae perdidit eos, et dedit brucho proventum eorum, et laborem eorum locustae" (Ps. lxxviii. 45, 46);

et apud eundem, "Dixit ut veniret locusta et bruchus, et non numerus, qui comedit omnem herbam in terra eorum, et comedit fructum terrae eorum" (Ps. cv. 34, 35);

sed hic per "locustam" significatur falsum sensualis hominis, et per "bruchum" malum ejus, seu falsum et malum in sensuali homine et ex illo; quod hoc significetur per "bruchum" et illud per "locustam," est quia bruchus etiam est locusta; quod patet ex eo quod illa a Davide dicta sint de locustis in Aegypto, et tamen apud Mosen dicitur solum "locusta" et non bruchus.

[9] Simile per "locustam" et "bruchum" significatur apud Joelem, "Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae melolonthae, et residuum melolonthae comedit bruchus: expergiscimini ebrii, et flete; et ejulate, omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro (i. 4, 5);

et alibi apud eundem, "Plenae erunt areae frumento puro, et exundabunt torcularia mustum et oleum, et compensabo vobis annos quos consumpsit locusta, melolontha, et bruchus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi inter vos" (ii. 24, 25):

quod per noxia illa animalcula significentur falsa et mala vastantia seu consumentia vera et bona apud hominem ecclesiae, patet, quoniam dicitur quod "ejularent omnes potantes vinum propter mustum quod excisum est ex ore vestro;" per "vinum" et "mustum " significatur verum ecclesiae: tum quia dicitur quod "plenae erunt areae frumento, et exundabunt torcularia mustum et oleum;" per "aream" enim significatur doctrina ecclesiae, per "frumentum" et "oleum" bona ejus, et per "mustum" vera ejus.

[10] Similiter apud Nahum, "Comedet te ignis, exscindet te gladius, comedet te sicut bruchus; multiplica te sicut bruchus, multiplica te sicut locusta: multiplicasti mercatores tuos prae stellis caelorum: bruchus diffudit se et avolavit, coronati tui sicut locusta, et imperatores tui sicut locusta locustarum; {1}quae consident in maceriis die frigoris, sol oritur, ita avolat, ut non noscatur locus ejus ubi illae" (iii. 15-17):

haec dicta sunt de "urbe sanguinum," per quam significatur doctrina conflata ex falsificatis veris, ita ex falsis: interitus illorum qui in fide et vita secundum illam doctrinam sunt, significatur per "Comedet te ignis, exscindet te gladius;" per "ignem" qui comedet significatur malum destruens bonum, et per "gladium" falsum destruens verum: et quoniam intelligitur malum et falsum ex sensuali homine, ideo dicitur, "Comedet te bruchus, multiplica te sicut bruchus, multiplica te sicut locusta, multiplicasti mercatores tuos prae stellis caelorum;" quod dicatur multiplicatio sicut "bruchi" et sicut "locustae," est quia falsificationes Verbi in maxima copia fiunt ab illis qui sensuales sunt, ita a sensuali homine; nam hic per "bruchum" et "locustam" significatur, ut supra dictum est. Causa quod sensualis homo prae aliis falsificet Verbum, est quia ultimus sensus Verbi, qui est sensus litterae ejus, est pro naturali et sensuali homine, at interior sensus pro spirituali homine; inde est, quod homo cum non est spiritualis homo, sed naturalis et sensualis qui in malo et inde falsis, non videat vera et bona ibi, sed applicet ultimum Verbi sensum ad confirmandum sua falsa et mala. "Mercatores" significant illos qui falsificant, ac communicant et venditant; "coronati tui sicut locusta, et imperatores tui sicut locusta locustarum," significat quod primaria et principalia doctrinae (quae est "urbs sanguinum") sint falsa mali, et ex his etiam falsa mali: "{1}quae consident in maceriis in die frigoris" significat in veris Verbi, quae non apparent ut vera, quia falsificata, et quia ex malo sunt; "maceriae" sunt vera non apparentia quia falsificata, et "dies frigoris" est status amoris mali: "sol oritur et avolat, ut noti noscatur locus ejus ubi illae," significat quod consumant omne verum et bonum, ut non sit residuum. Simile per "multiplicationem sicut locustae" significatur apud Jeremiam (cap. xlvi. 20, 22, 23), tum in Libro Judicum (cap. vi. 5; cap. vii. 12).

[11] Falsum in extremis, seu densissimum falsum, etiam significatur per "locustam" apud Mosen, "Semen multum educes in agrum, sed parum colliges, quia consumet illud locusta" (Deutr. xxv|i|ii. 38);

inter maledictiones si non custodirent et facerent praecepta Jehovae: per "semen agri" intelligitur verum Verbi, et per "locustam" densum falsum e sensuali homine, quod consumet et destruet. Simile significatur per "locustam" apud Amos (cap. {2}vii. 1, 2), apud Esaiam (cap. xxxiii. 3, 4), et apud Davidem (Ps. cix. 22, 23).

[12] Quoniam sensuale hominis est ultimum et infimum vitae cogitationis et affectionis hominis, ut supra dictum est, et quia infimum spectatum ab illis qui in loco superiori et eminentiori sunt est parvum, ideo hoc comparatur locustis: - Ut apud Esaiam, Jehovah "qui habitat super circulo terrae, et habitatores ejus sicut locustae" (xl. {3}22);

per quod etiam significatur quod homines quoad intelligentiam in infimis sint, et Dominus in supremis.

[13] Similiter homines, spectati ab illis qui in persuasione suae eminentiae super alios sunt, comparantur locustis, apud Mosen, Exploratores terrae Canaanis dixerunt, "Vidimus Nephilim filios Enakim de Nephilim, et fuimus in oculis nostris sicut locustae, et sic fuimus in oculis eorum" (Num. xiii. 33):

quod per "Nephilim" et "Enakim" in Verbo significentur illi qui in maxima persuasione suae eminentiae ac sapientiae sunt prae aliis, et in sensu abstracto dirae persuasiones, videatur in Arcanis Caelestibus, (n. 311, 567, 581, 1268, 1270, 1271, 1673, {1}3686, 7686) quod visi fuerint et sibi et illis "sicut locustae" est secundum apparentias in mundo spirituali; nam ibi quando illi qui in persuasione suae eminentiae sunt spectant alios, vident illos sicut parvos et viles, et quoque hi tunc videntur sibi tales.

[14] Quoniam per "locustam" significatur sensuale, quod est ultimum vitae cogitationis hominis, seu ultimum in quod desinit et super quo subsistit intellectus, inde hoc ultimum est sicut basis et fundamentum super quo consistunt interiora seu superiora, quae sunt intellectus et voluntatis hominis; similiter interiora et superiora, quae spiritualia et caelestia vocantur, in Verbo; et quia omnia fundanda sunt ut consistant et subsistant, ideo sensus litterae Verbi, quae est ultimus et basis, est naturalis et sensualis, et quoque in bono sensu intelligitur per "locustam," proinde etiam verum et bonum ejus. Ex eo est quod Johannes Baptista comederit locustas, et quod filiis Israelis concessum sit illas edere. De Johanne Baptista dicitur, Quod habuerit indumentum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circum lumbos, et comederit locustas et mel agreste (Matth. iii. 4; Marc. i. 6):

quod Johannes Baptista ita indutus fuerit, erat quia repraesentabat Verbum, simile quod Elias; et per "indumentum ex pilis cameli," perque "cingulum coriaceum," ac per esum "locustae et mellis agrestis," repraesentabat ejus ultimum sensum, qui, ut dictum, est naturalis sensualis, quia pro naturali sensuali homine. Per "vestimentum" significatur verum induens bonum; per "pilos cameli" significatur ultimum naturalis hominis, quod est sensuale: per "locustam et mel agreste" etiam significatur ultimum illud quoad appropriationem, seu sensuale; per "locustam" sensuale quoad verum, per "mel agreste" sensuale quoad bonum, et per "comedere" appropriari. Sciendum est quod antiquis temporibus, quando ecclesiae erant ecclesiae repraesentativae, omnes in ministeriis vestiti fuerint secundum repraesentationes suas, et quoque quod secundum illas comederint.

[15] Quod concessum fuerit filiis Israelis comedere locustas, constat ex his apud Mosen, "Omne reptile avis, quod incedit super quatuor pedibus, erit abominatio:.... at quod incedit super quatuor, cui crura super pedes ejus ad saltandum illis super terra, comedetis:" inter quae etiam nominatur locusta (Levit. xi. 20-22):

quod ideo concessum sit locustas comedere, quia locustis sunt "crura super pedibus ad saltandum," est quia "crura" significant bonum naturale conjunctum bono spirituali, et "pedes" verum naturale ex illo bono; et omne verum quod ex bono appropriari et conjungi debet homini, non autem verum quod non ex bono, hoc enim verum conjunctum est cum aliquo malo; quare dicitur quod "reptile avis incedens super quatuor," cui non crura super pedibus, "abominatio" esset: dicitur etiam "ad saltandum super terra," quia per "saltare" cum de avibus significatur vivere, aeque ac per "ambulare" cum de animalibus terrae, et vivitur spiritualiter ex veris quae ex bono, quae significantur per "saltare pedibus super quibus sunt crura;" at spiritualiter mori est ex veris conjunctis malo, quod significatur per "incedere super quatuor pedibus" super quibus non sunt crura; quare dicitur quod illa comedere sit "abominatio."

[16] Quia per "equum" significatur intellectuale, et per "locustam" sensuale, quod ultimum intellectus est, ac intellectus vivit dum est in suo ultimo, ideo antiqui de equis dixerunt "saltare" et "subsaltare sicut locustae;" ut apud Hiobum, "Num das equo robur? num induis collum ejus emotione? num facis ut subsultet sicut locusta? gloria naris ejus terror" (xxxix. 19, 20);

describitur hic intellectus per "equum," qualis est; quod nempe similiter ac equus sit robustus, emoveat et incurvet collum, et subsultim ambulet; et quia ultimum intellectus est sensuale, et hoc significatur per "locustam," et intellectus vita in hoc ultimo per "saltare" et "subsultim ambulare," ideo dicitur quod equus "subsultet sicut locusta." Antiquissimi libri, inter quos est Hiobus, scripti erant per meras correspondentias; scientia enim correspondentiarum tunc fuit scientia scientiarum, et illi prae reliquis aestimati fuerunt qui per plures et significantiores correspondentias libros concinnare potuerunt: talis est Liber Hiobi; sed sensus spiritualis ex correspondentiis ibi collectis non agit de sanctis caeli at ecclesiae, sicut sensus spiritualis apud Prophetas; quare ille Liber non est inter Libros Verbi; sed usque ex illo adducuntur loca propter correspondentias, quibus est plenus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church