Apocalypse Explained (Whitehead) n. 602

Previous Number Next Number See English 

602. "Et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua suas voces." - Quod significet instructionem e caelo et perceptionem de statu ultimo ecclesiae, constat ex significatione "loqui voces," quod sit instruere, hic e caelo, quia dicitur quod septem tonitrua "locuta sint;" et ex significatione "septem tonitruum," quod sint Divinum Verum quoad intellectum et perceptionem (de qua supra, n. 273): tonitrua dicuntur "septem," quia per "septem" significantur omnia, et plenum, et dicuntur quando agitur de rebus sanctis (videatur supra, n. 20, 24, 257, {1}300). Quod sit de statu ultimo ecclesiae de quo Johannes e caelo per voces sicut tonitruum instructus est, est quia de illo statu in hoc capite agitur, ut constat ex his in sequentibus, "In diebus vocis septimi angeli, quando futurus clangere, et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis" (vers. 7): et quod usque docebitur in ecclesia, antequam ille status, qui est finis, venturus, intelligitur per ultima verba hujus capitis, "Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos" (vers. 11). Ex his constare potest quod per "Locuta sunt septem tonitrua voces suas" significetur instructio e caelo et perceptio de statu ultimo ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church