558. "Et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum." - Quod significet ratiocinationes sicut ex veris doctrinae ex Verbo intellectis, pro quibus ardenter pugnandum, constat ex significatione "vocis alarum," quod sint ratiocinationes (de qua sequitur); ex significatione "vocis curruum," quod sint doctrinalia seu vera doctrinae ex Verbo (de qua etiam sequitur); ex significatione "equorum," quod sint intellectus Verbi (de qua supra, n. 355, 364, 372 [a], 373, 381, 382); et ex significatione "currere ad bellum," quod sit ardor pugnandi; nam "bellum" significat pugnam spiritualem, et "currere" ardorem ad illam. Ex his constare potest quod "vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum," significet ratiocinationes sicut ex veris doctrinae ex Verbo intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est. Ut haec intelligantur, dicendum est quod pugnae spirituales, quae sunt pro veris contra falsa, fiant ex Verbo, et confirmentur per series argumentorum et conclusionum, per quas mens illustrata plene convincitur; hoc itaque est quod significatur per "vocem alarum sicut vocem curruum equorum multorum currentium in bellum." Ratiocinationes sensualis hominis ex falsis et pro falsis plane similes apparent ratiocinationibus spiritualis hominis, in externa forma, sed prorsus dissimiles sunt in interna; non enim illis aliquae series argumentationum et concluSionum Sunt, sed solum persuasiones ex scientificis sensualibus (quae quales sunt in sequente articulo dicetur), quibus mens infatuatur sed non convincitur. (Quod "alae" significent vera spiritualia, et inde "vox alarum" ventilationes ex illis, proinde ratiocinationes, ac in supremo sensu Divinum Spirituale quod est Divinum Verum, videatur supra, n. 283. Quod autem "currus" significent doctrinalia seu vera doctrinae, ostensum est supra, n. 355, ubi actum est de significatione "equi," quod sit intellectuale, et ubi agitur de Verbo, quod sit intellectus verbi.)