Apocalypse Explained (Whitehead) n. 578

Previous Number Next Number See English 

578. "Ex oribus illorum exivit ignis, at fumus, et sulphur." - Quod significet cogitata et inde ratiocinia scaturientia ex amore mali et ex amore falsi, et ex concupiscentia destruendi vera et bona per falsa mali, constat ex significatione "oris," quod sit cogitatio et inde ratiocinatio (de qua in explicatione ad versum 19, sequentem); ex significatione "ignis," quod sit amor sui, et inde amor mali (de qua supra, n. 504 [c-e], 539); ex significatione "fumi," quod sit densum falsum scaturiens ex amore mali (de qua etiam supra, n. 494, 539); et ex significatione "sulphuris," quod sit concupiscentia destruendi ecclesiae vera et bona per falsa mali.

[2] Quod haec per "sulphur" significetur, constare potest ex Verbo ubi nominatur: - Ut apud Mosen, "Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem" (Gen. xix. 24);

et apud Lucam, "Quo die egressus est Lothus e Sodoma, pluit igne et sulphure e caelo, et perdidit omnes; juxta hoc fiet quo die Filius hominis revelabitur" (xvii. 29, 30):

per illos qui "in Sodoma et Amora" fuerunt, intelliguntur qui in falsis mali ex amore sui; et quia falsa mali ex illo amore {1}perdiderunt eos, ideo pluit Sulphur et ignis, "sulphur" ex concupiscentia perdendi ecclesiam per falsa mali, "ignis quia concupiscentia illa scaturivit ex amore sui: quod ita fiet quando Filius hominis revelabitur, significat quod etiam tunc falsa mali ex amore sui ecclesiam perditura sint. Talis pluvia etiam apparet in mundo spirituali quando mali qui in falsis ex illo amore sunt, in infernum dejiciuntur.

[3] Apud Mosen, Quid dicent filii Vestri.... "et alienigena cum, ....videbunt plagas terrae hujus et morbos ejus?.... Sulphur, sal, et combustio tota terra, non conseratur, nec germinet, nec ascendat in ea ulla herba; juxta eversionem Sodomae et Amorae, Adamae et Zeboim" (Deutr xxix. 21, 22 [B.A. 22, 23]):

sunt hae maledictiones quae denuntiantur filiis Israelis, si non custodiunt praecepta et statuta, et si colunt alios deos; et quia tunc ecclesia vastatur et destruitur per falsa mali et per mala falsi, dicitur quod tunc "sulphur, sal, combustio tota terra;" "terra" significat ecclesiam: et per quod "non conseretur, non germinabit, nec ascendet super ea ulla herba," significatur quod amplius non recipietur et producetur aliquod verum ex bono.

[4] Apud Esaiam, "Paratum est ab heri Thopheth, etiam hoc regi praeparatum est, in profundum et latum descendet; rogus ejus, ignis et ligna multa, flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendens eum" (xxx. 33):

per "Thopheth" significatur infernum ubi dirus et saevus amor destruendi omnia vera et bona ecclesiae regnat, imprimis ubi saeva cupiditas perdendi bona innocentiae; quod id infernum dirum sit ex falsis mali, significatur per quod "in profundum et latum descendet:" "rex" cui id praeparatum est, significat ipsum falsum infernale; "rogus ejus, ignis et ligna," significant mala omnis generis quae sunt illius amoris: et quia id infernum ardet ex concupiscentia destruendi, dicitur quod "flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendit eum;" ibi enim, ut primum audiunt ecclesiae vera et percipiunt ejus bona ab aliquo, accenduntur sicut furore destruendi et exstinguendi illa.

[5] Apud Esaiam, "Dies vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Zionis; et convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, noctu et diu non exstinguetur, in aeternum ascendet fumus ejus" (xxxiv. 8-10):

"dies vindictae Jehovae, et annus retributionum pro lite Zionis," significat adventum Domini, ac ultimum judicium tunc ab Ipso factum; quod "convertentur torrentes in picem, et pulvis in sulphur," significat infernum in quod illi qui in falsis mali et in malis falsi sunt, conjicientur; malum amoris infernalis et ejus poena significatur per quod "pix ardens noctu et diu non exstinguetur;" et dirum falsum ex illo malo, per quod "fumus in aeternum ascendet."

[6] Apud Ezechielem, "Disceptabo cum" Gogo "peste et sanguine, et pluviam inundantem, et lapides grandinis, ignem et sulphur pluere faciam super eum" (xxxviii. 22):

per "Gogum" intelliguntur qui in sancto et pio externo ponunt omnem cultum, et non in interno, cum tamen cultus externus talis est qualis internus; et dicitur, quod "Jehovah super illos pluere faciet pluviam inundantem, lapides grandinis, ignem et sulphur," per quae significatur quod falsa et mala destruentia omnia ecclesiae vera et bona; "ignis et sulphur" sunt mala falsi et falsa mali, utraque diabolica.

[7] Apud Davidem, Jehovah "pluet super impios laqueos, ignem et sulphur; et ventus procellarum portio calicis eorum" (Ps. xi. 6):

per haec significatur quod impii destruentur per sua mala falsi et per sua falsa mali, quae destruent omnia vera ecclesiae apud illos; "laquei, ignis et sulphur" sunt mala falsi et falsa mali; et "ventus procellarum" qui portio calicis eorum, significat destructionem omnis veri: quod non intelligatur quod pluet ignis et sulphur super impios, patet, nam dicitur etiam quod "pluent laquei;" quare per "ignem et sulphur" talia significantur quae ecclesiae vera et bona prorsus destruunt.

[8] Similiter apud Hiobum, "Spargetur super habitationem" impii "sulphur" (xviii. 15);

per "sulphur" enim tale falsum mali intelligitur quod destruit omne ecclesiae apud hominem, quod est falsum ex malo amoris sui, quale fuit illis qui in Sodoma et Amora, de quo dicitur, Quod non modo everterit urbes et habitatores, sed etiam planitiem et germen agri (Gen. xix. 25):

"germen agri" significat verum ecclesiae nascens. Similia per "ignem" et "sulphur" significantur in sequentibus in Apocalypsi, "Qui bestiam adorat, et imaginem ejus cruciabitur sulphure et igne" (xiv. 9, 10);

"Bestia et pseudopropheta.... viventes conjecti sunt in stagnum ignis ardens sulphure" (xix. 20);

"Diabolus.... conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi bestia et pseudopropheta" (xx. 10);

"Homicidis, scortatoribus et incantatoribus et idololatris et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardente igne et sulphure" (xxi. 8).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church