Apocalypse Explained (Whitehead) n. 554

Previous Number Next Number See English 

554. "Et facies illarum sicut facies hominum." - Quod significet quod appareant sibi sicut affectiones veri spirituales, constat ex significatione "facierum," quod sint interiora quae mentis et affectionis sunt (de qua supra, n. 412); et ex significatione "hominis," quod sit affectio veri spiritualis, et inde intelligentia et sapientia (de qua etiam supra, n 280): et quia facies sunt typi interiorum hominis, inde per "facies" simile significatur quod per ipsos homines, nempe affectiones veri; hic autem quod appareant sibi sicut affectiones veri, et inde intelligentes et sapientes, quia dicitur de locustis quod illarum facies visae sint "sicut" facies hominum. Quod tali facie apparuerint locustae, est ex forti perSuasivo in quo sunt sensuales homines qui in falsis ex malo sunt, qui per "locustas" significantur; ipsum persuasivum sistit talem apparentiam, sed modo coram se ipsis et coram aliis qui etiam in falsis ex malo sunt, non autem coram angelis caeli; causa est quia hi angeli in luce caeli sunt, et quicquid vident ex illa luce vident; et lux caeli, quia est Divinum Verum, dissipat omne phantasticum quod ex persuasivo. Quod sensuales homines sibi appareant tales, est quia sensuales homines persuadent sibi quod in veris ex bono sint prae aliis, tametsi in falsis ex malo sunt; non enim possunt interius ex caelo aliquid perspicere, sed solum exterius ex mundo; et qui solum ex mundo, ii solum ex fatuo lumine vident, ex quo putant se intelligentes et sapientes esse prae aliis; non enim sciunt quid intelligentia et sapientia, et unde illa. Ex hac fide persuasiva est quod credant se in affectione veri spirituali esse: hoc itaque est quod significatur per quod "facies locustarum visae essent sicut facieS hominum." Sed haec illustranda Sunt per experientiam e mundo spirituali. Omnes qui in caelis sunt, homines sunt quoad facies et quoad reliqua corporis; sunt enim in affectione veri Spirituali, et ipsa affectio veri spiritualiS est homo in forma, ex causa quia illa affectio est a Domino, qui est solus Homo, et quia ex Ipso universum caelum conspirat ad formam humanam; inde est quod angeli sint formae affectionum suarum, quae etiam apparent ex faciebus illorum. (Sed haec ample exposita sunt in opere De Caelo et Inferno, n. 59-102.) In inferno autem, ubi omnes sunt externi et sensuales, quia in falsis ex malo, apparent etiam sibi sicut homines, etiam quoad facies, sed modo inter suos: at quando conspiciuntur in luce caeli, apparent sicut monstra, facie dira, et quandoque loco faciei modo crinitum, aut cum crate dentium horribili; quandoque luridum sicut mortuum, in quo non aliquod vivum humanum; sunt enim formae odiorum, vindictarum et saevitiarum, in quibus est mors spiritualis, quia in opposito ad vitam quae a Domino. Quod inter se appareant facie sicut homines, est ex phantasia et inde persuasione. (Sed de his apparentiis videatur etiam in opere De Caelo et Inferno, n. 553.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church