575. [Vers. 17.] "Et ita vidi equos in visione, et sedentes super illis." - Quod significet falsificationes Verbi per ratiocinationes ex fallaciis, constat ex significatione "equorum," quod sint intellectus Verbi (de qua supra, n. 355, 364, 372 [a], 373, 381, 382), hic falsificationes ejus, quia dicitur quod "viderit equos in visione" (de qua re sequitur), et ex significatione "sedentium super illis," quod sint intelligentes Verbi (de qua etiam in locis supra citatis), hic autem ratiocinationes de sensu Verbi ex fallaciis, quoniam agitur de sensuali homine et ejus ratiocinatione ex fallaciis (videatur supra, n. 569), et quia dicitur quod viderit illos "in visione," et non ut prius "in spiritu;" "videre in visione" hic significat ex fallaciis.
[2] Visiones enim, quas et ex quibus homo aut spiritus hominis videt, sunt duplicis generis; sunt visiones reales et sunt visiones non reales: visiones reales sunt talium quae realiter apparent in mundo spirituali, prorsus correspondentes cogitationibus et affectionibus angelorum; proinde sunt reales correspondentiae; tales visiones fuerunt prophetis qui vera prophetarunt, et quoque tales visiones sunt quae Johanni apparuerunt, quae ubivis in Apocalypsi describuntur: at visiones non reales sunt quae in externa forma apparent similes realibus, sed non in interna; producuntur a spiritibus per phantaSias; tales visiones fuerunt prophetis qui vana seu mendacia prophetarunt; omnes hae visiones, quia non reales, sunt fallaciae, quare etiam significant fallacias: et quia "equi et sedentes super illis" visi sunt Johanni in tali visione, ideo per illos significantur ratiocinationes ex fallaciis, et inde falsificationes Verbi.
[3] Quoniam prophetis, per quos Verbum conscriptum est, fuerunt visiones reales, et reliquis, qui etiam prophetae vocantur, visiones non reales, et horum visiones fuerunt vanae et quoque "mendacia" vocantur, interest scire quales sunt visiones: nempe, omnia quae in mundo spirituali realiter apparent, sunt correspondentiae; correspondent enim interioribus angelorum quae mentis eorum sunt, seu quae affectionis et inde cogitationis eorum; quapropter etiam significant talia: induit enim spirituale, quod est affectionis et inde cogitationis angelorum, formas quales apparent in naturali mundo in triplici ejus regno, animali, vegetabili et minerali, et omnes hae formae sunt correspondentiae, quales visae sunt prophetis, et quae significaverunt res quibus correspondebant. At in mundo spirituali dantur etiam apparentiae quae non sunt correspondentiae, quae producuntur a spiritibus praecipue malis per phantasias, per has enim possunt illi spiritus sistere palatia, et domos plenas decoramentis, tum quoque ornatas vestes, et quoque sibi inducere facies pulchras, praeter similia alia; at ut primum phantasia desinit, etiam omnia illa evanescunt, ex causa quia sunt externa in quibus nihil internum; tales visiones, quia ex phantasiis sunt, significant fallacias, quia fallunt sensus, et fallaciter sistunt similia realibus: quoniam hae sunt quae significantur, ideo dicitur, "Vidi equos in visione." Quoniam agitur hic de ratiocinationibus ex fallaciis, dicendum est quid fallaciae.
[4] Dantur fallaciae in naturalibus, in civilibus, in moralibus, et in spiritualibus, multae; sed quia per fallacias hic intelliguntur fallaciae in spiritualibus, velim per aliqua exempla illustrare quid et quales sunt fallaciae in spiritualibus. Sensualis homo in fallaciis est, quia omnes ideae cogitationis ejus sunt ex mundo et intrarunt per sensus corporis; quare etiam ex illis cogitat et concludit de spiritualibus; nescit etiam quid spirituale, et credit quod non aliquid supra Naturam detur, et si datur quod sit naturale et materiale: prorsus non potest capere quod in mundo spirituali aliquid existat simile objectis quae in mundo naturali, quod nempe apparere possint ibi paradisi, arboreta, floreta, vireta, palatia, domus; haec dicunt esse phantasias, tametsi sciunt quod similia visa sint prophetis quando fuerunt in spiritu: causa, quod non credant talia dari in mundo spirituali, est quia putant nihilum esse quicquid non oculis vident et aliquo sensu corporis percipiunt.
[5] Qui judicat ex fallaciis, prorsus non capere potest quod homo post mortem sit in perfecta forma humana, nec quod angeli in illa forma sint; quare negant quod homines post mortem sint formae humanae; dicunt esse pneumata, absque oculis, auribus, oribus, proinde absque visu, auditu et loquela, volitantia in aere, et exspectantia resurrectionem corporis, ut videant, audiant et loquantur: quod ita dicant et credant, est ex fallaciis sensuum corporis. Illi qui ratiocinantur et concludunt ex fallaciis sensuum, omnia tribuunt Naturae, et fere nihil Divino; si creationem Divino tribuunt, usque putant omnia translata esse in Naturam, et ex illa sola effluere omnes effectus qui apparent, et nihil ex spirituali mundo; ut dum vident admiranda in bombycibus, papilionibus, apibus, admiranda in generatione omnium animalium ex ovis, et similia alia, quae innumerabilia sunt, putant haec opificia solius Naturae esse; nec possunt aliquid cogitare de spirituali mundo et ejus influxu in naturalem, et de existentia et subsistentia talium admirandorum inde; cum tamen res talis est quod Divinum influat continue per spiritualem mundum in naturalem ac producat talia, et quod Natura creata sit ut inserviat induendo illa quae e spirituali mundo procedunt et influunt. Sed recensere omnes fallacias in spiritualibus quae sunt apud hominem ecclesiae sensualem, nimis prolixum est; aliquae etiam enumeratae videantur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 53).