Apocalypse Explained (Whitehead) n. 606

Previous Number Next Number See English 

606. [Vers. 5.] "Et angelus, quem vidi stantem super mari et super terra." - Quod significet Dominum, cui subjecta sunt omnia caeli et ecclesiae, constat ex significatione "angeli descendentis e caelo," quod sit Dominus (de qua supra n. 593); et ex significatione "stantis super mari et super terra," quod sit cui subjecta sunt omnia caeli et ecclesiae (de qua etiam supra, n. 600 [a]); inde per "stare super illis" significatur illa Ipsi subjecta esse: - Ut quoque apud Davidem, "Dominari fecisti Ipsum super {1}opera manuum tuarum; omnia posuisti sub pedes Ejus" (Ps. viii. 7 [B.A. 6]):

hoc de Domino; dominium Ipsius super omnia caeli et ecclesiae intelligitur per quod "omnia posita sint sub pedes Ejus." Et apud Esaiam, "Locum pedum meorum honorabilem reddam" (lx. 13):

per "locum pedum Domini" in communi sensu intelliguntur omnia caeli et ecclesiae, quoniam Dominus ut Sol est supra caelos; at in sensu particulari per "locum pedum" significatur ecclesia, nam ecclesia Domini est apud homines in mundo naturali, et naturale est ultimum, in quod Divinum desinit et super quo quasi subsistit: inde est quod ecclesia in terris etiam dicatur "scabellum pedum Domini," apud eundem, "Terra scabellum pedum meorum" (lxvi. 1; Matth. v. 35);

tum in Threnis, "Projecit e caelis in terram decus Israelis, nec recordatur scabelli pedum suorum" (ii. 1);

et apud Davidem, "Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (Ps. cxxxii. 7):

haec de Domino, et per "scabellum pedum Ipsius" intelligitur ecclesia in terris.

[2] Ex his constare potest quod per "stare super mari et super terra," cum de Domino, significetur quod omnia caeli et ecclesiae Ipsi subjecta sint. In specie autem per "mare et terram" supra quae posuit pedes suos, significatur caelum ultimum, et ecclesia in terris, ut nunc dictum est: nam per partes corporis superiores, quae fuerunt angelo, significantur caeli superiores, quia correspondent illis; caelum enim intimum correspondet capiti, caelum medium pectori usque ad lumbos, et caelum ultimum pedibus, ecclesia autem in terris plantis pedum; unde est quod haec intelligatur per "scabellum pedum." Ex hac correspondentia concludi potest quid in genere et in specie repraesentatum est per "angelum," per quem intelligitur Dominus, "stantem super mari et super terra;" nempe quod repraesentatum sit universum caelum; Dominus enim est caelum, ac Divinum Humanum Ipsius format illud ad Sui imaginem: inde est quod totum caelum in conspectu Domini sit sicut unus homo, et quod correspondeat omnibus hominis; quare etiam caelum vocatur Maximus Homo. (Sed de hac re videantur quae in opere De Caelo et Inferno, n. 59-102, allata sunt,)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church