Apocalypse Explained (Whitehead) n. 588

Previous Number Next Number See English 

588. "Quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare." - Quod significet in quibus et ex quibus nihil intellectis veri et perceptionis boni, et sic nihil vitae spiritualis, constat ex significatione "videre," quod sit intelligere verum (de qua supra, n. 11, 260 [a], 529); ex significatione "audire," quod sit percipere et obedire (de qua etiam supra, n. 14, 249), et quod sit habere intellectum ad percipiendum (n. 529); et ex significatione "ambulare," quod sit vivere spiritualiter, et cum de Domino, quod sit ipsa vita (de qua etiam supra, n. 97); ex quibus constare potest quod per "non videre, audire et ambulare," significetur quod non sit intellectus veri, perceptio boni, et inde aliqua vita spiritualis. Quod haec non sint in illis et ab illis, nempe idolis, est quia per "idola" significantur falsa doctrinae, religionis et cultus; et in falsis talia non sunt, sed in veris quae ex bono; in his et ex his est omnis intellectus, perceptio ex voluntate boni, et consequenter vita spiritualis: dicitur consequenter, quia vita spiritualis consistit in intellectu veri ac in perceptione quae ex voluntate boni; vera enim in luce caeli sunt, in tantum ut ipsa vera luceant in caelo, et hoc ex causa quia Divinum Verum procedens a Domino facit omnem lucem in mundo spirituali, et illa lux dat omnem intelligentiam et sapientiam angelis. Quia nunc ipsa vera sunt lucis, sequitur quod falsa nullius lucis sint, illam enim exstinguunt; quapropter falsa in Verbo vocantur "tenebrae" (videatur supra, n. 526); et quia sunt tenebrae, sunt umbrae mortis spiritualis. At sciendum est quod falsa mali tales tenebrae sint, non autem falsa quae non ex malo. Quod "audire" significet perceptionem quae ex voluntate boni, et inde obedentiam, est quia loquela intrat aurem simul cum sono, ac vera loquelae intrant intellectum et inde cogitationem, ac soni voluntatem et inde affectionem. Quod in mundo spirituali soni sistant et producant affectionem quae est voluntatis, et voces soni cogitationem quae est intellectus, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 236, 241), et supra (n. 323 [a]): inde constare potest, unde est quod "audire" et "auscultare" etiam significet obedire, ac "auris " et "auditus" obedientiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church