550. [Vers. 6.] "Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam." - Quod significet quod tunc perdere velint facultatem intelligendi verum, sed quod usque non possint, constat ex significatione "in diebus illis," quod sit tunc, nempe cum homo ecclesiae ab interno factus sit externus, seu a rationali sensualis; ex significatione "quaerere mortem," quod sit velle perdere facultatem intelligendi verum (de qua sequitur); et ex significatione "non invenire illam," quod sit non posse perdere. Quod per "quaerere mortem," hic significetur velle perdere facultatem intelligendi verum, patet a praecedentibus, quia est consequens; dictum enim est quod "locustae laederent homines solos quicunque non haberent sigillum Dei super frontibus suis," et dein quod "datum illis sit ut non occiderent illos, sed cruciarent," per quae significatur quod modo damno afficerent intellectum veri et perceptionem boni apud illos qui non in veris ex bono a Domino sunt; at quod usque non deprivarentur facultate intelligendi verum et percipiendi bonum, videatur supra (n. 546, 547): inde nunc sequitur quod per "mortem" quam quaerent, et quam cupient, significetur privatio facultatis intelligendi verum et percipiendi bonum; nam hanc et illam perdere, est vitam proprie humanam, sic enim homo non amplius homo est, sed bestia, ut supra dictum est; inde patet quod privatio illius vitae sit quae per "mortem" hic significatur. Quod velint perdere binas facultates vitae vere humanae, est quia sensuales homines, ex persuasione de falsis mali in quibus sunt, non volunt intelligere verum et percipere bonum; delectantur enim suis falsis mali, et inde ex jucundo falsi cogitare, et ex jucundo mali velle; quare ad verum et ad bonum, quia opposita sunt, se avertunt; quidam contristantur, quidam ad illa nauseant, et quidam illa rejiciunt cum ira, quisque secundum quale et quantum falsi quod sibi persuasit: {1}verbo, sensualis homo talis non admittit rationes ex intellectu contra falsa mali in quibus est, ita non vult intelligere et rationalis fieri, tametsi potest fieri, quia est homo. Hoc itaque est quod significatur per quod "quaerent mortem et non invenient illam."