Apocalypse Explained (Whitehead) n. 547

Previous Number Next Number See English 

547. [Vers. 5.] "Et {1}datum illis, ut non occiderent illos." - Quod significet quod non deprivarentur facultate intelligendi verum et percipiendi bonum, constat ex significatione "hominum," quod sint intellectus veri et perceptio boni (de qua mox supra, n. 546); et ex significatione "occidere illos," quod sit perdere quoad vitam spiritualem (de qua supra, n. 315); hic autem deprivare facultate intelligendi verum et percipiendi bonum. Quod hoc significetur hic per "occidere homines," est quia unusquisque homo nascitur in facultatem intelligendi verum et percipiendi bonum, est enim illa facultas ipsum spirituale, per quod omnis homo distinguitur a bestiis. Hanc facultatem homo nusquam perdit; nam si illam perdit, non amplius est homo sed bestia. Apparet quidem sicut sensualis homo qui in falsis mali est perdiderit, quia non intelligit verum et percipit bonum dum legit Verbum aut audit id ab aliis; sed usque non perdiderit ipsam facultatem intelligendi et percipiendi, sed modo intellectum veri et perceptionem boni, quamdiu est in falsis in quibus se ex malo confirmaverat; tamdiu enim aversatur audire verum, quod apparet sicut non posset intelligere; at si removeretur persuasio falsi quae obstat, tunc intelligit et percipit quod verum sit verum, et quod bonum sit bonum, sic ut homo rationalis spiritualis.

[2] Quod ita sit, ex multa experientia mihi datum est scire: fuerunt enim plures ex infernali turba, qui se confirmaverunt in falsis contra vera et in malis contra bona, qui inde tales facti sunt ut nihil veri audire minus intelligere vellent; de quibus ideo alii captarunt opinionem quod verum non possent intelligere; sed iidem, cum persuasio falsi illis remota est, venerunt in potentiam et facultatem intelligendi verum prorsus sicut illi qui in intellectu veri et in perceptione boni fuerunt: at illico cum relapsi sunt in pristinum statum, apparuerunt iterum sicut non possent intelligere verum; immo indignati sunt valde quod intellexerint, dicentes tunc quod usque non verum esset. Affectio enim quae est voluntatis facit omnem intellectum qui est apud homines, nam ipsa vita intellectus est inde. Expende num aliquis cogitet absque affectione, et annon affectio sit ipsa vita cogitationis, proinde vita intellectus. Dicitur affectio, ac intelligitur affectio quae est amoris, seu amor in suo continuo. Ex his patet quod homo quidem intellectum veri et perceptionem boni possit perdere, quod fit per falsa mali, sed quod usque non ideo perdat facultatem intelligendi verum et percipiendi bonum; si illam perdit, non amplius est homo, ipsum enim humanum in illa facultate consistit; ex illa est quod homo vivat post mortem, et quod appareat tunc sicut homo; Divinum enim cum illa facultate conjunctum est. Inde est, quod tametsi homo quoad binas suas vitas, quae sunt vita intellectus et vita voluntatis, a Divino aversus sit, usque per id quod possit intelligere verum et percipere bonum conjunctionem cum Divino habeat, et inde vivat in aeternum. Ex his nunc constare potest quod per [quod] "datum sit locustis ut non occiderent homines," significetur quod usque non deprivarentur facultate intelligendi verum et percipiendi bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church