Apocalypse Explained (Whitehead) n. 593

Previous Number Next Number See English 

593. [Vers. 1.] "Et vidi alium angelum fortem descendentem e caelo." - Quod significet Dominum quoad Verbum, hic quoad sensum ejus ultimum qui vocatur sensus litterae, constat ex significatione "angeli fortis," quod sit Dominus quoad Verbum (de qua sequitur); quod sit quoad Verbum in sensu ejus ultimo, qui vocatur sensus litterae, est quia Dominus ex illo dicitur "fortis," nam omne robur et omnis potentia Divini Veri existit et consistit in ejus ultimo, proinde in Verbi sensu litterae (de qua re etiam sequitur).

[2] Quia intelligitur sensus litterae Verbi, ideo dicitur de angelo quod visus sit "descendere e caelo:" simile dicitur de Verbo quod est Divinum Verum; hoc a Domino per caelos in mundum descendit; quapropter adaequatum est sapientiae angelorum qui in tribus caelis, et quoque adaequatum est hominibus qui in naturali mundo: inde est quod Verbum in omnium sua prima origine sit prorsus Divinum, dein caeleste, tum spirituale, et denique naturale; caeleste pro angelis intimi seu tertii caeli qui angeli vocantur caelestes, spirituale pro angelis secundi seu medii caeli qui angeli vocantur spirituales, ac caeleste et spirituale naturale pro angelis ultimi seu primi caeli qui angeli vocantur caelestes et spirituales naturales, ac naturale pro hominibus in mundo; nam homines, quamdiu in corpore materiali vivunt, cogitant et loquuntur naturaliter. Inde nunc est quod Verbum detur apud angelos cujusvis caeli, sed cum differentia secundum gradus sapientiae, intelligentiae et scientiae eorum; et tametsi quoad sensum in singulis caelis differt, usque est idem Verbum; quoniam ipsum Divinum, quod a Domino inest Verbo, cum descendit ad caelum intimum seu tertium fit Divinum caeleste, cum inde descendit ad caelum medium seu secundum fit Divinum spirituale, cumque ab hoc caelo ad ultimum seu primum fit Divinum caeleste aut spirituale naturale; et cum exinde descendit in mundum fit Verbum Divinum naturale, quale est apud nos in littera. Hae successivae derivationes Divini Veri, procedentis ab Ipso Domino, existunt ex constabilitis ab ipsa creatione correspondentiiS inter superiora et inferiora, de qua re alibi plura, volente Domino.

[3] Quod omne robur et omnis potentia insit ultimis Divini Veri, ita sensui naturali Verbi qui est sensus litterae, est quia hic sensus est continens omnium sensuum interiorum, nempe spiritualium et caelestium (de quibus supra); et quia est continens, etiam est basis, et in basi est ipsum robur: nam superiora si non innituntur suae basi, decidunt et dilabuntur; similiter si spiritualia et caelestia non inniterentur sensui naturali seu litterali Verbi, hic enim non modo sustinet sensus interiores, sed etiam continet illos; quapropter Verbum seu Divinum Verum in hoc sensu non solum est in sua potentia, sed etiam in suo pleno. (At plura de hac re videantur supra; nempe, Quod robur sit in ultimo, quia Divinum ibi est in suo pleno, supra, n. 346, 567. Quod interiora successive influant in exteriora, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi coexistant, in Arcanis Caelestibus, n. 634, 6239, 6465, {1}9215, 9216. Quod non modo successive influant, sed etiam forment in suo ultimo simultaneum; quo ordine, n. 5897, 6451, 8603, 10099. Quod inde in ultimis sit robur at potentia, n. 9836. Quod inde in ultimis responsa et revelata, n. 9905, 10548. Quod inde ultimum prae interioribus sit sanctum, n. 9824.) Ex his etiam sequitur quod omne doctrinae ecclesiae formari et confirmari debeat ex sensu litterali Verbi, et quod inde etiam doctrinae sit potentia (de qua re videatur supra, n. 356). Ex hac causa est quod "angelus descendens e caelo" dicatur "fortis." Quod per "angelum" in Verbo in sensu supremo intelligatur Dominus, in sensu respectivo omnis recipiens Divini Veri a Domino, ac in sensu abstracto ipsum Divinum Verum, videatur supra (n. 130, 302); hic itaque per "angelum" intelligitur Dominus quoad Verbum, quia Verbum est ipsum Divinum Verum. Quod Ipse Dominus hic per "angelum" intelligatur, constare potest ex simili repraesentatione Ipsius Domini quoad faciem et quoad pedes, in primo capite hujus Libri; ubi de "Filio hominis," qui est Dominus, ita dicitur, Quod facies Ipsius fulserit sicut Sol in sua potentia, et quod pedes Ipsius essent similes chalcolibano in camino igniti (vers. 15, 16).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church