Apocalypse Explained (Whitehead) n. 552

Previous Number Next Number See English 

552. [Vers. 7.] "Et similitudines locustarum similes equis paratis ad bellum." - Quod significet quod homo sensualis {1}factus, sit ratiocinans sicut ex intellectu, veri, constat ex significatione "locustarum," quod sint homines ecclesiae sensuales facti per falsa quae ex malo (de qua supra, n. 543); ex significatione "equorum paratorum ad bellum," quod sint ratiocinationes, hic sicut ex intellectu veri, quia dicitur quod "similes" illis; (quod per "equos" significetur intellectus, videatur supra, n. 355, 364; et omnis intellectus est veri;) et quia per "bellum" in Verbo significatur pugna spiritualis, quae est falsi contra verum et veri contra falsum, ideo per "equos paratos ad bellum" significantur ratiocinationes, hic sicut ex intellectu veri; per ratiocinationes enim fiunt pugnae spirituales. Agitur in nunc sequentibus, usque ad vers. 12, de sensuali homine qui in falsis ex malo est, qualis ille est quoad intellectum et voluntatem, et describitur ille per "locustas" et varias illarum apparentias; omnes enim affectiones et inde cogitationes hominis repraesentantur in mundo spirituali per varias bestias terrae et aves, ac sistuntur in talibus formis quae correspondent; et bestiae ibi repraesentatae secundum affectiones spirituum, ex quibus illae, apparent similes bestiis in nostro mundo, sed quandoque cum successiva mutatione et varietate accedente ad formas compositas ex aliis bestiis; praeter quod etiam variis insignibus amiciantur et decorantur quoad capita et quoad corpora: talia mihi saepius visa sunt, ex quibus patuit mihi quales illorum affectiones et inclinationes erant. Quia affectiones et inde cogitationes repraesentantur in mundo spirituali per bestias et aves, ideo etiam per "bestias" et "aves" in Verbo similia significantur.

[2] Quod sensuales homines, qui in falsis ex malo sunt, repraesententur et inde significentur per locustas, supra (n. 543) ostensum est; nunc describitur quales illi sunt per varias illarum formas et per varia insignia; sicut quod "similes essent equis paratis ad bellum," quod "Super capitibus illarum essent coronae similes auro," quod "facies illarum sicut facies hominum," quodque "capilli sicut mulierum," "dentes sicut leonum," quod haberent "thoraces," et plura; quae omnia sunt repraesentativa qualia sunt in mundo spirituali, correspondentia falsis ex malo et persuasivo sensualis hominis; quae tamen nemo scire potest nisi cui datum est nosse correspondentias, tum qualis est sensualis homo, et quale ejus persuasivum. Quod sensualis homo, qui in falsis ex malo est, ratiocinetur sicut ex intellectu veri, est quia est in persuasione quod falsum sit verum, et malum sit bonum; et quamdiu in illa persuasione est, non rationaliter et intellectualiter aliquid videre potest, sed credit id summae, rationis et eminentis intellectus esse, quod sibi persuaserat; est enim apud illum rationale et intellectuale occlusum, et inde in persuasiva fide est de illis quae cogitat et loquitur. Quod sensualis homo ratiocinetur acriter et solerter, quoniam cogitatio ejus est tam prope loquelam ut paene sit in illa, et quia in loquela ex sola memoria ponit omnem intelligentiam, videatur in Arcanis Caelestibus, (n, 195, 196, 5700, 10236).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church