568. [Vers. 14.] "Dicentem sexto angelo qui habebat tubam." - Quod significet de perverso statu ecclesiae in ipso fine ejus, constat ex significatione "dicere," quod sint illa quae e caelo revelata sunt, et quae nunc sequuntur; et ex significatione "sexti angeli habentis tubam," quod sit de perverso statu ecclesiae in ipso fine ejus. (Quod haec per "sextum angelum clangentes" significentur, constare potest ex illis quae mox supra, n. 566, dicta sunt.)